Omelia XI (x)

11.1.1 Eteras1530 p. 788; grif-comm1603 p. 57 verbum caro factum est, et habitauit in nobis. Vnum vos in praesentia antequam ad euangelica verba veniamus rogatos volo, id ne contemnatis, obsecro.

11.1.2 Quippe cum nihil graue, nihil factu difficile petamus, neque accipienti mihi solum vtile, verum exhibentibus vobis longe vtilius.

11.1.3 Quid igitur a vobis contendimus? vt vna dierum in hebdomade, vel saltem sabbato, curae vobis sit euangelicas legere lectiones, quas ante has conciones in manibus habere, domi frequenter repetere, earum diligenter sensum disquirere, quid clarum, quid obscurum in his sit, adnotare velitis, quid pugnare videatur, cum non pugnet:

11.1.4 ita omnibus penitus examinatis, his vos concionibus quam attentissimos exhibeatis. Hoc pacto non parum vtrisque nostrum emolumenti prouenerit. Siquidem nobis non multo opus erit labore, vt euangelii vim ostendamus, cum domi ipsam vobis sententiam quantum ad verba iam familiarem reddideritis:

11.1.5 vos autem et acutiores et perspicaciores efficiemini, non ad audiendum, et doctrinam duntaxat percipiendam: sed eteras1530 om. ad docendum alios. Nam multi in praesentia hic audiunt, qui simul omnia eteras1530 om. euangeliieras1530 p. 789 verba et quae super his a nobis dicuntur, memoriae mandare conantur: non tamen etiam si annum in hoc consumeremus, admodum proficerent.

11.1.6 Quam ob rem quoniam obirer ac negligenter, et in sola tantum ecclesia breui tempore meis vacant sermonibus. Quod si qui sunt qui negotia occupationesque, et publicarum priuatarumque rerum curas causantur: Primum in hoc non parum errant, quod in tot rebus versantur, et ita semper secularibus negotiis affixi sunt, vt ne minimum quidem in his quae maxime necessaria sunt, studium impendant.

11.1.7 Deinde friuolam et nullius momenti excusationemeras1530: accusationem afferunt, cum ipsos reprehendere hac in parte eorum cum amicis possent consuetudines, et morae in theatris, et consessus, vt equorum certamina speculentur, in quibus saepenumero diem totum consumunt: non tamen in his alias causantur occupationes.

11.1.8 Praeterea rebus vilibus omni reiecta excusatione diligens adhibere studium potestis: diuinis autem si quando vacandum est, adeo vobis inutilia et nullius momenti videntur, vt ne minimam quidem curam in his ponendam ducatis:

11.1.9 et quonam pacto qui ita sentiunt, spirare, solemve conspicari digni sunt? Est et alia his oscitantibus inepta excusatio, librorum videlicet inopia. Et diuitibus quidem ad hoc respondere ridiculum est.

11.1.10 Verum cum multos pauperes hac frequenter excusationeeras1530: accusatione vti existimem, cum his parumper iocari, atque ita eos percontari placet, nunquid omnia artis suae habeant instrumenta, etsi inopia in his comparandis admodum impediantur:

11.1.11 nonne igitur absurdum est, hic non causari paupertatem, sedgrif-comm1603 p. 58 diligenter attendere, ne quid sibi ad artem suam necessarium deficiat: vbi autem tantam sint consecuturi vtilitatem, occupationes deflere, et inopiam?

11.1.12 Verum si quis tam pauper esset, vt nullo pacto libros sibi comparare queat, ei ex continua quae hic habetur lectione, nihil ex diuinarum literarum sententiis ignorare licet. Quod si impossibile vobis videtur, non immerito videtur: plerique enim paruam his sermonibus attentionem adhibent, sed vix paucis auditis, quamprimum domum reuertuntur:

11.1.13 si qui remanserint, nihilo his qui abierunt meliores, corpore solo adsunt. Sed ne amplius querimoniis vos taedio afficiam, et tempus frustra conterameras1530: conteratur, agite euangelium aggrediamur. Tempus enim iam propositis verbis nostram accommodare orationem.

11.1.14 Sed excitemini quaeso, ne quid vos praetereat. Et verbum caro factum est, et habitauit in nobis. Cum dixisset ex Deo natoseras1530 om., et filios Dei factos, qui eum receperunt: tanti honoris causam adiecit: Quod verbum caro factum est, et serui formam dominus accepit.

11.1.15 Factus est enim filius hominis dilectissimus Dei filius, vt filios hominum filios Dei faceret. Supernum namque cum humilieras1530: homini copulatum est, illud quidem nullo in propriam gloriam detrimento affectum: hoc autem ex multa elatum humilitate, quod certe in dominoeras1530: Christo factum est:

11.1.16 suam namque naturam descensu suo nihilo inferiorem reddidit, nos autem cum in ignominia ante et in tenebris essemus, ad supernam erexit gloriam. Non aliter quam cum rex inopem mendicumque studio et beneuolentia quadam alloquitur, nihil se indignum facit, illum vero omnibus admirandum reddit:

11.1.17 quod si in contingenti hominum dignitate nihil honoratiorem abiectioris consuetudo offendit, multo minus immortalem illam substantiam, cum nihil non proprium habeat, nihil aduentitium, nihil quod adsit et absit, cum omnia bona firma, stabiliaque in aeternum possideat:

11.1.18 itaque cum audieris: Et verbum caro factum est: ne perturberis, neve titubes: non enim substantia transiuit in carnem, hoc etiam cogitatu impium est: sed eadem permanens, serui formam accepit.

11.2.1 Sed quanam gratia hoc verbo, factum est, vtitur? Vt haereticorum os obstruat.

11.2.2 Cum enim sint, qui dicant imaginationem quandam et figmentum esse, quaecunque de incarnatione feruntur: ab ipso principio eorum excludens blasphemiam factum esse asserit, neque substantiae mutationem, quod absit, sed verae carnis vult acceptionem ostendere.

11.2.3 Quemadmodum enim cum inquit: Christus nos redemit ex maledicto legis, factus pro nobis maledictum: non intelligit substantiam eius a propria gloria separatam in maledictum versam: hoc enim neque daemones ipsi, neque stultissimi et naturali sensu penitus carentes opinarentur, tantam ea opinio saperet vna cum impietate stultitiam.

11.2.4 Non igitur hoc dicit, sed quod pro nobis maledictum accipiens, non sinit nos amplius maledictos esse. Itidem hoc in loco, carnem inquit ipsum factum esse: non quod mutauerit carne substantiam, sedgrif-comm1603 p. 59 quod carnem accepit, nulla parte coinquinata substantia.

11.2.5 Quod si qui dicerent omnia in Dei esse potestate, et idcirco in carnemeras1530 p. 790 potuisse transferri, id eis respondebimus: Deum profecto omnia posse, quousque Deus permanet: si autem mutaretur et in deterius, quonam pacto Deus amplius esse posset? Longe enim ab immortali illa natura est transmutatio.

11.2.6 Vnde propheta: Omnes, inquit, vt vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

11.2.7 Haec enim substantia omni mutatione superior: nec quicquam est ea praestantius vt ad id proficiendo perueniat. Sed quid dico praestantius? Neque est quicquam Deo pareras1530: praestantius. Nihil ei, ne minima quidem in re aequiparatur.

11.2.8 Sequitur ergo ipsum in deterius mutatum esse, si mutatus esset. Hoc autem nullo pacto Deus esset, sed blasphemia, quae in eorum qui haec dicerent, caput verteretur.

11.2.9 Sed quoniam propter hoc duntaxat, factum est, inquit, ne id opinareris, animaduerte ex his quae sequuntur, quo pacto rationem illam, et prauameras1530 om. omnem auferat suspicionem.

11.2.10 Subdit enim: Et habitauit in nobis, tantum non dicens, nihil absurdum suspiceris cum factum dicimus. Non enim immutabilis illius naturae mutationem, sed diuersorium et habitationem (mutatam) dixi.

11.2.11 Habitare autem non idem est quod habitatio, sed alterum in altero habitat, aliter non esset habitatio. Siquidem nihil in seipso habitat. Alterum dixi secundum substantiam: vnitate namque et coniunctione vnum est, Deus verbum, et caro: non confusione, aut interitu substantiarum, sed arcana quadam et inexplicabili vnitate.

11.2.12 Quo modo autem hoc sit noli disquirere, factum est vt ipse nouit. Sed quamnam habitationem habitauit, audi prophetam: Suscitabo tabernaculum Dauid, quod cecidit. Cecidit profecto natura nostra, eo casu vt restitui nullo pacto a quoquam, nisi ab illa potentissima manu posset:

11.2.13 neque enim aliter exurgere poterat, nisi qui in principio eam effinxerat, manum porrexisset, et caelitus aquae et spiritus regenerationem informasset. Et animaduerte quaeso admirandum atque arcanum mysterium,

11.2.14 perpetuo enim hoc habitat tabernaculum. Carnem nostram induit, non vt rursum dimitteret, sed omni cum ea tempore habitaturus: aliter enim regio eam throno fecisset indignam, et omnium angelorum exercitui, angelis, et archangelis, thronis, dominationibus, principatibus, potestatibus inferiorem constituisset.

11.2.15 Quae oratio, quae mens, quantum honorem humano generi Deus exhibuit, mirificum profecto et admirandum, explicare poteriteras1530: potuisset? quis angelus? quis archangelus? nihil quod in coelis est, nihil quod in terra.

11.2.16 Eiusmodi enimeras1530 om. Dei in nos beneficia sunt, tam magna tam excellentia, vt non solum mortalium linguam, sed angelorum virtutem eorum exuperet explanatio.

11.2.17 Quam ob rem iam orationi nostrae finem imponemus, si prius vnum vos faciemus admonitos, vt scilicet ei vicem reddamus, quigrif-comm1603 p. 61 tam bene de nobis meritus est: quod si fecerimus, ad nos rursus omne lucrum referetureras1530: refertur. Tunc autem ei vicem reddiderimus, cum anima nostra nobis curae fuerit.

11.2.18 Et profecto in hoc quoque domini videre licet benignitatem, qui cum nemine nostrum indigeat, referri tamen sibi vicem dicit, cum animam nostram non neglexerimus.

11.2.19 Quare vltimae amentiae est, et innumeris dignum suppliciis, nisi pro viribus contendamus tales nos exhibere, qui tanto frui honore mereamur. Et maxime cum operum nostrorum ad nos omnis reditura sit vtilitas, et multa praeterea nobis bona proponantureras1530: praeponantur,

11.2.20 pro quibus omnibus gloriam diuinae demus clementiae, non verbis solum, sed re ipsa: vt futurorum bonorum fiamus participes, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto in secula seculorum Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY