Omelia XIX (xviii)

19.1.1 Inueniteras1530 p. 814; grif-comm1603 p. 98 hic prior fratrem suum Simonem, et diciteras1530: dixit ei: Inuenimus Messiam, quod est interpretatum Christus: et adduxit eum ad Iesum.

19.1.2 Cum a principio Deus hominem fingeret, noluit solum esse, sed ei dedit mulieris auxilium, et vt vna cohabitarent, instituit. Norat enim hac mutua consuetudine multum vtrique emolumenti prouenturum. Quid si non vt decuit mulier tanto vsa est beneficio?

19.1.3 Nam si rei ipsius natura considerabitur, magna profecto in hac coniunctione deprehenditureras1530: deprehendetur vtilitas, modo aliquid sapiamus, neque in vxore duntaxat et viro, sed et fratribus, si tanto ipsi munere frui voluerint.

19.1.4 Vnde Propheta: Ecce quam bonum, inquit, et quam iucundum, habitare fratres in vnum. Et Paulus, ne nostrameras1530: eorum congregationem deseramuseras1530: dimitteremus, admonuit. Haec est inter nos et bestias differentia.

19.1.5 Hac gratia ciuitates, fora, domos excogitauimus, vt simul viueremus, non mutua tantum consuetudine, sed charitatis vinculo. Cum enim indiga nobis natura ab opifice Deo tributa sit, neque sibiipsi sufficiens: vtilitati nostrae prospectum est, vt scilicet indigentia nostra mutua consuetudine iuuaretur:

19.1.6 itaque quod alteri deest, alterius auxilio suppletur. Non aliter hac mortali successione diutinam immortalitatem seruamus.

19.1.7 Longum explicatu esset in praesentia, quantum hac inuicem intima et syncera coniunctione vtilitatis proueniat. Sed aliud intendimus, cuius gratia haec nobis dicta sunt.

19.1.8 Andreas autem cum apud Iesum mansisset, et multa didicisset, non abscondit thesaurum, sed ad fratrem festinauit, accepta bona quamprimum communicaturus.

19.1.9 Sed qua gratia Ioannes, quem Christus sermonem habuerit, non enarrauit? Vnde cognoscere possumus, quod ideo apud Christum manserint?

19.1.10 paulo ante id nobis ostensum est, et ex hodierna concione etiam cognoscere licebit. Quid enim fratri Andreas dicit? Inuenimus Messiam, quod interpretatur Christus.

19.1.11 Vides quam cito didicit simul et persuadentis magistri sapientiam, et eorum in discendo incredibilem a principio diligentiam ostendit?

19.1.12 Hocgrif-comm1603 p. 99 enim verbum, inuenimus, animae est maxime eius praesentiameras1530: aduentum desiderantis, et coelitus veniam expectantis, cuius aduentu exultans, alios euangelii gestiat fieri participes.

19.1.13 Hoc fraterni animi, cognati amoris, sinceri est affectus officium, vt in spiritualibus quam diligentissimam curam adhibeamus, inuicem opitulemur: audi Andream quam assertiue articuli adiectione dicat, non enim dicit, Inuenimus μεσίανeras1530 om. Messiam, sed, τóν Μεσίαν Messiam illum.

19.1.14 Vnum quendam Christum expectabant nihil cum aliis communicantem. Considera ab ipso principio obedientemeras1530: fidelem et beneuolum Petri animum. Cucurrit e vestigio, nil moratus. Adduxit, inquit, eum ad Iesum:

19.1.15 sed nemo eius damnet nimiam in credendo facilitatem, nisi prius rem ipsam diligenter intueatur. Siquidem credibile est Andream plura persuasioni maxime accommodata narrasse: verum euangelistae nonnunquam multa breuitatis gratia praetermittunt.

19.1.16 Praeterea non dicit ei statim persuasisse, sed tantum adduxisse ad Iesum, vt inde totum disceret, aderat enim alter discipulus qui ista adiuuabat:

19.1.17 nam si Ioannes Baptista cum inquit, Ecce agnus Dei: et qui in spiritu baptizat, certiorem doctrinam magistro edocendam reliquit, et inde hauriri hortatus est: longe magis Andreas cum suum non esset officium, neque ad tanti luminis narrationem sufficeret, ad ipsum fontem fratrem adducere oportuit tanto studio et alacritate, vt nihil eum auerteret, auteras1530 p. 815 moraretur.

19.1.18 Intuitus autem eum Iesus dixit: Tu es Simon filius Iona, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Incipit iam reuelare diuinitatis mysteria, eamque paulatim per prophetias aperire: hoc pacto et cum Nathanael egit, et cum muliere Samaritana.

19.2.1 Non enim minus quam signa prophetiae mouent, neque vllum prae se ferunt fastum. Nam miracula apud stultam plebem nonnunquam calumnia notantur.

19.2.2 In Beelzebub enim inquit, eiicit demonia. Prophetia autem nulli crimini est obnoxia. In Simone enim, atque Nathanael hac doctrinae via vsus est, non autem in Andrea et Philippo.

19.2.3 Quid tandem? Quoniam ille Ioannis habuit testimonium non parui ad fidem momenti: Philippus vero conspectis qui aderant, facile persuasus est.

19.2.4 Tu es Simon filius Iona. Ex praesenti futurum credibile reddit. Qui enim patrem nominat, constat eum futurum praeuidere: et honorifice de eo praedicit,

19.2.5 non adulatione, sed veri praedictione: quod vel ex Samaritana constat, quam vehementer reprehendit, praeterita eius opera commemorans:

19.2.6 Quinque enim viros habuisti, et quem nunc habes, non est tuus vir. Sic et pater eius multa de prophetia verba facit, idolorum arguens opinionem. Annuntient quae vobis ventura sunt. Et iterum: Annuntiaui et saluos feci, et non erat in vobis alienus.

19.2.7 Et in tota prophetia hoc meminit. Hoc enim vel maxime Dei opus est, quod neque daemones imitari possunt, quamuis maiorem in modum adnitantur. Ingrif-comm1603 miraculis enim saepe sub veritatis vmbra decipi possumus, certa autem praedictio futurorum immortalis Dei duntaxat opus est:

19.2.8 quod si quando daemones aliquid praedixerunt, stultum et incautum vulgus deceperunt: eorum namque vaticinia passim falsa deprehenduntur.

19.2.9 Atqui Petrus nihil ad Christi verba respondit. Nondum enim quicquam viderat manifeste, sed primo didicit. Animaduertendum autem quod non omnia quae euentura ei erant, hoc primo congressu praedixit: non enim appellauit eum Petrum, non dixit super hanceras1530: eam petram aedificaturum ecclesiam:

19.2.10 sed dixit: Tu vocaberis Cephas. Illud enim maioris erat et potestatis, nec non etiam auctoritatis. Ea autemeras1530: enim Christus nunc conticuit, humilius a principio loquitur:

19.2.11 cum vero diuinitatem suam demonstrauit, maiora narrauit inquiens: Et ego dico tibi, tu es Simon, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam.

19.2.12 Hunc Petrum appellauit, Iacobum vero et Ioannem filios tonitrui. Quamobrem? vt ostendat se eundem esse, qui vetus dedit testamentum. Ipse est qui Abram Abraham, et Sarai Saram, Iacob Israel vocauit.

19.2.13 Multis a natiuitate nomina imposuit: vt Isaac, Samson, vt iis quorum meminit Esaias et Osee. Quibusdam, quam a parentibus acceperunt appellationem mutauit, vt praedictis, et Iesu. Mos etiam antiquitus erat a rebus nomina imponi, quod et Helias fecit:

19.2.14 hoc autem non temere fit, sed vt ea appellatio imponatur, quae sit diuini beneficii perpetuum monumentum, et memoria per praedicta nomina auditorum animis imprimatur. Ita et Ioanni coelitus nomen imposuit.

19.2.15 Qui enim debebant ab ineunte aetate virtute pollere, eis tunc indita sunt nomina: qui vero in aetatis progressu profecturi erant, postmodum.

19.3.1 Sed tunc quidem varia ac differentia singuli nomina acceperunt: nunc autem vno omnes appellamur, Christiano scilicet omnium maximo, atque praestantissimo, cum quo et filii Dei et amici, corpus dicti sumus:

19.3.2 qua appellatione caeteris omnibus vehementius excitari, et promptiores ad virtutem complectendam fieri,

19.3.3 nec ea quicquam indignum facere conari debemus, cum eodem quo Christus nomine vocamur vt Paulus testatur, cuius excellentiam nos intelligere oportet:

19.3.4 quod si is qui principis cuiuspiam, aut alterius clari viri nomen sortitus est, cum id audit, tumet atque superbit, et magnae id sibi gloriae arbitratur, eiusque auctoritatem pro viribus seruare adnititur: quid nobis faciendum est,

19.3.5 qui non principis, non terrenae alicuius potestatis, non angeli, non archangeli, sed ipsius omnium regis nomine appellari dignati sumus? Nonne ita animam nostram instituemus vt non afficiatur infamiaeras1530: iniuria, qui tanto nos honore prosecutus est?

19.3.6 An ignoratis quanto cohortes regiae et scutati, et hastati, eius latus stipantes honore habeantur? Ita et nos proximi facti Deo, eo magis quam quos nunc diximusgrif-comm1603 p. 101, quo corpus propinquius est capiti quam illi regibus, totis viribus contendamus, vt Christi simus imitatores,

19.3.7 qui inquit: Vulpes cubilia habent, et volatilia coeli nidos struunt, filius autem hominis non habet vbi inclinet caput.

19.3.8 Hoc ego a vobis si exigam, graue fortasse et onerosum multiseras1530 p. 816 videbitur, quare hanc perfectionem propter imbecillitatem vestrameras1530: nostram omittamus.

19.3.9 Arbitror autem vos non inhiare pecuniis, sed quemadmodum summam illam virtutem propter multorum imbecillitatem omitto, ita vobis a summa malicia abstinendum est, ac etiam longe magis.

19.3.10 Non eoseras1530 om. accuso qui domos habent, agros, pecunias, mancipia, modo his bene vtantur ad frugalitatem, et vt decet, hoc est tanquam domini, non tanquam serui: vt ea possideanteras1530: possideat, non ab his possideantureras1530: possideatur: vt vtantur, non abutantur.

19.3.11 Χρήματα enim, hoc est pecuniae ἀπὸ τον χράομαι, quod est vti, dicuntur, ea videlicet ratione vt his in necessitatibus vtamur, non vt seruemus. Hoc serui est, illud domini, et ius super id habentis.

19.3.12 Non propterea diuitias accepisti, vt terrae defodias, sed distribuas liberaliter: quas si Deus seruari voluisset, non sane homini dedisset, sed in terra conditas dimisisset.

19.3.13 Verum cum velit expendi eas, nobis largitus est, vt his inuicem communicaremus. Qui pecunias seruat, non est earum dominus.

19.3.14 Quod si vt augeantur seruas, ea profecto optima augendi ratio, vt in omnes distribuantur. Neque enim sine sumptu lucrum, neque diuitiae sine larga effusione proueniunt. Cuius rei argumentum in secularibus rebus videri licet.

19.3.15 Siquidem mercator et agricola: ille pecunias, hic semina profundit. Mercator nauigando pecunias in multos impendit, vt deinde lucretur: agricola semina in terram iaciens, assiduo diei labore exercetureras1530: exercet, vt plus inde accipiat:

19.3.16 hic autem non tanto opus est labore, non nauis fabricanda est, non iungendi boues, non terra aranda, non tempestates, non aeris intemperies, non vis grandinis timenda,

19.3.17 nulli fluctus, nulli hiceras1530 om. scopuli offendendi. Haec nauigatio, haec satio, vna duntaxat re indiget, vt dispergantur diuitiae: reliqua omnia agricola ille perficiet, de quo inquit Christus: Pater meus agricola est.

19.3.18 Quae igitur temeritas, quae insania, vbi omnia sine labore, sine periculo assequi possumus, supinos et oscitantes persistere: vbi autem sudores innumeri, nauigandi pericula, labores, curae, et quod grauius est, incertum votum, tantopere inuigilare?

19.3.19 Nolite, quaeso, nolite ergo propriam salutem tantopere despicere: sed tot periculis omissiseras1530: contemptis, ad faciliora et lucrosiora curramus, vt futura consequi possimus, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, nunc et semper, et in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY