Omelia XXII (xxi)

22.1.1 Quideras1530 p. 821; grif-comm1603 p. 111 mihi et tibi mulier? nondum venit hora mea. Laboriosum sane est orationem habere, quod et Paulus his verbis testatur: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina.

22.1.2 Verum vos et leuare hunc laborem, et grauiorem facere potestis. Nam si orationem nostram neglexeritis, vel etiam non neglectam, re tamen non adimpleueritis: laboriosum nobis profecto erit, eo quod incassum laborauerimus:

22.1.3 sin autem attentionem praestabitis diligentem, et re ipsa audita exequemini, nullus nos labor grauabit. Fructus enim qui in laboribus comparatur, non sinit quicquam graue aut onerosum videri.

22.1.4 Quam ob rem, si animum nostrum excitare, et promptiorem in dicendo reddere placet: quem fructum faciamus ostendite, vt laetis inspectis segetibus prouentus spe allecti, vtilitatis magnitudinem reputantes, laboremus.

22.1.5 Neque enim parua nobis hodierna die proponitur quaestio. Nam cum mater dixisset, Vinum non habent: respondit Christus, Quid mihi et tibi mulier? Nondum venit hora mea. Et licet ita responderit, maternis tamen votis obtemperauit.

22.1.6 Haec nulla ex parte minor est quaestio, quam superior, de qua non immerito sit dubitandum. Eum igitur ipsum qui miraculum operatus est inuocantes, ad huius loci expositionem veniamus.

22.1.7 Neque enimeras1530 om. hoc tantum in loco dictum est, Nondum venit hora mea, sed et alias. Nam cum capereeras1530 p. 822 eum Iudaei non possent, inquit euangelista: Nondum venerat hora eius: Et iterum: Nemo misit in illum manum, quia nondum venerat hora eius. Et iterum: Venit hora, clarifica filium tuum.

22.1.8 Quidnam ista significant? Idcirco plures in eandem sententiam textus adduximus, vt vna omnibus solutio afferatur. Quae igitur ea est? Nulli temporum necessitati Christus subiectus est, nec ob temporis obseruationem nondum horam suam venisse dicebat.

22.1.9 An ne temporum opifex, et autor seculorum tempora obseruaret? Ostendit autem seeras1530 om. omnia debito tempore, non simul operari, quoniam inordinata quaedam confusio fuisset, nisi opportune omnia transegisset, sed simul generationem resurrectionem, iudicium miscuisset.

22.1.10 Considera quaeso oportuit facere creaturam, non vniuersam simul, non virum et mulierem vno condidit momento. Oportuitgrif-comm1603 p. 112 mori damnatum et resurrectum iri humanum genus, multum tamen inter vtrumque fuit interuallum.

22.1.11 Oportuit dari legem, sed non simul et gratiam, sed utrunque debitis dispensari temporiseras1530: temporibus. Nulli igitur Christus subest temporum necessitati, sed ipse temporibus ordinem imposuit, quoniam author eorum est:

22.1.12 quare hoc in loco inquit, Nondum venit hora mea: hoc est, nondum cognitus sum: neque enim ipsum quisquam praeter Andream et Philippum sequebatureras1530: sequebantur,

22.1.13 neque hi vere adhuc ipsum cognoscebant, non mater, non fratres. Siquidem post multa miracula inquit euangelista: Neque enim fratres eius credebant in eum,

22.1.14 nemo, qui nuptiis adesset: quippe qui si cognouissent, sine dubio ad eum in suis confugissent necessitatibus: propterea inquit, nondum venit hora mea: id est, nondum cognitus sum praesentibus, nondum etiam sciunt vinum deesse.

22.1.15 Sine, id primum intelligant, satis non est quod sola referas, mater es, et suspiciosum miraculum faceres. Oportet indigentes rogent, non quod hoc ipse indigeam, sed vt miraculum vniuersis appareat.

22.1.16 Quippe egeni cum beneficium accipiunt, plurimam habent gratiam: qui se indigere non animaduertunt, ii neque beneficium sibi praestitum esse satis intelligunt.

22.1.17 Cur autem cum nondum horam suam venisse dixerit, impleuit tamen matris voluntatem? Maxime quidem, vt contradicentibus et temporum momentis eum subiectum existimantibus, palam non rectam eorum sententiam ostenderet:

22.1.18 nam si tempori subiiceretur, quo pacto immature id fecisset? Praeterea vt matri honorem exhiberet, et non omnino contumax videretur matri, neue genitricem tam multis praesentibus pudore afficeret. Etenim Maria ad filium ministros duxit.

22.1.19 Siquidem cum Chananaeae dixisset Christus. Non est bonum sumere panem filiorum, et dare canibus: dedit tamen, nimia eius sedulitate permotus:

22.1.20 atqui etiam dixerat: Non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel: et tamen filiam liberauit.

22.2.1 Ex quo admonemur, quod etiam beneficio indigni, assidua efflagitatione eo digni efficimur. Idcirco mater et expectauit, et palam ministros accersiuit, vt a pluribus rogaretur,

22.2.2 et addidit: Quodcunque dixerit vobis, facite. Norat non esse imbecillitatis excusationem, sed ne fastu quodam temere id suscipere videretur, quamobrem ministros adduxit.

22.2.3 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas, vel ternas. Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleuerunt eas vsque ad summum. Et dixit eis Iesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. Non temere dictum est ab euangelista, Secundum purificationem Iudaeorum:

22.2.4 sed ne quis infidelium suspicari posset aliquo fortasse crassiore vino in eis insidente, deinde infusa aqua lympidissimum vinum effectum. Quaregrif-comm1603 p. 113 illa particula, Secundum purificationem Iudaeorum: nunquam in his vinum fuisse ostendit.

22.2.5 Nam cum Palaestina inopia aquaeeras1530: aquarum laboret (rari enim illic fontes scaturiunt) hydriae illae aqua semper plenae servabantur, ne si quando immundieras1530: immundae fierent longius flumina petenda essent, sed prope purgarentur.

22.2.6 Sed quanam gratia antequam implerentur, non fecit miraculum, quod longe fuisset admirabilius? Siquidem aliud est subiectae materiae qualitatem mutare, aliud ipsam substantiam ex nihilo facere.

22.2.7 Hoc profecto mirabilius, non tamen ita credibile, et quod tam facile potuisset multitudini persuaderi: hac gratia miraculorum nonnunquam magnitudinem consulto imminuit, vt facilius crederentur.

22.2.8 Sed cur ipse hydrias aqua non impleuit, deinde in vinum vertit, sed ministris implendas mandauit? Ipsam eandem ob causam, vt miraculi ipsos testes haberet, qui aquam hausissent, ne qua fraus, ne quod praestigium putaretur.

22.2.9 Nam si contumaciores fuissent ad credendum, potuissent ministri testimonium perhibere se aquam hausisse, eteras1530 p. 823 hydrias impleuisse. Accedit ad hoc, quod haereticorum dogmata in ecclesia pullulantia propter hoc euertuntur.

22.2.10 Nam cum sint nonnulli qui alterum mundi opificem, quae videntur opera condidisse asseueranteras1530: asseuerent, horum quoque insaniam cohibens, plura facit miracula ex subiectis substantiis.

22.2.11 Nam si ipse Deo contrarius opifex fuisset, non vtique alienis vsus esset Christus ad propriae virtutis demonstrationem: hoc autem miraculo manifeste ostendit se eum esse, qui vineas irrigat, pluuiam per vitis radicem in vinum vertit, cum quod in planta longiori temporis spacio efficitur, id repente in nuptiis operatus est.

22.2.12 Cum autem implessent hydrias, inquit: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. Vt autemeras1530 om. gustauit architriclinus aquam vinum factum, et non sciebat vnde esset, ministri autem sciebameras1530: sciebant qui hauserant aquameras1530 om., vocat sponsum architriclinus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est: tu autem seruasti vinum bonum vsque adhuc.

22.2.13 Rursus hoc in loco nonnulli calumniantur hunc ebriosorum fuisse conuentum de gustu differentium, hebeti et corrupto ipsorum sensu, nec ad apprehendendum, nec ad res ipsas iudicandum idoneo, ita vt nescirent vtrum aqua an vinum esset. Siquidem ipse architriclinus inquit, cum inebriati fuerint,

22.2.14 maxime hoc ridiculum. Veruntamen hanc ipsorum suspicionem tollit euangelista: non enim conuiuas, inquit, de miraculo tulisse sententiam, sed architriclinum, qui sobrius nil adhuc gustauerat.

22.2.15 Etenim nemo ignorat huiusmodi in conuiuiis munera maxime sobriis et temperantibus demandari, quorum solum officium est, vt debito ordine et apparatu omnia dispensentur. Idcirco sobrium virum in miraculi testimonium adduxit.

22.2.16 Non enim dixit Christus, vteras1530 om. recumbentibus miscerent, sed ferrent architriclino. Vt autem gustauit architriclinus aquam vinum factum, et non sciebat vnde esset, ministri autem sciebant, vocat sponsum architriclinus.

22.2.17 Etgrif-comm1603 p. 114 quanam gratia non vocauit ministros? ita enim miraculum manifestius fuisset: quoniam neque ipse Christus manifestum fecit, sed lente et pedetentim miraculorum suorum virtutem cognosci voluit:

22.2.18 ad hoc si ministri tunc id narrassent, nemo eis credidisset, sed insanire potius arbitrati essent, cum de homine opinione omnium humili et abiecto id perhiberent testimonium.

22.2.19 Ipsi tamen experientia veritatem cognouerant: suis enim ipsorum manibus non poterant non credere. Vt aliis autem persuaderent, non erant sufficientes. Propterea non omnibus reuelauit miraculum, sed maxime idoneis certiorem cognitionem in posterum reseruauit,

22.2.20 vt post aliorum signorum certitudinem, hoc etiam crederetur. Siquidem in filii reguli curatione ostendit euangelista hoc manifestius factum fuisse:

22.2.21 hac enim maxime gratia regulus Christum vocauit, quod illud signum audierat, quod his verbis significatur: Venit Iesus in Cana Galilaeae, vbi fecit aquam vinum. Neque simpliciter vinum, sed optimum.

22.3.1 Eiusmodi enim sunteras1530 om. Christi miracula, vt quam quae natura perfecta sunteras1530 om., longe pulchriora, melioraque reddantur: ita et in aliis, distortum membrum quam sana validius reddebat.

22.3.2 Quod autem vinum et vinum optimum esset factum, non ministri tantum, sed et sponsus et Architriclinus perhibuere testimonium: quod a Christo factum fuerit, ministri qui aquam hauserant.

22.3.3 Itaque quamuis tunc occultatum esset miraculum, non tamen diutius sileri poterat, sic multos et necessarios testes sibi in posterum asciuit,

22.3.4 et sane credibile est sponsum non prorsus in his siluisse.

22.3.5 Verum euangelista exposito miraculo ad magis necessaria properat: necessarium namque erat, vt aqua vinum et vinum bonum factum sciretur, non autem quideras1530: quod Architriclino sponsus dixerit.

22.3.6 Multa enim signa prius obscura progressu temporis manifestata sunt ab his qui a principio viderunt.

22.3.7 Tunc igitureras1530 om. Iesus vinum ex aqua fecit, tunc, atque etiam in praesentia lasciuas et infirmas hominum voluntates mutare non desiniteras1530: desinat. Sunt enim plerique hominum nulla aqua meliores, frigidi, fluentes, semper mutabiles,

22.3.8 huiusmodi homines ad dominum adducendi sunt, vt eorum voluntates in vini similitudinem transferat, ne amplius labantur, sed praeteritorum compuncti, sibi exeras1530: et proximo laeticiae efficiantur authores.

22.3.9 Sed quinam sunt hi frigidi? Qui fluxis praesentis vitae rebus incumbunt, qui non contemptis humanis seculi deliciis, gloriae, potentiae, diuitiarum sunt amatores. Haec enim omnia fluxa et caduca sunt, et nusquam consistentia, quae in praeceps semper celeri impetu deferuntur.

22.3.10 Siquidem qui hodie diues est, cras erit pauper: qui hodie in curru, praecone lictoribusque et apparitoribus comitatus magistratum gerit, postridie nonnunquam in carcerem intruditur, et velit nolit, aliis omnia relinquit.

22.3.11 Quigrif-comm1603 p. 115 in deliciis vitam agit, qui conuiuiiseras1530 p. 824 dissoluitur, pene crapula ventrem disrupit, ne vna quidem die potest in eadem satietate permanere, sed concocto cibo iterum ad id compellitur, nihil a torrente differens.

22.3.12 Nam quemadmodum in eo prior fluxus alio superincumbente vrgetur, ita et nos alio post alium cibo indigemus. Huiusmodi est omnium huius seculi rerum natura, vt quae sortita est, retinere nunquam possit, sed semper fluant, semper trahantur:

22.3.13 in deliciis autem et conuiuiis non solum fluxus, sed difficultates multae et mala deprehenduntur. Illa namque satietas tum corporis robur, tum animi minuit fortitudinem.

22.3.14 Neque ita fluuialium fluctuum vis ripas excedere et conuellere solet, vt deliciae, lasciuiaque bonam valetudinem, et vires omnes facile subtrahit. Quod si medicos percontaberis, omnium prope morborum causas inde ortas inuenies.

22.3.15 Vilis et tenuis et simplex mensa, bonae valetudinis mater est, ita eam medici appellarunt: et non ad satietatem crapulari, sed sobrie vesci, sanitatem et sanitatis parentem:

22.3.16 contra satietatem morborum ipsa medica arte incurabilium dixerunt: quod perspicuum est.

22.3.17 Siquidem pedum, capitis, oculorum, manuum aegritudines, paralysis, hydropisis, icterioseras1530: icteros, febres longae et acutae, et plures id genus morbi, nimia crapula contrahuntur: neque enim vacat in praesentia omnes enumerare, qui non ex modico et temperato victu, sed voracitate et crapula ingenerantur.

22.3.18 Quod si vis animi quoque morbos hinc prouenientes intelligere, auaritia, iactantia, furoreras1530: bilis, desidia, luxuria, omnis denique incontinentia hinc ducit originem, nec secus ac asini animae immodicis mensis et tot beluis distractae

22.3.19 luxuriant. Perstringam et dolores, anxietatesque quibus qui se his addixerunt, afficiuntur: omnes quidem enumerare non possumus, in summa breui totum explicabo: varia namque et preciosa mensa nunquam auide, nunquam cum voluptate fruuntur.

22.3.20 Vt enim tenuis mensa bonae valetudinis, ita et voluptatis mater est: et crapula vt morborum, ita fastidii et fons est, et radix. Vbi enim satietas, ibi auiditas esse nullo pacto potest. Vbi nulla auiditas, quo pacto ibi voluptas erit?

22.3.21 Propterea non tantum prudentia et valetudine prospera praestare diuitibus pauperes videmus, sed et laeticia. Quibus manifeste cognitis, ebrietatem deliciasque fugiamus, non in mensis modo, sed quaecunque in rebus secularibus capiuntur,

22.3.22 ea omnia spiritualium voluptate mutemus: et secundum prophetam delectare in domino, et dabit tibi petitiones cordis tui, vt praesentibus et futuris bonis perfruamur, gratia et benignitate Domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, et spiritui sancto in secula, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY