Omelia X (ix)

10.1.1 Ineras1530 p. 785; grif-comm1603 p. 52 propria venit, et sui eum non receperunt. Clementissimus et benignissimus Deus, dilectissimi, omnia et facit et molitur, vt nos ad sectandas virtutes illuminet et vnumquemque bonum esse vult, neminem tamen cogit. Suadendo autem et benefaciendo voluntarios quoscunque et vltro sequentes allicit et ad se trahit.

10.1.2 Propterea cum venireteras1530 p. 786 in mundum, alii eum receperunt, alii neglexerunt. Nullum enim seruorum Deus vult inuitum, nullum coactum: sed eos tantum qui sponte sua ipsum optant, ipsum amplectuntur, et gratiam se ei seruitutis habere intelligunt.

10.1.3 Homines enim, vtpote quibus necessario seruorum opera et seruitio opus est, improbos et dicto non audientes seruos, possessionis iure coercent.

10.1.4 Deus autem cum sibiipsi sufficiat, et nullius indigeat, nostrae duntaxat salutis gratia omnia operatur, nosque ipsos nostri arbitrii et iuris esse liberieras1530: libere permittit. Idcirco cogit neminem, ad nostram enimeras1530 om. tantummodo spectat vtilitatem.

10.1.5 Quod si nolentes ad seruiendum traheret, non secus eos haberet, ac si nullum praestitissent seruitium. Quanam igitur causa, dicet quispiam, eoseras1530: eis debereteras1530 om. qui ipsi parere nolunt, supplicio afficit? Quid minatur gehennam his qui praecepta transgrediuntur?

10.1.6 Quoniam maiorem in modum eorum qui hortatu et suasionibus suis non adducuntur, curam habet: et cum bonus benignusque sit, nec resilientes missos facit, neque fugientes negligit.

10.1.7 Quamgrif-comm1603 p. 53 ob rem cum priorem, hoc est, beneficii viam contemnamus, nullisque aut suasionibus, aut praemiis obaudire velimus, alteram, poenae scilicet et supplicii aggreditur, amarissimam quidem, maxime tamen necessariam: priore enim contempta, necessario secunda agendum est.

10.1.8 Nam et legumlatores multis et grauibus contra errantes suppliciis animaduertunt, non tamen eos propterea aspernamur, sed longe magis sanctionum illarum gratia veneramur: qui nulla nostra re indigentes,

10.1.9 vel potius nescii qui futuri sint, qui ex ipsorum legibus fructum sint percepturi, tamen vitae nostrae curam habuerunt: eosque qui honeste et probe viuunt, laudibus: qui male et perperam, supplicio prosequuntur, et a sceleribus arcent, ac si humanam offendant societatem.

10.1.10 Quod si hos et diligimus, et admiramur, nonne longe magis Deus ob immensam nostri curam amore nobis complectendus est? Etenim maxima et illorum, et huius erga nos prouidentiae differentia est. Ineffabiles profecto, et quae omnem excedunt cogitationem diuinae bonitatis diuitiae sunt.

10.1.11 Considera quaeso: In propria venit: non suae necessitatis gratia: sufficiens enim est, vt dixi, per se diuinitas, sed ad suorum vtilitatem: neque tamen sui eum ad ipsorum vtilitatem venientem receperunt, sed expulerunt: neque cum tantum expulerunt, verumetiam extra vineam eiectum occiderunt.

10.1.12 Non tamen Dei benignitas eos a poenitentia exclusit, sed tam benignum, tam facilem se eis exhibuit, vt modo velint post tantam iniquitatem omnia abluere et delere peccata, per fidem possint, et tanquam nihil vnquam sceleris commisissent, amicis annumerari.

10.1.13 Quod autem non falso, neque inanis spei gratia haec loquamur, ex apostolo Paulo planissime constat, qui cum Christum post eius mortem persecutus esset, et eius testem Stephanum multitudinis manibus tradidisset,

10.1.14 cum primum poenituit, et errata sua cognouit, atque reprehendit: necnon ei quem tantopere persecutus erat, se subiecit, et paruit, inter primarios et familiarissimos in praedicatorem et magistrum vniuersi orbis assumptus est, cum paulo ante blasphemus fuerit, persecutor, contumeliosus: vt ipse de Dei salute benignitateque exultans, nullo rubore testatur,

10.1.15 sed literis tanquam monumento cuidam quae superiori tempore temere commiserat, mandauit: melius ratus pristinam vitam suam ab omnibus accusari, diuini muneris magnitudinem ostendendo, quam si ineffabilem Dei benignitatem obscuranseras1530: ueritus, errorem suum palam gentibus facere veritus esset.

10.1.16 Propterea aliquoties persecutiones, insidias, bella, quae in ecclesia molitus est, meminit, et nunc quidem: Non sum dignus vocari apostolus, inquit, eo quod persecutus sum ecclesiam Dei: nunc quod venit Iesus, vt saluos faceret peccatores, quorum primus ego sum.

10.1.17 Et iterum: Audistis meam conuersationem aliquando in Iudaismo, quod maxime persecutus sum ecclesiam Dei, et expugnabam illam.

10.2.1 Tanquamgrif-comm1603 p. 54 enim vicem Christo redderet patientiae, quam ipse in se habuerat ita prompte et ingenue, quantopere a principio Christum oppugnauerit, et quo pacto hostis et inimicus sit salutem consecutus, profitetur, ex quo bonam etiam spem desperantibus praebet.

10.2.2 Noneras1530: Nam propterea inquit se misericordiam a Christo consecutum, vt et patientia, et immensae bonitatis eius diuitiae in ipso primum ostenderentur, ad informandum eos qui credituri erant in ipsoeras1530: illum in vitam aeternam.

10.2.3 Grauiora enim ab ipsis commissa erant, quam quae venia digna essent: quae quidem euangelista ostendens, inquit: In propria venit, et sui eum non receperunt. Vnde venit qui omnia implet, qui vbique praesens est?

10.2.4 Quem locum aduentu suo vacuum reddidit, qui omniaeras1530 p. 787 manu comprehendit, omniaeras1530 p. 787 sustinet? Locum quidem nullumeras1530: illum. Quo modo enim id fieret? Suo autem ad nos descensu id fecit?

10.2.5 Quoniam etsi in mundo erat, adesse tamen non videbatur, cum adhuc non cognosceretur: post autem seipsum ostendit, cum nostram carnem induere dignatus est, et hanc eius apparitionem et descensum, aduentum, appellat.

10.2.6 Admiratione profecto dignum, vt discipulus in magistri sui contumeliis commemorandis non erubescat, sed aperte omnia literis mandet. Etenim non paruum hoc veritatis est argumentum.

10.2.7 Nam quem pudet, gratia accipientium, non facientium contumeliam pudere oporteret. At hic post tantam iniuriam magis etiam claruit, cum adeo hominibus contumeliosis consuluerit.

10.2.8 Illi autem iniqui et scelesti omni iudicio apparuerunt, cum tam beneficum, tam liberalem, tanquam inimicum atque hostem expellerent. Neque in hoc tantum sibiipsis obfuerunt, sed quod non assecuti sunt, quae essent, si eum recepissent.

10.2.9 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Quid non dicis nobis Ioannes eorum etiam supplicium qui eum non receperunt: sed tantum quod sui erant, et in propria veniens, a suis minime receptus est? quod autem ex hoc eis supplicium maneat, silentio praeteriisti.

10.2.10 Ita enim maiorem in modum eos perterrere, et duriciem illam ingratitudinis mollire poteras. Quanam igitur gratia id subticuisti? Et quodnam maius supplicium esse posset, quam si in eorum ponatur arbitrio filios Dei fieri, et nolint, sed sponte sua, tanta se nobilitate, tanto honore indignos efficiant?

10.2.11 Verum enimuero non in hac duntaxat vita cruciabuntur, cum nihil acceperint, sed in ignem etiameras1530 om. damnabuntur perpetuum, vt in sequentibus patebit. Hoc autem in loco, eum recipientium immensa bona breui enarrat: Quotquot autem receperunt eum, inquit, dedit eis potestatem filios Dei fieri.

10.2.12 Siue serui sint siue liberi, siue Graeci siue barbarieras1530: Scythae, siue sapientes siue insipientes, siue viri siue mulieres, siue pueri siue senes, siue nobiles siue ignobiles, siue diuites siue pauperes, siue principes siue priuati, omnes, inquit, eodem dignati sunt honore.

10.2.13 Fides enim et spiritus sancti gratia, mortalium omnium diuersitatem comprehendens, in vnam redigit formam, et vno regio charactere imprimit. Quidgrif-comm1603 p. 55 huic humanitati par?

10.2.14 Rex qui ex eodem quo nos luto formatus est, conseruos qui eandem cum ipso naturam communicant, et nonnunquam melioribus praediti sunt moribus, non dignatur in exercitum suum adscribere, si seruili sint conditione.

10.2.15 Vnigenitus autem Dei filius neque publicanos, neque magos, neque seruos, et his etiam despicatiores: et pauperiores homines, nonnullos etiam manco, distorto, et sordido corpore in filios accipere non dedignatur. Tanta fidei vis, tanta gratiae exuberantia:

10.2.16 et quemadmodum ignis si metallorum terram attigerit, eam quamprimum aurum reddit: sic et longe magis pro luteis aureos eos baptisma facit, quos abluerit, cum spiritus sanctus tanquam ignis illa ipsa hora animos nostros ingrediatur, et terrena absumpta similitudine coelestem illam nouam et claram tanquam ex fornace fulgentem referat.

10.2.17 Et cur non dixit: Fecit eos filios Dei fieri? Vt ostenderet multa nobis opus esse diligentia, vt adoptioniseras1530: adoptioni nobis per baptisma impressam imaginem, puram seruemus atque intactam. Praeterea quod nemo hanc nobis potest auferre potestatem, nisi primum nobisipsis abstulerimus:

10.2.18 si enim qui ab hominibus authoritatem aliquam accipiunt, tantum fere possunt, quantum qui dederint: longe magis nos qui hunc a Deo honorem assecuti sumus, si nihil hac indignum fecerimus potestate, omnium erimus potentissimi: cum qui hoc nos honore dignatur, inter omnes maximus sit et praestantissimus.

10.2.19 Simul autem declarare voluit gratiam non temere, neque sine labore nostro in nos infundi, sed cum ipsi volumus, cumeras1530: tum eam inquirimus. In nostra enim potestate est filios Dei fieri. Quippe nisi primum ad eam accipiendam promptum animum exhibeamus, neque diuinum ad nos munus accedit, neque quicquam in nobis operatur.

10.3.1 Vbique igitur non violentum, non coactum, sed voluntarium penitus et liberum nobis ostendit arbitrium, quod in hoc loco significauit. In ipsis enim arcanis et supernis bonis, Dei quidem est, dare gratiam: hominis autem, fidem exhibere.

10.3.2 Praeterea in subsequenti tempore non parua opus est diligentia. Siquidem ad animae puritatem seruandam, non satis est baptizari duntaxat et credere: sed si perpetuo ea frui mundicia et pulchritudine volumus, dignam se vitam exhibere oportet. Talem se nobis Deus exhibuit.

10.3.3 Quod enim per mysticam generationem omni priori crimine abluamur, pereras1530 p. 788 baptisma nobis largitus est. Quod autem in puritate mentis in posterum perstemus, neque vllis amplius sordibus vitam coinquinemus nostrae virtutis est et diligentiae.

10.3.4 Idcirco et generationis modum memorateras1530: meminit, et carnalium partuumeras1530: patrum comparatione hanc significat excellentiam, cum inquit: Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

10.3.5 Hoc autem fecit, vt vilitateeras1530: utilitate et humilitate prioris partus ex sanguinibus, et carnis voluntate, et magnitudine praestantiaque alterius qui per gratiam fit, cognita, magnum quiddam inde de Deo genitoris nostri beneficio sentiamus, neque paruam; deincepsgrif-comm1603 p. 56 curam adhibeamus:

10.3.6 verum maiorem in modum nobis formidandum est, ne pulchra hac stola, segnicie postmodum et sceleribus nostris sordidata, e cubiculo thalamoque eiiciamur, vt quinque illae virgines fatuae, et is qui nuptialem vestem non habebat,

10.3.7 siquidem ille ex conuiuis erat: Inuitatus enim et ipse fuerat: sed quoniam inuitatus, et tanto acceptus honore, dominum qui se inuitauerat contumelia affecit, audi quam miseram, quam luctuosam poenam dederit.

10.3.8 Cum enim ad tam splendidam, et tam lautam mensam veneriteras1530: ueniret, non modo conuiuio prohibitus est, verum et manibus ligatis et pedibus in tenebras mittitur exteriores, vbi et perpetuus fletus est, et stridor dentium.

10.3.9 Nolimus igitur, nolimus inquam dilectissimi, fidem nobis ad salutem satis esse existimare. Nam nisi vitam puram exhibuerimus, et hac coelesti vocatione digna nos induerimus vestimenta, quibus ad nuptias admittamur: nihil nos eripiet, quin eodem quo miser ille afficiamur supplicio.

10.3.10 Etenim indignum est, cum Deus et rex viles et abiectos, et nullo honore dignos homines conuocare, et a triuio ad mensam suam accersere non erubescat: nos tantam praeferamus temeritatem, vt ne tanto quidem honore allecti, meliores efficiamur, sed post vocationem in eadem perseueremus malitia, adeoque in incredibilem vocantis insaniamus humanitatem.

10.3.11 Non enim idcirco nos ad spiritalem hanc, et verendam mysteriorum vocauit societatem, et veteri coinquinati malitia ingrediamur: sed vt omni abiecta turpitudine, non indignas regiis conuiuiis vestes induamus.

10.3.12 Quod si ea vocatione digna facere nolimus, non ei qui talem obtulit honorem, sed nobis imputemus. Siquidem non ille nos a tam admirabili conuiuarum coetu, sed nosipsos eiiciemus.

10.3.13 Ille quod suum fuit, summa parauit diligentia: nuptias fecit, mensam sterni iussit, seruos vocatum nos misit, venientes benigne, et maximo honore accipere dignatus est: nos autem ipsum, conuiuas, nuptias, sordidarum vestium contumelia, hoc est, sceleribus nostris afficientes, non iniuria eiicimur.

10.3.14 Hoc enim pacto et nuptias, et conuiuas honorat, cum temerarios et impudentes expellit, aliter reliquos inuitatos offenderet. Sed absit, vt quispiam talem experiatur vocationem.

10.3.15 Idcirco priusquam haec fierent, mandata sunt literis, vt earum minis perterriti, nostros compesceremus affectus, neque hanc ignominiam ad supplicium re ipsa,

10.3.16 sed verbotenus experitieras1530: experiri sineremus. Candida igitur et pura stola induti in vocationem illam proficiscamur, quam vtinam omnes consequamur, gratia et benignitate Domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri simul et spiritui sancto gloria in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY