Omelia XVII (xvi)

17.1.1 Haeceras1530 p. 806; grif-comm1603 p. 86 in Bethabara facta sunt trans Iordanem, vbi erat Ioannes baptizans. Altera autem die vidit Ioannes Iesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.

17.1.2 Magnum bonum fiducia est, et loquendi libertas, omniaque Christi confessioni postponere, tam magnum, inquam, et admirabile, vt filius Dei vnigenitus talem coram patre praedicet, quamuis non par sit retributio. Tu enim confiteris in terra, ipse in coelo: tu praesentibus hominibus, ille patre et angelis omnibus.

17.1.3 Taliseras1530 p. 807 Ioannes non multitudine, non gloria, nulla re humana motus, omnia pessundat, liberrime vt debet, Christi mysteria omnibus annunciat: propterea etiam locum significat euangelista, vt magnanimi praeconis fiduciam ostenderet.

17.1.4 Non enim domi, neque in angulo aliquo se abdidit, sed apud Iordanem, in media omnium qui ab ipso baptizabantur multitudine id palam profitebatur (venerant enim Iudaei dum baptizaret) tunc supremum illud arcanum, et inenarrabilis doctrinae plenum de Christo praedicauit, quodque non esset dignus soluere eius corrigiam calceamenti.

17.1.5 Propterea inquit: Haec in Bethania facta sunt. Quaedam autem exemplaria veriora videntur, in quibus Bethabara scriptum est. Bethania enim non trans Iordanem, neque in deserto erat, sed non longe ab Hierosolymis. Locorum autem alia etiam ratione meminit.

17.1.6 Nam cum non antiqua, sed quae paulo ante contigerant esset narraturus, qui aderant et viderant, eos testes adducit, ex quibus rem certam innuit.

17.1.7 Confidens enim nihil se veritati addidisse, sed vt res se habuerat, pure et simpliciter enarrasse, a loco testimonium accepit, non paruum, vt dixi, futurum veritatis indicium. Altera autem die vidit Ioannes Iesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.

17.1.8 Distribuerunt tempora euangelistae. Matthaeus quidemeras1530 om. priusquam Ioannes Baptista caperetur, tempora abbreuianseras1530: prosequens, ad ea quae secuta sunt properat: Euangelista autem Ioannes his maxime immoratur.

17.1.9 Et ille postquam venit Iesus e deserto, interim omissis omnibus quae Ioannes, quae Iudaei missi inuicem verba contulerint, et aliis pluribus, continuo transit ad carcerem. Cum audisseteras1530: audiret, inquit, Iesus, quod traditus esset Ioannes, secessit illinc. Ioannes autemgrif-comm1603 p. 87 non sic: sed profectionem quidem in desertum

17.1.10 tacuit vtpote a Matthaeo narratameras1530: narratum. Narrat autem quae post descensum montis secuta sunt, et multis praetermissis addit, Nondum missus erat Ioannes in carcerem.

17.1.11 Et quanam gratia hoc in loco inquit Iesum ad ipsum venisse non semel, sed iterum? Matthaeus necessarium eius aduentum fuisse inquit, baptismatis gratia: addit enim Iesus. Sic enim decet nos implere omnem iustitiam.

17.1.12 Ioannes autemeras1530 om. eum iterum venisse dicit post baptisma, quod manifestauit, inquiens: Ego vidi spiritum descendentem quasi columbam, et mansiteras1530: manentem super eum. Qua igitur gratia venit nunc ad Ioannem? neque enim venientem tantum,

17.1.13 sed ad se, inquit? Cur inquam? Ne quis suspicaretur, cum primum vna cum caetera multitudine venisset, eadem qua alii causa venisse, vt scilicet peccata confiteretur, et in poenitentiam ablueretur in flumine.

17.1.14 Idcirco venit praebens Ioanni occasionem, vt eiusmodi suspicionem tolleret, quam illud verbum. Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi: penitus tollit.

17.1.15 Qui enim tanta excellit puritate, vt aliorum peccata possit abluere, sane constat eum non ad confitendum peccata venisse, sed vt illi admirabili praeconi hanc daret occasionem, et secunda hac voce his qui priora audierant, et certius dicta imprimeret, et alia superadderet.

17.1.16 Illud autem verbum, Ecce, ponitur eo quod saepe multi ex iam dictis ipsum inquirebant, ideo praesentem ostendit dicenseras1530 om.: Ecce hic est, de quo iam sermo habitus est. Hic est agnus.

17.1.17 Agnum autem appellat, vt Esaiae prophetiam in memoriam Iudaeis reducat, et vmbram etiam a Mose repraesentatam vt per figuram magis eos ad veritatem alliciat.

17.1.18 Ille quidem agnus nullius peccatum accepit, hic autem totius orbis terrarum. Periclitantem enim mundum quamprimum ab ira Dei liberauit. Hic est de quo dixi. Post me venit vir, qui ante me factus est.

17.2.1 Vides et in hoc loco quomodo superiora interpretatur? Nam cum dixisset: Agnus qui tollit peccata mundi: tunc subdit. Ante me factus est, manifestans quid significet istud. Ante, nempe quod accipit peccata mundi, quoderas1530: et baptizat in spiritu sancto.

17.2.2 Meus enim aduentus nihil aliud habuit, quam praedicare commune orbi terrarum praestitum beneficium, et in aqua baptizare: huius autem, purgare humanum genus, et largiri paracleti operationem. Hiceras1530: Hinc ante me factus est: hoc est, clarior apparuit quia prior me erat.

17.2.3 Pudeateras1530: Pudeant Pauli Samosatensis sectatores tam manifestam oppugnare veritatem. Et ego nesciebam eum. Aufert omnem testimonio suspicionem, cum non humanae familiaritatis gratia, sed diuina reuelatione id perhibere ostendat.

17.2.4 Nesciebam eum, inquit. Quomodo ergo dignus est fide testis? Quomodo alios docet qui nescit? Non inquit nescio: sed nesciebam, vt hoc modoeras1530: uerbo maxime sibi crederetur.

17.2.5 Quo enim pacto tantum ignoto tribueret? Sed vt manifestetur Israelieras1530: Israel, propterea ego veni in aqua baptizans. Noneras1530 p. 808 igitur ipse baptismatis indigebat. Neque alia ratione illud lauacrum institutum est, quam vt viam reliquieras1530: reliquis ad Christi fidem praeberenteras1530: praeberet.

17.2.6 Nongrif-comm1603 p. 88 enim, inquit, vt baptismate ablutos mundem, neque vt peccatis liberem, ad baptizandum veni, sed vt manifestetur in Israel. Quid enim dic, quaeso: nonne licebat sine baptismate praedicare, et multitudinem facile ad credendum adducere?

17.2.7 Minime: neque enim tanto studio omnes festinassent, si sine baptismate fuisset praedicatum, neque nisi ex comparatione eius excellentiam didicissent.

17.2.8 Siquidem multitudo, non vt praedicationem audiret, sed vt confessi peccata baptizarentur, concurrebat. Vbi autem aduenissent, Christi doctrina imbuebantur, et baptismatis intelligebant differentiam: quanquam istud Iudaicae institutioni praestaret: eteras1530 om. idcirco omnes confluerenteras1530: confluebant, nec tamen sic erat perfectumeras1530: in precio.

17.2.9 Quomodo igitur cognouisti eum? quia spiritus descendit. Verum ne quis spiritus, quemadmodum nos, eum indiguisse arbitraretur, audi quo pacto hanc tollit suspicionem, ostendenseras1530: ut ostendat spiritum ad Christum annuntiandum descendisse,

17.2.10 Et ego nesciebam illum: addit, Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto.

17.2.11 Vides ad hoc venisse spiritum, vt Christum ostenderet? Non erat Ioannis suspectum testimonium, nihilominus vt id probabilius faceret, ad Deum et Spiritum sanctum relegauit.

17.2.12 Cum enim rem tam magnam et admirabilem, dignamque quae omnes in admirationem conuerteret, testificaretur, videlicet quod vniuersi orbis terrarum ipseeras1530 om. solus peccata auferret, et ad tantam multitudinem abluendam diuini muneris magnitudo sufficeret, huiusmodi iam sententiam confirmat.

17.2.13 Confirmatio autem est, quod filius Dei sit, neque baptismate indigeat: et quod idcirco spiritus descendit, vt eum duntaxat manifestaret. Non enim erat Ioannis dare spiritumeras1530 om., quod ab eo baptizati significabant, cum dicerent: Sed neque si spiritus sanctus est audiuimus.

17.2.14 Non enim baptismate opus habebat Christus, neque illo neque alia re: sed baptisma Christi indiguit gratia. Hoc enim fons et caput omnium bonorum relinquebatur, vt scilicet qui baptizarentur, digni essent spiritu sancto. Hanc igitur spiritus satietatem aduentu suo impleuit,

17.2.15 et testimonium perhibuit Ioannes dicens, quod vidi spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et mansiteras1530: manentem super eum, et ego nesciebam eum. Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto. Et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est filius Dei.

17.2.16 Frequenter hac vtitur particula, nesciebam eum. Quanam gratia? Ei cognatione iunctus erat secundum carnem. Ecce enim, inquit, Elizabeth cognata tua et ipsa concepit filium. Ne igitur videretur ad voluntatem loqui eius cognationis gratia, inquit: Nesciebam eum,

17.2.17 et merito sane. Qui in deserto extra paternam domum a pueris versatus erat, quid mirum si Christum nesciebat antequam spiritus descenderet? Quod si ante baptisma eum noneras1530 om. cognouit, cureras1530 om. prohibebat eum, dicens: Egogrif-comm1603 p. 89 a te debeo baptizari?

17.2.18 Hoc enim signum erat certissimae cognitionis. Non tamen multo ante tempore eius noticiam habuit. Nec ab re: miracula enim quae a pueris Christus fecerat, vt de magis, et alia huiusmodi, diu ante (Ioanne adhuc infante) contigerant.

17.2.19 Interea multo intercedente tempore, minime mirum si ignorabatur. Nam si antea notus fuisset, non vtique dixisset. Vt manifestetur in Israel, propterea veni baptizans.

17.3.1 Hinc constat signa illa et miracula quae in Christi pueritia feruntur, vera non esse. Nam si a pueris miracula facere coepisset, non sane eum Ioannes ignorasset, nec reliqua multitudo indiguisset magistro, qui ipsum manifestaret.

17.3.2 Nunc autem inquit, propter hoc veni, vt manifestetur in Israel. Sed quanam ratione inquit. Ego debeo a te baptizari?

17.3.3 Deinde, vtpote qui manifestius eum cognosceret, turbis eum manifestauit dicens: Hic est de quo dixi. Post me venit vir, qui ante me factus est. Quia et qui misit me baptizare in aqua et qui propterea misit me, vt manifestetur in Israel: ipse ante descensum spiritus ipsum Ioanni reuelauit:

17.3.4 idcirco et antequam venisset, dixit. Post me venit vir, qui ante me factus est. Nesciebat igitur antequam Christus ad Ioannem veniret, sed cum baptizandus esset, tunc eum cognouit, et maxime cum pater eum prophetae reuelasset: et spiritus Iudaeis, quorum gratia descenderat, eumeras1530 om. qui baptizaretur, ostendisset.

17.3.5 Itaqueeras1530 p. 809 ne Ioannis contemneretur testimonium, cum inquit: Quia prior me erat, et in spiritu baptizat, et iudicabit orbem terrarum: ideo pater ipse voce sua filium professus est, et spiritus supra Christi caput descendit vocem ad illum trahens.

17.3.6 Cum enim alter baptizaret, alter baptizaretur, ne quis de Ioanne id verbum dictum arbitraretur, venit spiritus qui huiusmodi amouit dubitationem. Itaque cum inquit. Nesciebam eum: superiora tempora respicit, non quae circa baptisma fuerant.

17.3.7 Nam quo pacto prohibuisset, dicens, Ego debeo a te baptizari? quomodo haec de eo loqueretur? Sed quid non credebant Iudaei?

17.3.8 Non enim solus Ioannes vidit spiritum in columbae specieeras1530: similtudine. Quoniam hoc mysterium non corporeis tantum oculis indigebat, sed mentis potius, ne inanis species putaretur.

17.3.9 Nam si miracula facientem Christum, cum tactu solo infirmos sanaret, mortuos vitae redderet, videntes Iudaei non crederenteras1530: crediderunt, sed inuidia perciti, contraria iis quae cernebantur affirmarent, quo pacto solo spiritus aduentu abiecissent incredulitatem?

17.3.10 Quidam autem dicunt, non omnes, sed Ioannem tantum, et quosdam vita et moribus probatiores spiritum vidisse. Nam etsi corporeis oculis in columbae speciem spiritus descendens videri poterat, non tamen necessario sequebatur vt ab omnibus spectaretur.

17.3.11 Etenim Zacharias sub corporea imagine multa conspicatus est, necnon et Daniel et Ezechiel, nullum tamen visionis socium habuerunt. Praeterea Moses multa vidit, qualia aliorum nemo.

17.3.12 Etgrif-comm1603 p. 90 transfigurationem in monte non omnes viderunt discipuli. Sed neque in resurrectione visionis illius omnes fuere participes, quod significauit Lucas, cum inquit: Qui dedit eum manifestum fieri testibus praeordinatis. Etgrif-comm1603 p. 90 ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est filius Dei. Sed vbi testimonium perhibuit quod hic sit filius Dei?

17.3.13 Agnum quidemeras1530 om. ipsum appellauit, atque quod spiritu baptizare deberet, professus est: filium autem Dei, nequaquam.

17.3.14 Atqui post baptisma nihil ipsum dixisse scribunt alii Euangelistae. Verum omissis quae interea facta sunt, post captum Ioannem, miracula Christieras1530 om. prosequuntur.

17.3.15 Ex quo non immerito coniectari possumus, quod et haec, et alia plura praetermiserunt, quod etiam hic Euangelista in fine operis sui demonstrauit.

17.3.16 Tantum autem abest, vt fingant aliquid magnum de eo, vt quae videntur exprobranda esse, omnes vno ore diligentissime posuerint, neque inuenires qui eorum quicquam relinqueret.

17.3.17 Miracula autem, alii alia omiserunt, alia nemo meminit. Haec non temere dixi, sed ad contundendam Gentilium impudentiam,

17.3.18 sufficiens sane hoc ad discipulorum mores ostendendos exemplum, quod veritatis studiosi nihil ad gratiam loquantur: poterisque aduersus fidei oppugnatores his muniri rationibus.

17.3.19 Verum attendite, quaeso: etenim absurdum est, quod medicus, coriarius, textor et omnes generatim opifices quisque pro artis suae professione pugnet: Christianus autem non possit vllam religionis suae afferre rationem.

17.3.20 Atqui illae artes neglectae ad pecuniam damnum referunt: huius autem contemptus, animae detrimentum affert: et tamen tanta miseria, tanta insania laboramus, vt in illas omnem curam cogitationemque adhibeamus: necessaria autem, et salutis nostrae munimentoeras1530: munimenta firmissima pro nihilo ducimus.

17.4.1 Hoc non sinit Gentiles recognoscere errorem suum, atque deridere. Nam cum ipsi mendacio nixi omnia faciant, vt dogmatum suorum ignominiam defendant, nos autem veritatis cultores, ne hiscere quidem ad nostra tutanda possimus: quae causa est, quin doctrinae nostrae nimiam damnent imbecillitatem,

17.4.2 quin fraudem et stultitiam in nobis suspicentur, quin Christo tanquam mendaci et multitudinis stultitia fraude sua abutenti maledicant?

17.4.3 huius nos causa blasphemiae, nos inquam qui nolumus piis religionis nostrae sermonibus inuigilare, sed his contemptis veluti superuacuis, caducis rebus curam omnem adhibemus:

17.4.4 et qui saltationis, et aurigandi, et bestias conficiendi studio delectantur, huiusmodi certaminibus totis viribus incumbunt, ne inferiores euadant, et studia sua maiorem in modum laudant, et aduersus eorum accusatores, excusationem meditantur: et aduersarios maledictis prosequuntur.

17.4.5 In Christiana autem religione defendenda, nulla cura adhibita torpescimus, oscitamus, maxime ridiculi deprehendimur: et, qui non summam Dei subimus indignationem, cum Christum inferiore locogrif-comm1603 p. 91 quam saltatorem habeamus?

17.4.6 Horum enim opera, quamuis turpissima, multis modis excusare adnitimur: Christi miracula, quamuis orbem terrarum conuerterint, neque intelligere, neque curare videmur.

17.4.7 Credimus in patrem et filium, et spiritum sanctum, in resurrectionem corporum, ineras1530: ut vitam aeternam. Si quis Gentilium percontaretur: Quiseras1530 p. 810 hic pater est, quis filius, quis spiritus sanctus?

17.4.8 Tres Deos asseritis, et nos plurium Deorum assertores reprehenditis. Quid ad hoc dicetis? Quid respondebitis? Quo pacto has dissoluetis obiectiones?

17.4.9 Quid autem si vobis ad haec obmutescentibus aliam inferat quaestionem: An omnino futura sit resurrectio, an in hoc corpore, an in alio resurrecturi simus? Et si in hoc, quae necessitas vt dissoluatur? Quid ad ista dicetis?

17.4.10 Quid autem si praeterea petat cur hoc tandem, et non superiori tempore Christus humanam carnem accepit? Quid ei in praesentia potius quam tot superioribus seculis visum est humano generi prouidere? atque alia multa examinet?

17.4.11 Neque enim operae precium est, vt qui plures praeterea quaestiones accumulat, earum contineateras1530: conticeat solutiones, ne rudioribus obsit. Arbitramur sane quae diximus suffectura ad somnum vestrum excutiendum.

17.4.12 Quid igitur si haec, et huiusmodi percontarentur? Non potesteras1530: potestis ipsa verba audire? quod nos, quaeso, manet supplicium, cum tanti simus erroris auctores his, qui in tenebris inuoluuntur?

17.4.13 Vellem, si horum studio teneremini, huc in medium impii alicuius Gentilis philosophi contra nos librum proferre, contra senioris huius, vt hac vos ratione excitarem, et desidiam vestram excuterem.

17.4.14 Nam si illi vt contra religionem nostram loquerentur, tantopere inuigilarunt: qua nos venia dignamur, nisi huiusmodi contra nos insultus propulsare calleamus? Hoc nobis Petruseras1530: Paulus praecipit. Inquit enim parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe.

17.4.15 Et Paulus: Verbum Christi inhabitet in vobis abundanter, sed quid ad haec respondent fucis stultiores? Benedicta omnis anima simplex: et qui simpliciter ambulat, in fiducia ambulat.

17.4.16 Hoc namque omnium malorum causa est, quod non multi scripturarum testimonia in opportunis rebus sciunt adducere. Non enim eo loco simplex pro stulto, et pro eo qui nihil nouit, intelligendum est, sed pro non malo, non versuto.

17.4.17 Nam si ita intelligeretur, superuacaneum fuisset dicere: Estote prudentes, sicut serpentes: et simplices sicut columbae. Sed quid haec, cum in nullam huius disputationis adducamur necessitatem? Praeterea neque alia quae ad vitam pertinent, nobis recte efficiuntur,

17.4.18 sed vndique miseri, vndique ridiculi, in mutuas semper calamitates intenti, in corrigendis vero iis in quibus accusamur, pigri oscitamus. Quamobrem vos hortor nunc saltem vestri iuris facti, ne in reprehendendo tantum perseueretis.

17.4.19 Siquidem ideras1530 om. non satis est ad placandum Deum, sed optimam vitam induamini vt ad gloriam Dei in hoc seculo viuentes, futuram omnesgrif-comm1603 p. 92 consequamur, gratia et benignitate Domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et Spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY