Omelia VII (vi)

7.1.1 Erateras1530 p. 779; grif-comm1603 p. 41 lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Propterea mihi iam diu dilectissimi filii, paulatim vos per scripturarum pascua ducimus, nec omnia simul diffundimus, vt facile quae vobis committimus, et custodiatis, et seruetis.

7.1.2 Quippe qui aedificando nondum primis compactis lapidibus, alios superimponunt, iam quassatum et breui ruiturum struunt parietem. Qui autem his firmatis, et calce compactis opus reliquum prosequuntur, tutam et diu duraturam domum aedificant.

7.1.3 Huiusmodi et nos architectos ad nostras confirmandas animas imitemur. Etenim nonnunquam veriti sumus, ne recente, et adhuc imbecilli priore fundamento, aliarumgrif-comm1603 p. 42 speculationum accessu, cum mens simul omnia assequi nequeat, priora illa offendantur, et pereant. Quid igitur hodie nobis propositum est? Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

7.1.4 Siquidem cum superius Ioannem venisse dixisset, vt testimonium perhiberet de lumine, et quod nunceras1530 om. missus fuit: ne cuipiam ex testantis recenti aduentu, etiam de eo cui testimonium perhibetur, talis suspicio exoriretur, mentes erexit, et supra omne principium aeternam, et nullo fine praescriptameras1530: per scripturam Dei prosecutus est essentiam.

7.1.5 Et quonam pacto filius hoc habere potest, inquis? De Deo loquimur, et quonam pacto, 1interrogas? nonne times? nonne exhorrescis?

7.1.6 quod si abs te quispiam quaeret, quomodo immortalem vitam et corpora eteras1530 om. nostrae habiturae sint animae: nonne ridicula esset quaestio? ac si non humani esset ingenii eiusmodi inquirere, sed credere tantum oporteret: neque esset curiosius inuestigandum, quod sufficientem habeat sui demonstrationem, immensam promittentis potestatem. Nam cum animarum et corporum nostrorum conditorem, qui omnem incorporalem excedit creaturam, sine principio esse asseramus: quanam ratione id factum sit, efflagitabis?

7.1.7 Quisnam hoc inconstantissimi esse animi et insanae mentis indicium negauerit? Audisti: Erat lux vera. Quid stulte et temere aeternam hanc vitam humana ratione coniectari atque inuenire contendis? Haud fieri potest. Quid scrutaris imperscrutabilia? Quid circa incomprehensibilia inanem subis laborem? Quid inuestigas quae nulla ratione possunt deprehendi?

7.1.8 Inquiras quanta potes diligentia solarium radiorum originem: non sane poteris, neque indignaris, neque tuam iniquo fers animo imbecillitatem. Quid igitur in maioribus tam audax es, et temerarius?

7.1.9 Tonitrui filius Ioannes tuba personans spiritali, nihil aliud quam quod audierat a spiritu, inuestigauit: tu autem illius gratiae expers et penitus vacuus, manifestis humanae naturae rationibus illius cognitionis terminumeras1530: terminos superare contendis: propterea ne ad terminumeras1530: terminos quidem ipsum peruenire vnquam poteris.

7.1.10 Tale enim diaboli ingenium est tales insidiae, vt eos qui nobis constituti sunt fines, transire persuadeat, ac si ad longe meliores simus peruenturi: cum vero hac nos spe allexerit, et diuina gratia priuauerit, tunc non solum nobis nihil amplius praestantiusve elargitur (quonam enim pacto diabolus?) sed ne in pristinam quidem conditionem, vbi tute et secure commorabamureras1530: commorabimur, reditum permittit, sed passim trahit errantes, cum non habeant vbi possint consistere.

7.1.11 His fraudibus primum e paradiso hominem expulit. Maioris namque cognitionis et gloriae spe allectum, ab his quibus tranquille fruebatur bonis deiecit:

7.1.12 et non modo eum Deo similem vt pollicitus erat, non reddidit, sed sub mortis ditionem compulit. Non modo nihil amplius a ligni fructu assecutus est, sed ne cognitionem quidem, quam prius habuerat, retinuit, cum multa se cogniturum speraret:

7.1.13 tum primum erubuit: cum se nudum abscondit, cum antea nullo fuisset pudore confusus. Cumgrif-comm1603 p. 43 enim se nudum et vestibus carentem cognouit, et tristicia et dolore contabuit:

7.1.14 quod ne nobis accidat, conditori nostro Deo pareamus, et eius praecepta omni diligentia obseruemus. Neque proptereaeras1530: praeterea quicquam inuestigemus curiosius, ne accepta beneficia amittamus.

7.1.15 Quemadmodum hi qui cum sempiternae vitae principium inuenire contenderint, etiam quae assequi licuerat, amiserunt: neque tamen quaesita assecuti sunt, cum minime potuerint, et a vera vnigeniti fide deciderunteras1530: deciderint.

7.1.16 Nos vero nullo pacto velimus perpetuos, quos nobis patres nostri posuerunt terminos praeterire, sed omni tempore spiritus sancti legibus pareamus: et cum audierimus: Erat lux vera, non vlterius inquirendo quod inueniri non potest persistamus.

7.1.17 Nam sieras1530 p. 780 genitus esset vt homo necessario interuallum aliquod esse inter genitorem genitumque oportuisset: cum vero ineffabili ratione, et vt Deum decet, genitus sit, merito et ante et post, quae particulae temporis indicia sunt, in eum cadere nequeunt. Nam filius seculorum omnium est conditor.

7.2.1 Ergo non pater, inquit, est, sed frater. Quaenam haec necessitas?

7.2.2 si patrem filiumque aliunde ortos diceremus, id sane sequeretur: sin hanc negamus impietatem, et patrem quidem sine principio esse, neque ex alio genitum, filium autem sine principio, genitum tamen ex patre et sentiamus, et profiteamur: quid nos tam impiam cogit inducere sententiameras1530: necessitatem?

7.2.3 nihil profecto: splendor est, splendor autem cum eiuseras1530 om. natura simul cuius est splendor intelligitur. Proptereaeras1530: Praeterea Paulus filium splendorem appellauit, vt nullam suspicareris patris et filii differentiam.

7.2.4 Quod autem a superiori exemplo sequitur, absurde a stultis motam obiectionem tollit. Non enim ex splendoris, inquit, appellatione propria ipsum priuari persona existimabis: hoc impium est, et Sabellianorum Marcellianorumque insania,

7.2.5 qua nos abiecta, in propria esse persona filium dicimus. Idcirco cum splendorem ipsum appellasset, addidit figuram esse substantiae eius, quo propriam eius personam ostenderet, et eius esse substantiae cuius est figura.

7.2.6 Non enim satis est vno, vt iam dixi, verbo Dei doctrinam hominibus ostendere, sed multa ex singulis collecta, quae huic accommodentur materiae eligamus,

7.2.7 sic poterimus de diuina gloria digne loqui: digne autem dico, quantum in nostris viribus est. Quod si quis Dei respectu digne se verba facturum arbitraretur, contenderetque ita se Deum intelligere, vt ipse seipsum nouit, is maxime Deum ignorat.

7.2.8 Cum igitur haec aperte videamus dilectissimi, summo nobis studio insistendum est in iis quae nobis verbi ministri, et qui certo id conspicati sunt, tradiderunt, et nihil vlterius contendamus.

7.2.9 Duo nanque mala et quidem grauia, hoc morbo laborantes circumueniunt. Primum quod dum in his frustra inquirendo laborant, miseri fiunt, cum ea inuenire nequeant. Alterum quod Deum irritant, cum constitutos ab ipso terminos excedere conentur:

7.2.10 quod quantopere Deum ad iram prouocet, cumgrif-comm1603 p. 44 plane omnibus constet, in praesentia omittamus: et eorum contempta dementia, quo perpetuo nos corroboret, eius sermones formidemus, quoniam inquit: Ad quem aspiciam, nisi ad humilem, et quietum, et metuentem sermones meos?

7.2.11 Hac igitur perniciosa inquirendi cura abiecta, nostra conteramus corda, peccata deploremus, vt a Christo nobis praeceptum est, et eorum gratia quae perperam et inique egimus, compungamur: et summa cum diligentia quicquid superiori tempore ausi sumus, quidquid maligne commisimus, animo repetamus, atque abiiciamus.

7.2.12 Ad quod multas nobis Deus vias aperuit. Dic enim tu primus iniquitates tuas, vt iustificeris. Et iterum: Dixi, pronunciabo aduersum me iniquitatem meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei.

7.2.13 Neque enim parum nobis confert ad magnitudinem peccatorum imminuendam frequens eorum memoria et accusatio. Est et alioeras1530: alia operosior, vt nemini qui nos offendit succenseamus, sed iniurias omnes magno et generoso animo obliuioni mandemus.

7.2.14 Vis et tertiam? audi Danielem: Peccata tua elemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum. Accedit et alia, iugis scilicet oratio, et in deprecationibus ad Deum cum puritate perseuerantia,

7.2.15 quae non paruam nobis affert consolationem, et a peccatis nos abluit. Ieiunium ad haec cum proximi charitate, maiorem in modum diuinam in nos iram extinguit.

7.2.16 Ignem namque ardentem extinguit aqua et eleemosynis purgantur peccata. Decursis igitur his viis omnibus, et repetitis, in eisdemeras1530: iisdem assidue perseueremus, hoc pacto non modo praeterita abluemus peccata, sed in posterum maximum consequemur emolumentum.

7.2.17 Quippe qui nullam dabimus diabolo occasionem, vt nos in vitae desidiam, vel in exitialem aliquem affectum pelliciat. Praeterea neque insanas disputationes, neque noxias inducet controuersias, vt ei moris est, cum ociosos nos et oscitantes, nullamque quomodo ad virtutis viam dirigamur, solicitudinem habere conspicatur.

7.2.18 Hunc nos eius insidiis aditum obstruamus, vigilemus, sobrii simus, vt in hac breui vita paruo labore perpetua in externo illo seculo bona nobis comparemus, gratia et benignitate Domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri simul et spiritui sancto gloria, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY