Omelia III (ii)

3.1.1 Ineras1530 p. 762; grif-comm1603 p. 15 principio erat verbum. Superuacaneum iam mihi videtur vos admonitos facere, vt aequo animo, et attente meam accipiatis orationem. Siquidem quamprimum eius audiendae reipsa incredibilem prae vobis tulistis cupiditatem.

3.1.2 Hic enim concursus frequens, et diligens attentio, impulsioque et praeparatio, vt ea vobiseras1530: nobis loca occupentur, vnde clarius exaudiamur, nec non vestraeras1530: nostra in tanta angustia perseuerantia, quousque spirituale hoc dimittatur spectaculum: ad haec plausus, tumultus, et alia huiusmodi maximum animi et feruoris vestrieras1530: nostri sunt argumentum.

3.1.3 Quocirca superflua hac admonitione omissa, illud vos admonendos hortandosque censeo pernecessarium, vt quo nunc estis animo perseueretis, neque in hoc tantum consessu, sed domi quoque vir cum vxore, pater cum filio inuicem de his frequenter loquantur, et vltro citroque suam et ferant et inquirant sententiam, velintque probatissimam hanc et pulcherrimam inducere consuetudinem.

3.1.4 Nec mihi quispiam dicat, pueros in hoc occupari non oportere. Non enim tantum opus est, vt his vacent admonitionibus, verumetiameras1530 p. 763 solis: imbecillitatis tamen vestraeeras1530: nostrae gratia hoc non dicimus, neque eos a secularibus et terrenis rebus, quemadmodum neque vos a ciuilibus negociis abducimus. Atqui e septem his diebus vnum ad communis omnium domini cultum, seruitiumque collocandum merito arbitramur.

3.1.5 Nonnegrif-comm1603 p. 16 ridiculum est, vt seruulos nostros in nostris semper negociis occupatos velimus, nos vero nullum Deo exhibere seruitium, praesertim cum nostra omnis seruitus nihil ei quicquam conferat? Deus enim nulla re indiget, sed ad nostram penitus redundat vtilitatem.

3.1.6 Vos autem ad spectacula filiis adductis, neque ad doctrinam, neque ad vllam bonam frugem eos vnquam hortamini. Verum si quid sanctum, si quid spirituale comparandum, cogendumve fuerit: inanem id appellatis solicitudinem.

3.1.7 Nonne iram Dei in vos merito prouocatis, cum caeteris rebus et certo tempore et diligenti cura adhibita, in diuinarum rerum doctrina pueros exerceri, molestum intempestiuumque ducitis? Non sic, non sic inquam fratres dilectissimi.

3.1.8 Haec profecto aetas his maxime admonitionibus indiget: tenera est, et cito quae ei instillantur, imbibit, et audita accipit: tanquam sigillo auditus cerae, hoc est puerorum animis impresso. Praeterea et vita eis in aditu est, et in ipsis fere ianuiseras1530: inanis, vt vel ad virtutem, vel ad vitium facile possit deflectere.

3.1.9 Si quis igitur eos ab ipsis incunabulis, et quasi vitiorum vestibulis, ad viam virtutis abstraheret, in habitu quodam et natura recta viuendi eos confirmaret: neque sponte sua facile in deteriora prolaberentur, cum eiusmodi a teneris assuetudo ad virtutem eos alliceret. Hoc pacto et maiores diligentius obseruabunt, et reuerebuntur, et ciuilibus in rebus vtiliores reperientur. Siquidem ab ineunte aetate seniorum mores edocebuntur.

3.1.10 Neque enim fieri, vt sic dicam, potest, qui his aures adhibet, hisque se apostolicis admonitionibus prompto animo offeret: quin incredibile quoddam bonum, siue vir, siue mulier, siue iuuenis, huius mensae particeps consequatur. Nam si beluas verbis et ratione nonnunquam mansuetudinem erudimus, longe magis spirituali hac doctrina cum hominibus communicata id efficiemus, cum vtriusque medicinae scilicet et eius qui curatur, maxima sit differentia.

3.1.11 Neque enim in nobis ea est, quae in illis feritas: altera naturae est, altera voluntatis. Neque rationis vis eadem, illa humanae est sententiae, haec spiritus sancti gratiae et virtutis.

3.1.12 Quam si quispiam se consecuturum desperet, intelligat feras mansuescere solere, et nunquam sibiipsi diffidet: frequenter hanc sibi medicinam expetat, spiritus sancti leges omni tempore audiat, et repetita domo, quae audierit, memori tandem menti inscribat. Hoc pacto et spe bona, et securitate viuet plurima, ipsaque experientia plane quantopere proficiat, intelliget. Quippe cum diabolus diuinam legem animae inscriptam, et cor hominis Dei tabulam factum conspicatur, eo se amplius conferre formidat. Vbi enim literae regiae, non aereoeras1530: aureo titulo, sed dilecti seruuli Iesu menti animoque impressae, exuberanti spiritus sancti gratia effulserint: ille nullo pacto perpeti, aut consistere potest, sed longe formidolosus effugit.

3.1.13 Nihilgrif-comm1603 p. 17 enim adeo eius consilia perturbat et proterit, quam qui ad diuinarum rerum cogitationem animus erigitur, et supernum hunc atque vberrimum fontem haurire semper desiderat. Eum inquam animum nihil humanum, quamuis molestissimum perturbare, nihil quamuis magnum et exoptabile inflare et superbia efferre poterit: sed in tantis huius seculi fluctibus, perturbationibusque in multa viueteras1530: uiuit tranquillitate.

3.2.1 Neque enim rerumeras1530 om. natura, sed mentis nostrae imbecillitate perturbamur. Nam si natura id nobis inditum esset, omnes quidem homines necessario perturbarentur. Omnes enim idem nauigamus pelagus, cuius et fluctuum et tempestatum immunes nullo pacto esse possemus.

3.2.2 Quod si extra huius insani maris fluctus tempestatesque multi reperiuntur, proculdubio constat eos affectus, non a rebus humanis, sed animi tantum vitio insaniaque proficisci: quem si tam firmo sisteremus proposito, vt omnes casus facile toleraret, nihil nobis hyemis, nihil tempestatis relinqueretur, sed quieta et tranquilla essent omnia.

3.2.3 Verum nescio quo pacto, cum nihil de his dicere proposuerim, in hanc diuerterim admonitionem. Ignoscite quaeso orationis nostrae longitudini. Etenim non parum veritus sum, nequando hoc vobis remissius studium fieret, neve fastidio afficeremini, cuius nisi dubius fuissem, nulla huiusmodi nobis orta esset disputatio.

3.2.4 Satis enim id nobis omnia facilia et reddere et subministrare posset. Sed iam tempus est propositam aggredi orationem: quare indefessos vos huiusmodi certaminibus exhibeatis: et profecto certaminaeras1530 p. 764 nobis proposita sunt aduersus veritatis inimicos, qui pro viribus omnia machinantur, vt filii Dei gloriam, imo potius suam aboleant. Perpetua enim diuina gloria eadem permanet, nihilo ob maledicam et scelestam linguam minor:

3.2.5 illi autem quem se adorare profitentur, euertere conati, corpus suum ignominia, animam supplicio afficiunt. Quidnam igitur hi nobis, qui hanc veram doctrinam profitemur, dicunt? quod per istud: In principio erat verbum, aeternitas non demonstretur: idem namque (aiunt) de coelo, et de terra dictum est.

3.2.6 O dedecus, o impietatem incredibilem. De Deo tecum mihi sermo est, et tu terram mihi, et terrenos homines affers in medium. Igitur cum homo filius Dei dicatur, et Deus vtique sit: (Ego enim dixi dii estis, inquit, et filii altissimi omnes) cum vnigenito de filiatione contendeseras1530: contendis, et nihil ipsum hac in parte amplius, quam tu habere diceseras1530: dicis?

3.2.7 Minime, inquis. Dicis tamen, quamuis verbo inficieris. Quonam pacto? Cum te per gratiam profiteris adoptionem accepisse, et ipsum quoqueeras1530 om. similiter. Cum enim dicas non natura ipsum filium, nihil aliud quam gratiae esse confirmas.

3.2.8 Veruntamen videamus quae nobis adducuntur testimonia. In principio, inquit, creauit Deus coelum et terram, terra autem erat inanis et vacua. Et erat homo vnus de Ramathaim sophim.

3.2.9 Haecgrif-comm1603 p. 18 sunt quae putant firmissima esse argumenta. Sed vt doctrinae nostrae veritas ostendatur, ad comprimendam eorum blasphemiam: quid enimeras1530 om. habet similitudinis, creauit, et erat? Quid Deus et homo? Quid pura commisces? Quid diuisa et separata confundis, et coelestia ad terrena deducis?

3.2.10 Hoc enim in loco istud verbum, erat, solum et per se aeternitatem significat: sed, in principio erat, et verbum erat. Quemadmodum igitur, est, verbum, si de homine dicatur, praesens duntaxat tempus signat: sin autem de Deo, sempiternum atque perpetuum: itidem et erat. Nam cum de humana natura sermo habetur, praeteritum tempus, et hoc ipsum finitum: quando vero de Deo, aeternitatem ipsam ostendit.

3.2.11 Satis ergo fuerat ei, qui terram et hominem audiret, nihil amplius de his cogitare, quam eorum naturae conueniat. Nam quod factum est, quocunque tempore vel seculo factum sit, factum est tamen: filius autem Dei non temporibus tantum, sed seculis quoque omnibus superior est, quippe qui eorum omnium conditor et opifex est: Per quem, inquit, fecit et secula.

3.2.12 Creatoremeras1530: Creator enim ante creaturas omnino esse constat. Cum vero quidam adeo stulti et insensati sint, vt propterea maius quiddam de sua dignitate opinentur, his verbis, creauit, et fuit homo, auditoris praeoccupateras1530: praeoccupant sententiam, et omnem impudentiam excinditeras1530: exuunt.

3.2.13 Omne enim creatum, et coelum et terra tempore creatum, et temporale habet principium, neque principio caret, quoniam creata sunt: itaque cum audis, creauit et fuit homo, nonne deliras, atque stulta et superflua ingeris?

3.2.14 Ego etiam et aliud maius afferre possum. Quidnam? quod si de terra dictum esset: In principio fuit terra et de homine: Quod in principio fuit homo, neque sic quicquam maius praestantiusque de his, quam quae in praesentia cognoscimus, opinari nos oportuit.

3.2.15 Terrae enim et hominis appellatio quaecunque de se dicuntur, comprehendens, non sinit nos quicquam, quam quae et intelligimus et videmus, excellentius coniectari: quemadmodum etiam si exiguum quiddam et minimum de Deo dicatur, nihil tamen humile, nihil abiectum sinit existimari.

3.2.16 Accedit ad hoc, quod de terra loquens, prosequitur: Terra autem erat inanis et vacua. Cum enim asseruerit quod terram Deus creauerit, eique proprios statuerit terminos: secure iam quae sequuntur, enarrat, non ignarus neminem adeo stultum, qui sine principio ipsam et ingenitam arbitretur:

3.2.17 terrae enim nomen et creauit, sufficientia sunt, vt cuiuis etiam stolido persuaderi possit, neque aeternam, neque ingenitam esse, sed ex eorum numero, quae tempore condita sunt.

3.3.1 Praeterea hoc verbum, fuit, de terra quidem, et de homine dictum non omnino esse signat, sed et hominem inde oriundum, de terra autem qualis ea sit, nobis ostendit.

3.3.2 Neque enim solum dixit terram fuisse, sed etiam qualis fuerit, tenebrosa scilicet, et informis, a quisque operta et admixta. Et de Elchana non dixit solum quod fuit homo, sed etiam vnde, de Ramathaim, inquit, sophim.

3.3.3 De verbo autem non ita loquitur, et profecto haec inuicem conferre erubescimus. Namgrif-comm1603 p. 19 si eos reprehendimus, qui illos conferunt, quorum magna est et virtutis et morum differentia, cum tamen vna sit et eadem substantia: qui quorum et natura, et caetera omnia prorsus differunt, in comparatione adducunt, nonne vltimae sunt dementiae arguendi?

3.3.4 Sed benignus nobis et propitius is adsit, quem illi tam perperam impieque calumniantureras1530 p. 765. Huiusmodi namque disputationis necessitatem, non sponte nostra aggressi sumus, neque nos eam inuenimus, sed coacti eorum praesidiaeras1530: perfidia, qui redemptori suo bello indicto, hanc nobis purgandae calumniae dederunt occasionem.

3.3.5 Quid ergo dicimus? Quod erat, cum de verbo dicitur, perpetuum et aeternum esse signat. Inquit enim: In principio erat verbum: consequens autem erat apud aliquem esse: cum enim maxime hoc Dei sit proprium, aeternum, et sine principio esse, hoc primum posuit:

3.3.6 deinde ne quis audiendo: In principio erat verbum, etiam ingenitum dixerit, hoc mox exposuit, antequam quid esseeras1530: esset dicatur: Erat, inquit, apud Deum. Et ne omnino quispiam verbum ipsum id esseeras1530: esset quod profertur, aut quod intra hominem est, arbitraretur: per articulum primum, vt iam diximus, et per secundam hanc adiectionem etiameras1530: eam amouet suspicionem.

3.3.7 Non enim dixit, in Deo erat sed, apud Deum in persona eius aeternitatem nobis ostendens: quod apertius quoque significauit, cum subdidit: Et Deus erat verbum. Sed factum est, inquit. Quid ergo obstitit, quin diceret, in principio fecit Deus verbum?

3.3.8 Cum de terra Moses loqueretur, non dixit: In principio erat terra: sed in principio creauit Deus terram, et tunceras1530: creata fuit. Quid prohibuit Ioannem quoque eodem modo exordiri, in principio creauit Deus verbum? Nam si de terra ita locutus est Moses, ne quis ipsam increatam arbitraretur, longe magis de filio loquentem timere Ioannem oportuit, si creatus erat.

3.3.9 Mundus namque cum sit visibilis, per se conditorem suum praedicat. Coeli, inquit, enarrant gloriam Dei: filius autem inuisibilis est. Et creaturam longe supra quam dici possit, excedit. Quod si illic, et si neque verbo nobis neque doctrina opus erat, vt creatum mundum disceremus, tamen manifeste id nobis ante aliaeras1530: oculos ponit propheta: multo magis de filio idem a Ioanne dicendum fuerat, si creatus fuisset:

3.3.10 sane quidem diceseras1530 om.: Verum Petrus id manifeste, aperteque professus est. Quonam in loco, et quandoeras1530: quomodo? Quando cum Iudaeis disputans his verbis vsus est. Quod Dominum ipsum, et Christum Deus fecit: Quare autem non etiam quod sequitur addidisti? hunceras1530 om. Iesum scilicet quem voseras1530 om. crucifixistis:

3.3.11 an ignoras eorum de quibus sermo habetur, partim immortalis naturae esse partim carnem accepisse? Quod si negas, et omnia simpliciter ad diuinitatem trahis, passibilem diuinam naturam feceris: quod si non passibilem, neque actiuam dixeris,

3.3.12 verum si ex ipsa diuina et ineffabili natura sanguis emanauit, ipsaque carnis loco in cruce clauis transfixa et discerpta est, admittendumgrif-comm1603 p. 20 profecto esset commentum tuum:

3.3.13 sin neque ipse quidem diabolus hoc effinxerit, quanam ratione ipse teeras1530 om. ignorare assimulas? Indignam sane cui ignoscatur ignorantiam, et qualem neque daemones vnquam simularunt. Praeterea haec nomina dominus et Christus, non substantiae sunt, sed dignitatis: alterum potentiae, alterum vnctionis:

3.3.14 quid igitur de filio Dei dixeritiseras1530: dixeris? Nam si, vt dicitis, creatus esset, nullum locum hoc haberet: non enim prius fuit, deinde ipsum fecit deus: neque seruuli habet principium, sed eiusdem naturae atque substantiae.

3.3.15 Interrogatus enim an esset rex: Ego ad hoc natus sum, inquit. Petrus autem de eo tanquam creatura quadam loquitur. Nam omnis ei de Christi humanitate sermo est.

3.4.1 Et quid admiraris Petrum ita loquentem? quippe et Paulus cum Atheniensibus disputans, virumeras1530: hominem tantum ipsum his verbis appellat: In viro in quo statuit fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis: nihil de Dei forma, neque quod ei aequalis sit, neque quod splendor gloriae eius meminit. Neque immerito:

3.4.2 nondum enim tempus venerat, vt haec diceret, sed satis adhuc erat, vt et hominem fuisse, et a mortuis suscitatum intelligerent: eodem quoque modo Christus fecerat, cuius exemplo Paulus opera sua disposuit. Non enim continuo nobiseras1530 om. suam reuelauit diuinitatem, sed ab ipso principio propheta Christus et simpliciter homo habitus est: deinde et verbis et operibus quod erat ostendit.

3.4.3 Idcirco Petrus hoc ordine vsus, hanc primam ad Iudaeos concionem habuit. Nam cum nihil de diuinitate eius adhuc manifeste accipere possent, in humanitatis eius sermonibus immoratureras1530: immorantur, vt eorum auditus his exercitus, demum se diuinitatis doctrina imbueret.

3.4.4 Quod si quispiam omnem concionem altius percurrere voluerit, perspicue hanc nostram deprehenderit sententiam. Etenim virumeras1530: hominem ipsum appellat, et passioni eius, resurrectionique, et secundum carnem generationi insistit. Atqui et Paulus cum eum ex semine Dauid secundum carnem factum diceret, nihil aliud nos admonuit, quam id factum a Christi humanitate sumptum esse, quod et nos confitemur.

3.4.5 Verum tonitrui filius de Dei ineffabili et sempiternaeras1530 p. 766 essentia nunc loquitur. Propterea non fecit, sed erat, posuit. Oportebat enim, si creatus esset, id maxime definire.

3.4.6 Quod si Paulus veritus est, ne stultorum aliquis suspicaretur filium patre maiorem fore, et genitorem ei subiectum, et idcirco ad Corinthios scribens, inquit: Cum autem dicat, omnia Christieras1530: Christo subiecta sunt, sine dubio praeter illum qui subiecit ei omnia: licet absurdum fuisset, quempiam suspicari, patrem vnquam filio cum caeteris omnibus subiectum iri:

3.4.7 has tamen, etsi nulli nixas rationi, suspicationes formidauit, addiditque, praeter eum qui subiecit ei omnia: longe magis Ioannem, si creatus esset filius Dei, timere, ne quis increatum aestimaret, et hoc ante omnia edocere oportuisset.

3.4.8 Nunc autem cum genitus sit, merito sane neque ipse, neque alius, siuegrif-comm1603 p. 21 apostolus, siuegrif-comm1603 p. 21 propheta, creatum eum asseruit: sed neque ipse vnigenitus, si esset creatus, subticuisset. Qui enim tam humilia, et abiecta propter humilitatem loquitur, id nullo pacto praetermisisset.

3.4.9 Neque enim absurde arbitror, quam haberet magnitudinem et praestantiam tacuisse potius, quam eam quam non haberet silentio praeteriisse, neque significasse eam se non habere. Illud enim non immerito sileri poterat, vt humanum genus humilitatis admoneretur: hic autem ne minimam quidem silentii causam inuenies.

3.4.10 Quanam enim gratia, si creatus esset, id tacuisset, qui multa etiam quae ipsi adsunt, praetermisisset? Nam si vt nos humilitatem edoceat, abiecta quaedam saepenumero de se, etiam minime digna loquitur: multo magis si creatus esset, aperte dixisset.

3.4.11 Nonne vides ipsum ne quis ingenitum crederet, ad id ostendendum, et re et verbis summa ope contendere, vt etiam et dignitate, et substantia sua indigna loquatur, et in prophetae humilitatem descendat? Illud enim, sicut audio, iudico: et ille mihi dixit, quid dicam, et quid loquareras1530: faciam, et a meipso non loquor: et alia huiusmodi prophetarum duntaxat verba sunt.

3.4.12 Si ergo vt hanc tolleret suspicionem, tam viles de se sermones, tam humiles non est dedignatus: longe magis si creatus esset, ne quis ipsum increatum suspicaretur multa huiusmodi protulisset in medium: vt exempli gratia: Nolite arbitrari me genitum esse a patre, creatus sum non genitus, neque illius substantiae sum.

3.4.13 Nunc autem omnino contra, ea loquitur, quae etiam inuitos contrariam accipere cogant sententiam: vt illud: Quia ego in patre, et pater in me est: et, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognouistis me? Philippe, qui videt me, videt et patrem, et vt omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem, et: Sicut pater suscitat mortuos, et viuificat: sic et filius quos vult viuificat: et, Pater meus vsque modo operatur, et ego operor: et, Sicut cognoscit me pater, et ego cognosco patrem: Ego et pater vnum sumus,

3.4.14 et in omni scriptura vnum et idem se esse cum patre asserit. Authoritatem autem et potestatem et his, et aliis plurimis locis manifestat: vt cum inquit: Tace, obmutesce: Volo mundare. Surde et mute spiritus, ego tibi praecipio, exi ab eo: et: Audistis quia dictum est antiquis, non occides: ego autem dico vobis, qui irascitur fratri suo temereeras1530 om., reus erit iudicio: et plura huiusmodi statuit et decernit.

3.4.15 Addo etiam miracula, haec omnia satis idonea sunt ad eius virtutem, potentiamque ostendendam: imo et minima eorum pars plurimum etiam insipientiores et adducere, et persuadere posset, vt crederent:

3.5.1 sed profecto earum est inanis gloria virium, vt vel ad manifestissima quaeque eorum, qui ipsi succumbunt, mentis aciem perstringat, et in rebus luce clarioribus dissentire, ac contendere persuadeat: eos autem qui veritatem probe tenent et intelligunt, in dissimulationem contradictionemque adhortetur: quodgrif-comm1603 p. 22 Iudaeis vsu venit:

3.5.2 non enim ignorationis gratia Dei filium abnegarunt, sed vt apud populum plurimum et authoritatis, et honoris consequerentur. Ex principibus enim, inquit, multi crediderunt in eum, sed propter Pharisaeos non confitebantur, vt de synagoga non eiicerentur: potius enim hominum quam Dei gloriam optarunt: siquidem nullo pacto fieri potest, vt is qui tanto studio seculari gloriae seruiat, diuinam vnquam assequatur.

3.5.3 Idcirco his verbis reprehenduntur: Quomodo potestis vos credere, qui gloriam inuicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est, non quaeritis? Intolerabilis quaedam ebrietas est inanis gloria: ideoque quem suae subiecit ditioni, is aegre in sanitatem restituitur.

3.5.4 Et pestifera tabe inficit animam, a coelo abscindens, terrae affigit, neque eam amplius sinit, vt ad veram lucem dirigere possit intuitum: sed in huius seculi sordibus semper eius persuasione deuoluitur, et dominos nobis tam potentes imponit, vt etiam sine iussu aliquo nos exuperent, nobisque perpetuo dominentur.

3.5.5 Qui enim hoc morbo afficitur, nullo praecipienteeras1530: praeceptore omnia sua sponte operatur, quae dominis suis placere, quibusque plurimum eos laetari arbitratur. Etenim pulchraeras1530 p. 767 veste eorum causa induitur, faciemque ornat non sibi, sed aliis: caterua sequentium stipatur, quo omnes ipsum admirentur: quicquid denique facit, aliorum tantum gratia facit.

3.5.6 Num quicquam posset esse molestius? Vt aliis admirationi sit praeceps frequenter agitur. Vis eius intelligere tyrannidem? Satis quidemeras1530 om. tibi ex Christi verbis constabit:

3.5.7 Audi tameneras1530 om. et quae sequuntur. Nam si quempiam magistratu fungentium qui magnos sumptus faciat, rogaueris quanam gratia tantum auri profundat, quidve tantus sibi sumptus velit: nullam aliam ab eo rationem accipies, quam vt populo placeat.

3.5.8 Quod si deinde quid populus sit, percontaberis: quiddam, inquit, tumultus perturbationisque plenum, e stultitia maiori ex parte constans, atque compositum temere, ad instar fluctuum maris varia et pugnante sententia saepenumero iactatum.

3.5.9 Qui igitur sub eiusmodi dominii seruitio premitur, nonne omnium est sane miserrimus? Veruntamen qui secularem vitam agunt, si his se affectibus deuinxerint, etsi graue sit, leuior tamen est reprehensio. Qui vero terrena se abiecisse professi, ea tamen auidi inhiant, hi grauius sunt accusandi:

3.5.10 illis enim pecuniarium tenus damnum, his autem ad animam vsque periculum extenditur. Nam cum seculari gloria fidei rectitudinem mutarint, et Deum vt ipsi laudentur contempserint: dic quaeso, quo damno, qua insania afficiuntur?

3.5.11 Alii animae affectus, et si magno sint homini nocumento, aliquam saltem afferunt voluptatem, quamuis temporalem, atque breui duraturam. Nam qui pecuniarum aut vini, aut mulierum flagrant desiderio, easque sectantur, nonnullam tamen cum damno voluptatem, licet breuissimam, capiunt: quosgrif-comm1603 p. 23 vero hic morbus irretiuerit, hi semper omni priuati voluptate vitam viuunt quam miserrimam.

3.5.12 Neque enim quod tantopere exquirunt, multitudinis gloriam assequuntur, sed cum ea frui videantur, ea tamen omnino carent: cum id nulli prorsus gloriae sit adnumerandum. Ideoque non gloria, sed inanis gloriae opus appellatur. Inanem gloriam hanc maiores nostri omnes merito dixerunt: Inanis namque est, nihil in se habens neque clarum, neque gloriosum,

3.5.13 tanquam personae, quae pulchrae quidem visu, et decorae, intus inanes reperiuntur. Quare cum aspectu ipso elegantiores appareant, neminem tamen vnquam ad se amandum allexerunt. Ita veleras1530: nihil etiam miserius, ea quae a multitudine comparatur gloria, difficilem nobis, et violentum hunceras1530 om. affectum significat: aspectu namque solo pulchra, atque elegans videtur, intrinsecus autem non inanis modo, verumetiam ignominiosa crudelitatis et violentiae plena.

3.5.14 Vnde igitur tam temerarius, tam insanus absque vlla voluptate affectus? Non aliunde sane quam a vili et abiecto animo. Neque enim fieri potest, vt qui gloriae dulcedine capitur, magnum aliquid et egregium sapiat, sed ignominia illico ipsum notari necesse est, et animi abiecti, infamis, atque exigui existimari.

3.5.15 Qui enim nihil propter virtutem, sed vt hominibus et rudibus, et indoctis placeat, operatur: quive in omni re fallacem hominum, atque erroris plenam exquirit sententiam: quam is gloriam meretur? Animaduerte si quis eum percontaretur, quid tu multitudinem esse arbitraris? proculdubio, et desidem, et nullieras1530: nullae bonae rei deditam respondereteras1530: respondet.

3.5.16 Quid autem? an ex illius numero fieri optares, si quis eundem iterum interrogaret, non vtique mihi assensurum persuadeo. Nonne igitur maxime ridiculum est, eorum gloriam aucupari, quorum ne similis quidem esse velles?

3.6.1 Si autem dixeris, multos et frequentes ac veluti conglomeratos viros hac esse sententia, idcirco longe magis contemnendos dicimus. Nam si singulieras1530: sponte sua contemptibiles sunt, cum multi fuerint: maiorem in modum digni sunt qui contemnantur.

3.6.2 Singulorum enim amentia simul collecta, multitudine ipsa fit auctior. Quamobrem si quis eos sigillatim castigaret, facile quod vellet, assequeretur: sin cunctos simul, nullus esset correctioni locus, cum numero ipso stultitia crescat, et pecudum more ducantur, quocunque inuicem secularem gloriam atque opinionem secuti.

3.6.3 Agite, quid hanc popularem gloriam tantopere desideratis? Nolite, inquam fratres, obsecro. Gloriae namque cupiditas omnia commiscuit, auaritiam, inuidiam, calumniam, insidias peperit, et qui nulla affecti sunt iniuria, in illos qui nihil de ipsis male meriti sunt, et armat et efferat,

3.6.4 haec amicitiae et consuetudinis obliuiscitur. Nihil se pudet, sed omni abiecta virtute omnibus bellum indicit, semper inconstans, semper inuisa. Et sane ira et violentus et intolerabilis morbus est, non tamen semper nocumento esse solet, sed duntaxat cum irritatur.

3.6.5 Inanisgrif-comm1603 p. 24 autem gloria omni tempore pestifera est. Nunquam cessat, nunquameras1530 p. 768 remittitur, nisi ratione et cohibeatur, et sedetur: semper praesto est, non solum peccandi se hortatricem exhibens, verumetiam si quid recte faciamus, id e manibus summa vi eripere contendit, vel nihil recte a nobis inchoari, perficique permittit.

3.6.6 Quod si auaritiam Paulus idolorum seruitutem appellat: eius matrem, radicem, fontem, hoc est inanem gloriam, quo nomine recte appellabimus? Nullum quidem, si recte eius maliciam contemplabimur, dignum inueniemus.

3.6.7 Abstineamus ergo dilectissimi, et perniciosum hoc exuamus vestimentum, quo discisso, et procul abiecto fiamus aliquando liberi, veram induti libertatem, et verae nobilitatis, quae a Deo nobis elargita est, cognitionem non negligamus, sed secularem gloriam contemnamuseras1530 om.,

3.6.8 qua nihil risu dignius, nihil turpius, nihil ignominiosius. Hoc multis sane rationibus videri licet. Siquidem huius gloriae cupiditas, ignominia est. Est autem vera gloria, eam vt nullius momenti contemnere, et ad diuinam voluntatem omnia et verba, et opera nostra dirigere,

3.6.9 hoc pacto ab eo qui cuncta certa ratione intelligit, mercedem accipere poterimus, si eo solo erimus spectatore contenti. Quid enim nobis opus est vt alii opera nostra inspiciant, cum is nos intueatur, qui vnicuique pro meritis retributurus est praemium?

3.6.10 Nonne hoc ridiculum atque absurdum, cum quicquid seruus operatur, ad gratiam et amorem sui domini conciliandum faciat, eoque vidente et probante seruitium suum contentus sit, neque aliorum laudibus moueatur: nos cum tantum, tamque summum dominiumeras1530: dominum habeamus, alios qui nos, et opera nostra videant et probent disquirere, maxime cum nihil nobis vtilitatis afferre, sed tantum inspicere possint quae facimus, ac inspiciendo laedere, atque laborem nostrum inanem et irritum reddere.

3.6.11 Non ita obsecro dilectissimi, non ita: sed vnde praemium nobis futurum est, inde totis viribus id comparare curemus, Deum operum nostrorum et laudatorem, et spectatorem adhibeamus, nihil nobis cum humano iudicio. Quod si hanc gloriam assequi voluerimus, tunc profecto consequemur, cum diuinam tantum implorabimus. Qui me glorificat, glorificabo et eum, inquit.

3.6.12 Et quemadmodum tunc maxime diuitiis affluimus, cum eas contemnimus, et diuinas tantum opeseras1530 om. efflagitamus. Querite, inquit, regnum Dei, et haceras1530: haec omnia adiicientur vobis. Itidem in gloria vsu venit, quando iam sine periculo et diuitiae nobis, et gloriae largiri possunt: tunc eas plena et exuberanti manu diuina nobis benignitas elargitur.

3.6.13 Sine periculo autem tunc his fruimur, cum nos capere et exuperare nequeunt: neque tanquam seruis imperant, sed nobis seruiunt, easque et domini, et liberi possidemus. Propterea earum nobis amorem prohibet Deus, ne turpi his seruicio subiiciamur. Quod si assequimur, incredibili nobis libertate omnia instaurat. Quid enim Paulo clarius? quid gloriosius? qui non ‘humanam gloriam se quaerere profitetur.

3.6.14 Quidgrif-comm1603 p. 25 nihil habente, et omnia possidente locupletius? Cum enim, vt iam dixi, neque pecuniae, neque gloriae cupiditate vincimur, tunc eas affatim accipimus, tunc eis fruimur. Si igitur nobis gloriam comparare cupimus, gloriam fugiamus: hoc enim pacto diuina seruare praecepta, et praesentibus bonis et futuris frui poterimus. Quorum vtinam fiamus participes, gratia et benignitate Domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto in secula, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY