Omelia XX (xix)

20.1.1 Ineras1530 p. 816; grif-comm1603 p. 102 crastinum autem voluit exire in Galilaeam, et inuenit Philippum, et dicit ei Iesus: Sequere me. Erat autem Philippus a Bethsaida ciuitate Andreae et Petri.

20.1.2 Tritum prouerbium est, homini diligenti semper aliquid superesse. Et Christus: Qui quaerit, inquit, inuenit. Quare nulla iam me admiratio tenet, cur Philippus Christum secutus sit. Andreas enim audito Ioanne, Andrea Petrus,

20.1.3 hic nemine, sed tantum Christo dicente: Sequere me, quamprimum credidit, et secutus, aliis factus est praedicator. Cucurrit enim ad Nathanael: quem scripsit, inquit, Moses in lege, et prophetae, inuenimus.

20.1.4 Vides viri diligentiam, vt scripturae meminerit, vt Christi aduentum expectauerit? Inuenire enim quaerentis est. In crastinum exiuit in Galilaeam: priusquam quisquam ipsum sequeretur, neminem vocat:

20.1.5 quod non temere fecit, sed summa sapientia: nam si nemine sua sponte prosequente ipse aliquos vocasset, de eorum perseuerantia potuisset dubitari: veruntamen cum vltro sequi elegerint, firmi et constantes permanent.

20.1.6 Philipum autem sibi notiorem vocat, vtpote qui in Galilaea et natus erat, et educatus. Acceptis igitur discipulis, alios iam venatur et in primis Philippum, et Nathanael.

20.1.7 Sed de hoc non tam mirum fuit, quandoquidem nomen Iesu in vniuersam Syriam diffusum erat: illud admiratione dignum quo pacto Petrus, Iacobus, Philippus potuerunt tam breui persuaderi: non ea tantum ratione quod ante signa, sed quod Galilaei erant, vnde neque propheta surrexit, neque quicquam boni.

20.1.8 Rusticiori enim quodammodo, et crassiori erant ingenio. Vnde in hoc etiam Christus suam demonstrauit virtutem, cum ex sterili terra tales sibi discipulos comparauit.

20.1.9 Credibile quidem est Philippum, et qui cum Petro erant, viso et audito Ioannis de Christo testimonio, eum secutos, et Christi sermonem non parum in illis operatum. Nouerat enim qui idonei futuri essent discipuli.

20.1.10 Euangelista autem haec omnia omittit. Quoniam igitur venturus erat Christus, credidit: quod vero iste Christus esset, ignorabat, quod vel a Petro, vel a Ioanne audierat.

20.1.11 Meminit autem eius patriam euangelistaeras1530 p. 817, vt intelligas quod infirma mundi elegit Deus. Inuenit Philippus Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moses in lege, et prophetae, inuenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth.

20.1.12 Per Mosem et prophetas dignum fide sermonem suum facere, et auditori persuadere adnititurgrif-comm1603 p. 103.

20.1.13 Nam cum Nathanael esset in perscrutanda veritate diligentissimus, vt et suis verbis, et Christi testimonio videri licet, merito ipsum ad Mosem, et prophetas Philippus relegauit, vt crederet.

20.1.14 Quod autem Ioseph filium appellat, noli perturbari, eiusmodi adhuc erat opinio. Et vnde constat Philippe, quod ille sit? quod das nobis signum? neque enim satis est quod is sit affirmare. Quod inquam signum, quod miraculum affers?

20.1.15 Non est de tantis rebus temere credendum, et periculosum est: dic quid certi habes? quod et Andreas, inquit. Siquidem ille cum suarum virium non esse intelligeret, quem thesaurum, quas diuitias inuenerit, ostendere, fratrem ad eum quem inuenerat ducit:

20.1.16 ita Philippus quo modo ille hic sit Christus, et quo modo prophetae eum praedixerint non dicit: sed ducit ad Iesum, sciens Iesum non abscessurum, si illius verba et doctrinam gustaret.

20.1.17 Et dixit Nathanael, a Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus, Veni, et vide. Vidit Iesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.

20.1.18 Laudat Iesus et admiratur, qui dixit, A Nazareth potest aliquid boni esse? Quid laudat? nonne potius accusare oportuit? Minime. Non enim quod non crederet, ita locutus est: neque accusari, sed laudari meruit.

20.1.19 Quanam ratione? quia prophetarum verba diligentius quam Philippus considerabat. Audierat enimeras1530 om. ex Bethlehem, et ex patria Dauid Christum venturum.

20.1.20 Hoc Iudaei credebant, hoc propheta iampridem his verbis praedixerat: Et tu Bethlehem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.

20.1.21 Huius prophetiae memor Nathanael audiens eum Nazarenum, perturbatur et dubitat, ne secundum prophetae sermonem Philippus falleretur. Intuere quaeso hominis prudentiam, intuere mansuetudinem.

20.1.22 Non dixit se deceptum, neque falsa sibi narrari, neque quod a propheta non ex Nazareth, sed ex Bethlehem Christum venturum didicerit: sed contra quam Philippus dixerit, persuasus obuiam tamen venit.

20.1.23 Ostendit igitur et scripturarum cognitionem, et morum simplicitatem, nec non vehemens Christi aduentus desiderium, cum Philippi verba non contempserit.

20.1.24 Norat enim Philippum in patria commemoranda falli potuisse.

20.2.1 Et vide quam verecunde interrogando non credendum innuit: non enim dixit, nihil boni fert Nazareth: sed, a Nazareth potest aliquid boni esse?

20.2.2 Nec non et Philippus prudenter quidem non indignatur, non aegre fert, vtpote parum creditus, sed exspectat virum, vt ad Christum adducat, et ab ipso principio apostolicum nobis ostendit vigorem.

20.2.3 Ideo Christus inquit: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Est enim et mendax Israelita, sed non hic, quippe cuius incorruptum est iudicium, nec ad gratiam, nec ad odium quicquam loquitur.

20.2.4 Atquigrif-comm1603 p. 104 Iudaei rogati vbi Christus nasceretur, in Bethlehem dixerunt, prophetae testimonium afferentes: Et tu Bethlehem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda.

20.2.5 Verum illi antequam Christum viderent de eo testati sunt, quo viso inuidia destiterunt, dicentes: Hunc nescimus vnde est.

20.2.6 Nathanael autem in eadem perstitit sententia, quod non esset a Nazareth. Quo modo ergo prophetae eum Nazarenum vocant? Eo quod illic educatus est, et conuersatus.

20.2.7 Nec se Nazarenum negauit, ne qua suspicio oriretur: neque si id persuasisset, non propterea se Christum esse ostendisset.

20.2.8 Quid enim prohibebat non esse Christum, quamuis a Bethlehem natum, cum et alii complures ibi nati essent? Hoc igitur omisit, id autem in medium attulit, quod maximum erat ad credendum argumentum, se videlicet praesentem eorum sermoni fuisse.

20.2.9 Nam cum ille diceret, Vnde me nosti? respondit, Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. Animaduerte hominis constantiam.

20.2.10 Nam cum dixisset Christus: Ecce vere Israelita: non intumuit laudibus, neque his obuiam factus est, sed perscrutari pergit, vt de eo certi aliquid intelligat,

20.2.11 et adhuc tanquam hominem alloquitur, Iesus tanquam Deus respondet. Non enim e loco aliquo editiori ipsum et eius mores, et mansuetudinem vidisse, non e specula aliqua more hominis eum sub ficu obseruasse dicit: nemo enim illic aderat, sed soli Philippus et Nathanael secreto in loco inuicem sermonem habuerant.

20.2.12 Idcirco, inquit euangelista, quod cum videret a longe venientem ad se, dixit: Ecce vere Israelita. Vt intelligatur priusquam appropinquaret Philippus, ita Christumeras1530 p. 818 locutum, ne quisquam posset suspectum habere testimonium: ideo et temporis meminit, et loci, et arboris:

20.2.13 nameras1530: Ne ab ipso missum Philippum quisquam opinari potuisset, si tantum eius ad Nathanael profectionis meminisset.

20.2.14 Verum cum dixeriteras1530: dixisset vbi eum conuenit Philippus, et arboris nomen addiderit, et tempus, certissimum se prophetam ostendit:

20.2.15 neque hoc tantum, sed etiam quae inuicem locuti essent in memoriam reduxit: hoc est, a Nazareth potest aliquid boni esse? Ex quo maxime eum sibi conciliauit,

20.2.16 cum ex eo non reprehendit, sed laudibus prosecutus est. Et admiratus his verbis Nathanael vere Christum esse cognouit, a prophetia scilicet, et praeuidentia, et a certissima ipsius mentis perscrutatione. Demonstrarat enim animi eius cogitationes seeras1530 om. plane intellexisse, praesertim cum quae aegre ferenda videbantur, ea non reprehendit, sed laudat:

20.2.17 dixit enim a Philippo vocatum, non autem quem inuicem sermonem habuerint, neque quod affuerit: relinquit haec eius conscientiae examinanda, cum nolit ipse coarguere.

20.3.1 Quidgrif-comm1603 p. 105 igitur? priusquam a Christo vocaretur, eum duntaxat vidit, nonne antea etiam insomni oculo viderat? Viderat sane, et nemo inficias iret, sed ita opus fuit dictu.

20.3.2 Quid igitur ille? cum certissimum de Christi prouidentia argumentum accepisset, confessus est, et primo se diligentem, deinde consensu fidelem ostendit:

20.3.3 respondit enim, et ait, Rabbi, tu es filius Dei, tu es rex Israel. Vides gratam repente, et Iesum amplexantem animam?

20.3.4 Tu, inquit, ille es quem expectamus, quem quaerimus. Vides hominem stuporis, admirationis, laetitiae plenum?

20.3.5 Is nobis sequendus est, quibus Deus filii sui cognitionem dare dignatus est: exultandum nobis est, non animo tantum, sed reipsa. Quod autem exultantium officium est? Credere ei quem cognoueris,

20.3.6 credentium vero, cogniti parere voluntati: nam si operibus nostris Deum in iram prouocabimus, quonam pacto poterimus exultare?

20.3.7 Nonne videtis cum amicum domi quispiam accipit, quam prae se ferat laetitiam, quanta alacritate paratus sit nulli rei parcere, dum hospiti rem gratam faciat?

20.3.8 Quod si quis ei non obsequeretur, neque ad eum reficiendum omnia faceret, etsi millies eius praesentia se laetari diceret, non vtique crederetur: et merito sane. Re ipsa, non verbotenus ostendenda laetitia est.

20.3.9 Venit ad nos Christus, ostendamus eius aduentu laetitiam, nihil quod eum perturbet faciamus, ornemus quam ingreditur domum, hoc laetantium est:

20.3.10 prandium apponamus eius gustui suauissimum, hoc exultantium est. Quale autem prandium? ipse inquit: Meus cibus est, vt faciam voluntatem eius, qui me misit.

20.3.11 Pascamus ipsum esurientem, potum demus sicienti: etiam frigidam aquam abs te accipit, quippe qui amat. Amicus enim, etsi parua accipit, magna sibi videntur.

20.3.12 Tu modo laeto vultu impendas duos obolos: non recusat, sed tanquam magna dederis, grate accipit. Nam cum nullius indigeat, neque necessaria ei sint munera tua, merito non munerum magnitudinem, sed donantis voluntatem reputat.

20.3.13 Ostende igitur duntaxat, te aduenientem diligere, omnia eius gratia moliri, aduentu laetari. Considera qualis erga te fuerit, quod pro te animam posuerit, neque post tanta in te beneficia rogare te recusat.

20.3.14 Pro Christo enim legatione fungimur, inquit, tanquam Deo obsecrante per nos. Et quisnam adeo insanit, dices, vt dominum suum non amet? Hoc eteras1530 om. ego dico, nec ignoro neminem vestrum neque verbis neque animo aliter sensurum.

20.3.15 Verum non verbis tantum, sed et re ostendi vult amicus quid sentias. Nam si lingua duntaxat amici exhibemus officium, sane ridiculum est, non modo apud Deum, sed apud homines: nec stultum modo, sed damnosum.

20.3.16 Verbisgrif-comm1603 p. 106 ergo opera consentiant, operibus confiteamur, vt ipse nos suos profiteatur in die illo quando coram patre dignos confitebitur, ineffabili gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, qui cum patre, et spiritu sancto viuit et regnat, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY