Omelia XVI (xv)

16.1.1 Eteras1530 p. 803; grif-comm1603 p. 80 hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei aberas1530: a Hierosolymis sacerdotes et leuitas, vt interrogarent eum: Tu quis es?

16.1.2 Graue vitium inuidia est dilectissimi, graue inquam et exitiosum, non his quibus inuidetur, sed ipsis inuidentibus. Primum enim eos offendit, consumitque tanquam mortiferum quoddam virus eorum animos occupans.

16.1.3 Si quo autem pacto eum cui inuidetur laedit, paruum quidem, et nullius fere momenti detrimentum est, quodque plus emolumenti quam damni afferat. Neque ineras1530 om. inuidia solum, sed etiam ineras1530 om. caeteris vitiis, non qui malo afficitur, sed qui afficit is damnum accipit.

16.1.4 Quodgrif-comm1603 p. 81 nisi ita se haberet, non iniuriam accipiendam potius quam inferendam praecepisset Paulus discipulis. Quare non magis, inquit, iniuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini?

16.1.5 Certo enim nouit, non mala accipientem, sed inferentem omnino exitium secuturum. Haec omnia mihi propter Iudaeorum inuidiam dicta sunt.

16.1.6 Qui enim ex ciuitatibus ad Ioannem confluxerant, qui propria damnarant peccata, qui baptizati erant, post baptisma tanquam ex quadam poenitentia, mittunt qui Ioannem interrogent: Tu quis es?

16.1.7 Certe genimina viperarum et serpentes: vel si quid his grauius, generatio mala, adultera, peruersa post baptisma Baptistam interrogas, et percontaris? Quid hac stultitia stultius?

16.1.8 quomodo aderas1530 om. eum conuenistis? quomodo peccata vestra confessi estis? quomodo aderas1530 om. baptisma cucurristis? quomodo ipsum percontati estis, quid foret agendum? Haec omnia a vobis temere, et sine ratione facta sunt, cum neque principium, neque fundamentum intelligatis.

16.1.9 Verum nihil horum protulit, neque obiecit Ioannes, neque quicquam exprobrauit, sed omni cum mansuetudine respondit. Quamobrem? est enim dignum cognitu, vt omnibus eorum manifesta, perspicuaque fieret malitia.

16.1.10 Saepenumero Ioannes Christo testimonium perhibuit, et cum Iudaeos baptizaret, frequenter Christi meminerat. Ego quidemeras1530 om., inquit, vos baptizo in aqua: qui autem post me venit, fortior me est, ipse vos baptizabit in spiritu sancto et igni.

16.1.11 Quibus verbis humana quadam perturbatione affecti sunt. Mundi namque gloriam affectantes, et secundum faciem iudicantes Ioannem Christo inferiorem, indignum arbitrabantur.

16.1.12 Multa namque Ioannis generositatem ostendebant. Primum generis claritas, principis enim sacerdotis erat filius. Deinde vita et asperitate, et rerum humanarum contemptu insignis. Siquidem veste, mensa, domo, eteras1530 p. 804 ipso victu contempto eremum ab ineunte aetate incoluit.

16.1.13 Contra, Christus obscuro genere natus quod saepenumero his verbis exprobrarunt: Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus, et Ioses? Et patria vnde originem ducere putabatur, ignominia quadam notabatur, vt inquit Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse?

16.1.14 Praeterea conuersatio omnibus communis, et vestimenta nihil a vulgo differentia. Non enim zona pellicea cingebatur, neque pilosam vestem induebat, neque melle et locustis vescebatur: sed cum omnibus eandem habebat consuetudinem. Infamium hominum, et publicanorum conuiuiis aderat, vt eos ad meliorem frugem alliceret:

16.1.15 quod non intelligentes Iudaei ei exprobrabant, vt ipse Christus inquit: Venit filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus.

16.1.16 Cum ergo frequenter Ioannes ab se Iudaeos ad Christum longe eorum opinione inferiorem dimitteret, aegre ipsi ferebant, et rubore perfundebantur. Quippegrif-comm1603 p. 82 qui Ioannem potius magistrum habere, quam Christum voluissent: palam id dicere verebantur. Mittunt autem ad eum, vt per adulationem ipsum alliciant ad confitendum se Christum esse.

16.1.17 Quamobrem non abiectos, et infimae sortis homines mittunt, quemadmodum ad Christum cum vellent eum capere in sermone. Tunc enim seruos, et iterum Herodianos destinarunt: nunc autem sacerdotes, et leuitas: nec quoslibet sacerdotes, sed ab Hierosolymis, hoc est maioris auctoritatis et nominis.

16.1.18 Non enim temere hoc significauit euangelista et mittunt vt interrogarent eum: Tu quis es? Et profecto natales eius adeo celebres erant, vt vulgo diceretur. Quis putas puer iste erit? et super omnia montana Iudaeae diuulgabantureras1530: diuulgarentur omnia verba haec.

16.1.19 Et cum iterum Iordanem petisset omne ad eum ciuitates aduolabant, eteras1530 om. ex Hierosolymis, eteras1530 om. ex omni Iudaea ad Ioannem vt baptizarentur, concurrebanteras1530: concurrerunt. Quid igitur interrogant? Non quod ignorarent: satis enim superque cognoscebatur. Neque vllo pacto poterat ignorari: sed ea quam paulo ante diximus ratione, quo eum adducerent, vt se Christum esse confiteretur.

16.2.1 Audi ergo quomodo beatus Ioannes non verbis, sed animo quo illi percontabantur, respondet. Nam cum dixissent: Tu quis es? Non respondit continuo, quod recte erat respondendum: Ego vox clamantis in deserto:

16.2.2 sed eorum primum suspicionem amouit. Interrogatus enim, inquit, tu quis es? confessus est, et non negauit: confessus est, quia non sum ego Christus.

16.2.3 Et animaduerte euangelistae sapientiam. Tertium idem dicit, vt et Baptistae virtutem, et Iudaeorum malitiam atque stultitiam demonstret. Lucas vero inquit, quod cum turbae suspicarentur eum esse Christum, iterum tollit suspicionem.

16.2.4 Hoc frugi serui officium est, non solum Domini sui gloriam non aucupari, sed et a multitudine tributam propulsare. Verum turbae simplicitate, et ignorantia in hanc venere suspicionem: hi autem mala mente, malo animo eum percontati sunt, id arbitrati se per adulationem consequi posse quod diximus.

16.2.5 Quod nisi hoc animo fuissent, non continuo ad aliam venissent interrogationem, sed indignati, tanquam ad propositum non respondisset, neque id dubitare, neque id percontatum venire dixissenteras1530: duxissent:

16.2.6 verum tanquam in crimine deprehensi et rei, ad aliud venerunt, et dicunt: Quid ergo? Helias es tu? Et dixit, Non sum. Arbitrabantur enim eum venturum, sicut Christus inquit.

16.2.7 Rogantibus namque discipulis, quomodo ergo Scribae dicunt quod Heliam oportet primum venire, ipse respondit: Helias quidem venturus est, et restituet omnia. Deinde interrogant: Propheta es tu? Et respondit, Non.

16.2.8 Et tamen propheta erat, quare se prophetam negat? Quia iterum percontantium animum inspexit. Existimabant enim prophetam quendam eximium venturum, eo quod inquit Moses, Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus de medio fratrum vestrorum tanquam me, ipsum audite.

16.2.9 Hic autem erat Christus. Nongrif-comm1603 p. 83 igitur rogarunt, an esset vnus ex aliorum numero prophetarum, sed articulum addiderunt, ac si dicerent: Prophetane ille es, qui a Mose praedictus est? Propterea negauit, non se prophetam esse, sed se prophetam illum esse negauit.

16.2.10 Dixerunt ergo ei: Quis es? vt responsum demus his qui miserunt nos. Quid dicis de teipso? Videsne hos vehementius vrgentes, et iterum rogantes, nec desinentes: hunc autem summa cum mansuetudine falsas eorum suspiciones omni conatu tollentem? Et veritatis amicus:

16.2.11 Ego, inquit, vox clamantis in deserto, dirigite viam domini, sicut dixit Esaias propheta. Cum enim magnum quiddam, et eximium secundum eorumeras1530 p. 805 opinionem de Christo locutus sit, ad praestandam verbis suis authoritatem, prophetae statim testimonium adducit.

16.2.12 Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis, et interrogauerunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Helias, neque propheta? Vides quod non temere dixerim quod ad hoc eum adducere volebant.

16.2.13 Non tamen hinc orsi sunt, ne quo animo dicerent, deprehenderentur. Et cum se Christum esse negasset, iterum malitia sua dissimulata, ad Heliam veniunt, et prophetam.

16.2.14 Quod cum se neutrum esse profiteretur, dubii iam consilii, persona et simulatione omni abiecta, aperte fraudulentam mentem his verbis detegunt: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus? Deinde vt animum celarent, addiderunt, neque Helias, neque propheta.

16.2.15 Nam cum adulationibus eum allicere non possent, calumnia se eum coacturum arbitrati sunt, vt quod non esset, se esse confiteretur. O superbiam, o amentiam, et curam intempestiuam.

16.2.16 Misistis vt ab eo cognosceretis quis esset, et vnde. Nunquid ei quid facturus sit praescribetis? Hoc cogentium est, vt se Christum confiteatur. Veruntamen neque nunc indignatur Ioannes, neque sic eis, vt merebantur respondet: Vos praecipere, et legem mihi ponere audetis?

16.2.17 Sed iterum incredibilem prae se fert mansuetudinem. Ego, inquit, baptizo in aqua, medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis, ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est, cuius non sum dignus, vt soluam eius corrigiam calceamenti.

16.3.1 Quidnam his respondere potuissent Iudaei? Ipsi contra se, nulla venia, nulla excusatione dignam sententiam tulerunt.

16.3.2 Quonam pacto? tantae authoritatis Ioannem, et tam verum arbitrabantur, vt non solum de aliis testimonium, verum ipsi de seipso omnia crederent. Neque enim nisi ea essent sententia, ipsum interrogatum misissent quid de se diceret.

16.3.3 Nostis enim quod de se dicentibus, his duntaxat maxime fidem adhibemus, quos verissimos arbitramur. Neque hoc tantum eorum os obstruit, sed animuseras1530: animum quoque, quoad eum locuti sunt.

16.3.4 Promptissimo namque animo ad eum venerunt, licet postmodum mutati sint. Quae ambo Christus his verbis significauit: Ille erat lucerna ardens et lucens, vos autem voluistis exultare ad horam in eius luce.

16.3.5 Et responsio eius ipsum fide dignum faciebat. Quigrif-comm1603 p. 84 enimeras1530 om. non quaerit gloriam suam, verax est, et iniustitia non est in eo. Ioannes autem non sibi gloriam quaesiuit, sed ad alium eos dimisit.

16.3.6 Et qui missi erant, summae erant apud Iudaeos authoritatis, et primum locum obtinebant. Itaque nulla ex parte confugium aut excusationem habebant, si Christo non crederent. Sed qua gratia Ioanni de Christo fidem non adhibuistis?

16.3.7 Vos ex primoribus misistis, vos de his interrogastis, vos Baptistae responsum audistis, omnia illieras1530 om. conati, omnia scrutati sunt, et suspiciones vestras omnes in medium protulerunt,

16.3.8 et tamen ingenue confessus est seeras1530 om. non esse neque Christum, neque Heliam, neque prophetam: neque hoc contentus, quis esset ostendit, et de baptismate suo verba fecit, quod paruum esseteras1530: est et vile, et praeter aquam nil amplius haberet: ostendit praeterea excellentiam baptismatis a Christo traditi.

16.3.9 Adduxit Esaiae prophetae testimonium, qui diu ante et ipsum dominum, et hunc ipsius ministrum appellauit. Quid iam dubii relinquebatur, quin Deum adorarent, et confiterentur,

16.3.10 cum omni adulatione amota verum esset testimonium? Neque enim aliud testantis mores et sapientia pollicebatur. Ad haeceras1530: hoc, vel inde perspicuum erat, quod nemo proximum sibi praefert: neque quem sibi honorem arrogare potest, in alium facile confert.

16.3.11 Itaque Ioannes nisi Christus Deus fuisset, in tantum non descendisset testimonium. Nam si id nomen tanquam conditione sua maius abiecisset, non sane alii, et sane inferiori tribuisset.

16.3.12 Medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. Decens namque erat, vt in populo tanquam vnus ex multitudine versaretur, qui vbique humilitatem et mansuetudinem doceret.

16.3.13 Cognitionem autem hic dicit exactam et accuratam, vt quis et vnde sit. Illam autem particulam: Qui post me venit, frequenter meminit, tantum noneras1530 om. dicens: Nolite putare rem totameras1530: ipsam in meo esse baptismate:

16.3.14 non sane si istud perfectum fuisset, alius post me venisseteras1530: uenit alterum allaturus. Hoc tamen illius praeparatio quaedam est, et praecessio. Res nostrae vmbrae sunt, et imago: alium venire oportet, qui veritatem afferat.

16.3.15 Quamobrem illud: Post me venit, eius maxime ostendit dignitatem: nam si id erat perfectum, nullus erat secundo locus. Ante me factus est: hoc est, honorabilior et clarior.

16.3.16 Deindeeras1530: Inde ne ex comparatione similitudinem intelligerent, cum nullam vellet intelligi, ita ante se fuisse dicit, vt neque inter vltimos ministrorum adnumerari se dignum profiteatur. Soluere enim calceamentaeras1530 p. 806, vilissimi serui officium est.

16.3.17 Quod si Ioannes indignus qui corrigiam solueret: Ioannes, inquam, quo maior inter natos mulierum non surrexit, quo nos loco ponemus?

16.3.18 Si is qui terrarum orbi aequiparatur, imo qui maior est (non enim, inquit, erat his dignus mundus) ne inter vltimos quidem ministros connumerari se dignum dicit: quid nos innumerorum scelerum pleni dicemus, qui tanto Ioanne sumus inferiores, quanto terra minor est coelo?

16.4.1 Hic neque qui soluat corrigiam calceamenti, dignum se profitetur: inimici autem veritatis in tantam prorumpunt insaniam, vtgrif-comm1603 p. 85 qui Deum cognoscant, quemadmodum ipse seipsum nouit, digni se arbitrentur. Quid hac amentia scelestius? quid hac superbia insanius?

16.4.2 Bene inquit Sapiens: Initium superbiae non cognoscere dominum: Non esset e coelo eiectus, neque in diabolum versus cecidisset angelus, nisi hoc se scelere coinquinasset.

16.4.3 Hoc eum praecipitem dedit, hoc in gehennam intrusit, hoc malorum omnium ei causa fuit, hoc tantarum virium est, vt omnem animi virtutem, eleemosynam, orationes, ieiunium, caetera animi bona corrumpat.

16.4.4 Superbia in hominibus, immunda, inquit, est apud Deum. Non ergo fornicatio duntaxat, neque adulterium hominem polluit, sed et superbia, ac etiam illis longe magis.

16.4.5 Quamobrem? quoniam fornicatio etsi indigna venia sit, potest tamen quispiam voluptatem in excusationem adducere: superbia autem ne minimam quidem, propter quam vel vmbram saltem veniae consequatur: sed nihil aliud est quam deprauatio animi, et morbus grauissimus, non aliunde quam ex insania ortum ducens.

16.4.6 Nihil enim superbo homine insanius, quamuis ditissimus sit, quamuis multa hac exteriori sapientia praeditus, quamuis potens, quamuis omnia quae homini exoptanda videntur, in illum congerantur.

16.4.7 Quippe qui in re vera bonis superbit, miser est et infelix, et illorum omnium mercedem amittit. Qui eorum gratia, quae nulla ex parte bona sunt, propter vmbram et florem foeni (haec enim inanis gloria est) inflatur: nonne omnium maxime ridiculus est,

16.4.8 cum idem faciat quod quiuis pauper et mendicus, et semper famelicus, qui si quando laetum somnium viderit, eo laetatur?

16.4.9 Miser sane et infelix, qui cum animam tuam grauissimo morbo consumas, et vltima in miseria verseris: tumescis tamen quod auri tibi talenta sint plurima, quod seruorum multitudo. Verum haec non tua sunt. Si meis verbis non credis, plurimorum habes exemplaeras1530: exemplum.

16.4.10 Quod si ita insanis, vt neque ex aliorumeras1530: maiorum experientia hoc intelligas, parumper expecta, et in teipso nullam tibi inde vtilitatem cognosces: cum exanimis, nec hora, nec breui quidem momento, eorum dominus eris inuitus aliis relinquenseras1530: relinques, et his saepenumero quibus nolles.

16.4.11 Multis enim nec sua disponere permissum est migrauerunt repente e vita, et cum vellent his frui non potuerunteras1530: poterant.

16.4.12 Quod ne nobis accidat, iam ad sanitatem reuersi, ea nosipsi ad ciuitatem nostram transmittamus, quibus solis fruemur, aliis minime.

16.4.13 Illa in asylum, et locum tutissimum recondemus, vnde nihil ea nobis poterit auferre, non mors, non testamenta, non haereditatum successiones, non calumniae, non insidiae. Sed qui hinc emigrans sua praemiserit, his perpetuo fruetur.

16.4.14 Et quisnam tanta laborat insania, vt rebus suis omni tempore se perfruiturum negligat? Transferamus igitur illuc nostras diuitias: non nobis asinis opus est, non camelis, nullis iumentis, nullis curribus, nullo aliogrif-comm1603 p. 86 vehendi instrumento,

16.4.15 qua nos molestia Deus liberos reddidit: tantum pauperibus indigemus, claudis, caecis, infirmis. Isti sunt quibus talis secure committitur transportatio: hi res et pecunias in coelum perferre,

16.4.16 et earum dominos ad aeternorum bonorum haereditatem perducere poterunt: quam vtinam omnes consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY