Omelia IV (iii)

4.1.1 Ineras1530 p. 768; grif-comm1603 p. 25 principio erat verbum, et verbum erat apud Deum. Bonarum artium praeceptores, cum pueros doctrinae rudimentis accipiunt erudiendoseras1530 om., non grauiori primum lectionum onere eorum mentes implicant: sed breuibus et iisdem saepenumero repetitis praeceptis, paulatim eos assuefaciunt, quo fit vt eorum animis facile doctrina imprimatur, ne ab ipso eruditionis principio ad lectionum multitudinem capessendam, memoria nimiseras1530: nimia laborante perterriti, ad colligenda praecepta segniores reddantur, et doctrinae difficultate torpescant.

4.1.2 Hunc et nos morem secuti, vt voseras1530: nos labore leuemus, paulatim hoc diuinum pabulum distribuamus, vestrisque instillemus pectoribus. Quare eadem iterum verba proponam, non vt idem repetam, sed vt omissa adiiciantur.

4.1.3 Agite igitur: In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum. Quanam ratione, cum reliqui euangelistae ab humanitate Christi suum orsi sunt euangelium (nam Matthaeus incipit: Liber generationis Iesu Christi filii Dauid: Lucas de Maria prima verba facit: Marcus similieras1530 p. 769 fere vtitur principio, et de Ioanne Baptista illic nobis intexit historiam)

4.1.4 Ioannes id breui persequenseras1530: prosequens, his verbis significauit: Et verbum caro factum est, et reliquis praetermissis omnibus, conceptione, partu, educatione, incremento, quamprimum supernam nobis generationem aggreditur? Cur ita fecerit, iam vobis aperiam.

4.1.5 Cum reliqui euangelistae circa carnem immorati essent, timendum erat ne idcirco nonnulli nihil altum, sed terrena duntaxat et caduca coniectantes, in ea solum doctrina confirmarentur: quod et Paulo Samosatensi contigit.

4.1.6 Ex hac igitur humilitate, qui lapsuri erant, in coelum erectis, non immerito ab aeterna et diuina essentia facit nobis narrationis principium.

4.1.7 Cum enim Matthaeus ab Herode rege, Lucas a Tiberio Caesare, Marcus a baptismate Ioannis exordiatur: his omnibus omissis Ioannes, supra omne tempus, et seculum ascendit, auditorum animos ad id quod in principio erat erigens, neque vsquam eos sinit consistere, neque terminum aliquem ponit, quemadmodum illi Herodem, Tiberium, Ioannem.

4.1.8 Illud autem admiratione dignum est, quodgrif-comm1603 p. 26 neque Ioannes in ampliori narratione humanitatem contempsit, neque illi cum huic vacarent, sempiternam omnino siluerunt essentiam. Et sane quidem: vnus enim spiritus est, qui omnium mentes mouet, propterea valde in narrationibus suis concordant.

4.1.9 Tu autem dilectissime, cum verbum hoc in loco, audis, noli, quaeso, iis acquiescere qui dicunt id verbum esse, quod ore profertur, aut simpliciter verbum: multa enim Dei sunt verba, quae et angeli faciunt, nullum tamen eorum Deus est: sed et prophetiae et praecepta, verba dicuntur. Mos enim scripturae est diuinas leges, et praecepta, et prophetias verbum appellare. Quare de angelis loquens: Potentes, inquit, virtute qui facitis verbum eius:

4.1.10 hoc autem verbum substantia quaedam est in persona, ex ipso patre sine passione proueniens, hoc, vt iam dixi, per verbi appellationem manifestauit. Quemadmodum igitur illud: In principio erat verbum, aeternitatem significat: ita et istud, hoc erat in principio apud Deum, coaeternitatem nobis ostendit.

4.1.11 Sed ne hac particula: In principio erat verbum, aeternum quidem, antiquiorem tamen aliquo temporis spatio patris vitam suspicareris, et vnigenito dares principium, addidit: Hoc erat in principio apud Deum, itidem eius aeternitatem, quemadmodum patris significans. Nunquam enim solus, et sine verbo fuit, sed semper Deus apud eum erat, et in persona quidem propria.

4.1.12 Qua ergo ratione subdidit: In mundo erat, si apud Deum erat? quia et apud Deum erat, et in mundo. Neque enim aut pater, aut filius sineeras1530: fine vllo comprehenditur. Nam si magnitudinis eius non est finis, et sapientiae eius non est numerus, neque etiam substantiae satis constat esse aliquod temporale principium.

4.1.13 Cum audis: Quod in principio creauerit Deus coelum et terram: quidnam per hoc principium intelligis? Certe quod ante omnia visibilia ea creauerit. Sic cum de vnigenito dicatur, quod in principio erat: ante omnia intelligibilia, et ante secula fuisse intelligas necesse est.

4.1.14 Quod si quis diceret: Si filius est, quonam pacto fieri potest quin patre sit minor? Quod enim ab aliquo est omnino eo a quo fit, posterius esse oportet. Respondemus, has maxime humanarum esse cogitationum inquisitiones: et qui hoc quaerit, inquireteras1530: inquirit etiam absurdiora: neque auribus tantum accipienda haec sunt.

4.1.15 De Deo enim nunc nobis sermo est, non de humana natura, quae nostrarum rationum consequentiae, necessitatique subiecta est. Veruntamen pro infirmorum intelligentia, aliquod ad haec exemplum adducemus.

4.2.1 Age dic, quaeso. Nunquid Solis splendor ex ipsius Solis natura emanat, an aliunde? necessario fatendum est, nisi penitus desipiamus, ex Solis natura: quod cum ita sit, nunquam tamen ipso Sole posterius ipsius radios fulgoremque dixerimus exoriri, cum sine his nunquam appareat.

4.2.2 Quod si in his quae ipso visu et sensu percipiuntur corporibus, quod ex aliquo fit, non posterius eo a quo fit, esse aliquid manifeste deprehenditur: cur non credis inuisibili, ineffabili naturae, eandemgrif-comm1603 p. 27 inesse potestatem, vt par est illius essentiae?

4.2.3 Propterea Paulus quoque ipsum et ex eo, et coaeternum asseruit. Quid autem? Nonne et secula, et temporum spatia per ipsum facta sunt? omnia confiteamur necesse est, nisi insaniamus.

4.2.4 Nulla igitur inter patrem et filium est differentia. Si nulla, non est filius posterius, sed coaeternus patri. Ante enim et post, tempus significant et ostendunt. Sine seculo, vel tempore, nemo posset neque ante, neque post intelligere.

4.2.5 Temporibus autem et seculis omnibus superior est Deus, atque antiquior. Quod si omnino filio principium esse contendis, caueeras1530 p. 770 ne patrem quoque sub principio antiquiori quidem, sub principio tamen comprehendere eadem ratione cogaris.

4.2.6 Age. nunquid terminum aliquem, vel principium filio constituis, a quo ad superius illud procedens patrem superiorem esse dicis? Quid? Dic igitur, quaeso, quanto pater prior est, breuene an longum inter patrem et filium temporis spatium fuisse dicis? alterutrum asseras, sub principio patrem comprehendas necesse est.

4.2.7 Medium namque interuallum quantumcunque sit, proculdubio metiris. Dimensio autem fieri non potest, nisi sit vtrinque principium, sub quo hoc pacto quantum in te est, patrem constituis, neque iam secundum voseras1530: nos pater sine principio intelligi poterit.

4.2.8 Nonne assentis id verum esse, quod a saluatore dicitur, et vbique hoc verbum potestatis ipsius est argumentum. Qui non honorat filiumeras1530: me, non honorat patrem? Nec ignoro hoc verbum non facile a multis intelligi:

4.2.9 idcirco plerisque in locis sententias nostras afferre differimus, eo quod reliquum vulgus eas capere atque assequi nequeat: neque si assequeretur, firmitudinis aliquid habet aut certitudinis. Humanae namque rationes, et sententiae incertae sunt, atque imbecilles.

4.2.10 Libenter autem et illud negantibus veritatem afferam, quod a propheta dicitur: Ante me non est factus alius Deus, et post me non est. Quod si filius patre posterioreras1530: minor est, quo pacto, inquit, post me non est alius Deus?

4.2.11 Nunquid ipsius vnigeniti tolletis substantiam? Necesse est enim aut hoc tam impie audireeras1530: audere, aut in propria patris et filii persona vnam intelligere diuinitatem. Quonam etiam pacto id verum est: Et omnia per ipsum facta sunt?

4.2.12 Nam si patris aeuum antiquius, quomodo quae ante ipsum filium facta fuerunt, per ipsum facta sunt? Videtisne in quantam temeritatem se adducant, qui semel veritatem abiecerunt?

4.2.13 Sed quam ob rem non inquit euangelista ex nihilo factum esse, quemadmodum de reliquis Paulus his verbis ostendit: qui vocat quae non sunt, tanquam ea quae sunt: sed in principio erat, inquit? Hoc enimeras1530 om. illi contrarium est, nec immerito:

4.2.14 siquidem Deus neque fit, neque se quicquam habet antiquius, sed huiusmodi Gentium verba sunt. Age et illud: Nonne rerum omnium conditorem longe omnium excellentissimum, praestantissimumque dixeris?

4.2.15 Quod si itidem vt alia ex nihilo factus esset, vbi eius incomparabiliseras1530: incorporabilis esset excellentia? quid item illud: Egogrif-comm1603 p. 28 primus, et ego post haec? et, Ante me non est factus alius Deus?

4.2.16 Si enim filius non esset eiusdem substantiae, alter esset Deus: si non coaeternus, post illum: si non ex substantia processisset, factum esse constaret. Quod si ad idolorum simulachrorumque differentiam haec dictaeras1530: facta asserunt, cur eiusdem differentiae gratia vnum verum Deum dicere non consentiunt?

4.2.17 Ac si ad eam differentiam hoc dictum esset, quonam pacto verba omnia interpretaberis? Post me, inquit, non est alius Deus: non filium his verbis excludit post se non esse, sed Deum fictum.

4.2.18 Esto sane. Quid ergo quod ait: Ante me non est factus alius Deus? Itane hoc quoque intelliges, quod fictus Deus ante eum factus non sit, sed tamen filium factum? Et quisnam daemoneras1530 om. hoc dixerit?

4.2.19 neque enim ipsum diabolum hoc dicturum arbitror. Praeterea si filius non est coaeternus patri, infinitam eius vitam quonam modo dixeris?

4.2.20 Nam si anterius patri principium ducit, quamuis sine fine sit, non tamen est infinitus. Quod enim infinitum est, vtrinque fine careat oportet. Hoc Paulus his verbis manifestauit: Neque principium dierum, neque finem habens: quibus verbis et principio et fine carere plane demonstrauit.

4.2.21 Quemadmodum enim hoc non habet finem, ita neque illud, cum neque hic finis, neque illic principium.

4.3.1 Quonam autem pacto si vita sit, erat aliquando, cum non esset? Vitam nanque semper, et sine principio, et sine fine esse omnes confitentur. Si profecto vita sit, quemadmodum est. Si vero est, quando non est. Qua ratione aliis vita esse potest, cum aliquando ipsa non fuerit?

4.3.2 Quid ergo causae fuerit, quod principium Ioannes posuit: In principio, inquit, erat? Considerasti hanc particulam: in principio erat, et verbum erat non intelligis? Quid autem cumeras1530 om. de patre propheta diceret. A seculo et vsque in seculum tu es? Nunquid ei terminum aliquem his verbis praescripsit?

4.3.3 Nequaquam, sed eius significat aeternitatem, itidem hoc in loco intelligi necesse est: quippe cum nullum ei terminum constituat, neque dicat principium habuisse, sed in principio erat. Hinc te adducit, tibi suadet, vt filium sine principio intelligas.

4.3.4 Sed dixerit quispiam, patrem articuli adiectione, filium sine articulo positum. Quid ergo? cum Apostolus dicat: Magni Dei, et saluatoris nostri Iesu Christi: et iterum: Qui est super omniaeras1530: omnes Deuseras1530: deos:

4.3.5 sine articulo filii meminit. Itidem de patre ad Philippenses scribens: Qui cum in forma Deieras1530 p. 771 esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. Et ad Romanos: Gratia vobis et pax a Deo patre nostro, et domino Iesu Christo:

4.3.6 neglexit articulum. Superuacaneum namque est vbique id praeponere, praesertim cum superius eo frequenter vsus sit. Quemadmodum enim de patre loquens, inquit: Spiritus Deus: neque cum spiritui articulum non adiiciat, idcirco Deum esse incorporeum negamus: ita hoc in loco, quamuis filio articulus non praeponatur, non propterea patre minor est Deus.

4.3.7 Quid tum, cum et hunc et illum appellet Deumeras1530 om., neutriusgrif-comm1603 p. 29 nobis diuinitatis vllam facit differentiam, sed prorsus contra.

4.3.8 Nam cum dixisset: Et Deus erat verbum: ne quis filii diuinitatem patre aliqua ex parte minorem arbitraretur, mox id affert, per quod eius suprema diuinitas manifeste significatur, et eius demonstrat aeternitatem. Hoc enim erat, inquit, in principio apud Deum: et opificium addit: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est.

4.3.9 Quod potissimum pater per prophetas vbique eius substantiae indicium esse praedicat, et frequenter in hoc demonstrando prophetae versantur: neque hoc duntaxat, sed etiam summa ope ad idolorum simulachrorumque gloriam tollendam contendunt. Dii, inquit, qui coelum et terram non fecerunt, pereant. Et iterum: Ego manu mea extendi coelum. Vt diuinitatem per hoc significari ostendant, idem frequenter meminerunt.

4.3.10 Ioannes autem his solis verbis non contentus, etiam vitam ipsum, et lucem appellat. Si igitur semper cum patre fuit, si omnia condidit, produxit, continet: hoc enim per vitam significatur, si vniuersa illuminat, quisnam adeo stultus, adeo temerarius est, vt dicat ex his euangelistam minorem diuinitatis virtutem intellexisse, per quae et aequalitas, et idem esse vel maxime potest ostendi?

4.3.11 Nolimus, quaeso, creaturam cum creatore confundere, ne id audiamus, quod seruierunt creaturae potius quam creatori. Quod si de coelis hoc dictum existimant, veruntamen cum de his sermo haberetur, prorsus tanquam gentile et impium creaturae cultum exhibendum negauit.

4.4.1 Absit igitur vt huiusmodi nos ipsos maledicto subiiciamus. Propterea venit Dei filius, vt nos ab hoc cultu liberaret: propterea serui formam accepit, vt ab hac nos eriperet seruitute: propterea insputus est, propterea alapis caesus, propterea mortem passus ignominiosam, atque turpissimam.

4.4.2 Minime committendum est, vt nullum haec nobis fructum afferant, et in pristinam rursus impietatem recidamus, imo longe grauiorem. Non enim est aequale et par vitium, creaturae seruire, et ipsum creatorem, quantum in nobis est, in creaturae vilitatem detrahereeras1530: adducendum.

4.4.3 Ipse nanque qualis est taliseras1530 om. permanet. Tu autem idem ipse es, inquit, et anni tui non deficient. Eteras1530: Ei igitur gloriam demus, vt a partibuseras1530: patribus et maioribus nostris accipimus, demus inquam gloriam et fide et operibus.

4.4.4 Nulla enim nobis bonorum dogmatum ad salutem vtilitas, si vita vitiorum sordibus scateat, et inquinetur. Quamobrem eam ita formemus et erudiamus, vt Deo placeat, omni turpitudine, iniquitate, auaritia longe abiecta, et tanquam hospites et aduenas, et a terrenis rebus alienos noneras1530: nos exhibeamus.

4.4.5 Et si quis diuitiis plurimis et possessionibus affluit, haud aliter hiseras1530: is quam colonus vtatur, eteras1530 om. tanquam paulopost ea omnia velit nolit relicturus. Et qui fuerit iniuria lacessitus, non modo memor non infigat pectori, sed quamprimum eam obliuioni prorsus mandet. Non amplius vna nobis die ad iram indulsit Apostolus: Sol, inquit, non occidat super iracundiam vestram.

4.4.6 Etgrif-comm1603 p. 30 merito quidem: Exoptabile enim est vt in tam breui etiam tempore nihil fiat molestius. Quod si nox ira percitos nos comprehenderet, omnes operationes nostrae grauiores subsequerentur, cum ignis et incendii plurimum nobis a memoria excitetur, si per ocium omnia animum prouocantia, atrocius nobis reputentur.

4.4.7 Priusquam igitur tam exitiali vacemus ocio, et vehementiorem flammam accendamus, praeueniendum praecepit, et quicquid pectus nostrum vrit, penitus extinguendum. Vehemens enim irae affectus est, et omni flamma vehementior: quare nobis celeritate opus est, vt hunc ignem extinguamus, neve ad summum eum euadere sinamus.

4.4.8 Irae enim morbus, nisi mox sedetur, multas generat calamitates, domos et familias totas euertit, veteres dissoluit consuetudines, et breui momento res infandas molitur: eius namque furoris impetus ipsi ruina, inquit, est.

4.4.9 Quamobrem huic indomitae belluae nolimus habenas remittere, sed praeduro fraeno, metu scilicet futuri iudicii, eam cohibeamus. Quotiescunqueeras1530: Quociens dolore aliquo amicus te, vel familiaris affecerit, ad iramque concitarit, veniat in mentem quae tu contra Deum commiseris, quodque si aeras1530 om. proximo offensam, et contumelias aequo animo toleraueris, leuius in te Dei iudicium prouocabis.

4.4.10 Dimittiteeras1530 p. 772, inquit, et dimittetur vobis. Cum hoc succurrerit, omnis vltionis cupiditas continuo euanesceteras1530: euanescit. Illud praeterea animo frequenter volutes velim, et si quando in immanitatem aliquam, et furorem mox lapsurus te continueris, et si quando ira percitus, in alicuius iniuriam perniciemve praeceps irrueris, et vtraque inuicem tempora conferas, id enim non parum tibi ad correctionem profuerit:

4.4.11 age, dic quaeso, vtrum tibi laudabilius duxeris, cum ab ira victus es, an cum eam vicisti? Nonne victi nos ipsos reprehendimus vehementius, et nemine nos accusante erubescimus, et multa nos operum et verborum nostrorum subit poenitentia?

4.4.12 Verum cum affectus strenue superauimus, victoris more et gaudemus plurimum, et exultamus. Victoria enim contra iram est, et quidem maxima, non cum vlciscimur iniurias, sed cum eas aequo animo toleramus:

4.4.13 Hoc namque magnum est, hoc laudabile. Ne igitur cum ira excandescis, cuipiam mineris interitum, neque in eum furibundus irruas. Neque admonentem vt iram cohibeas, contemnere velis, ea gratia ne quis te forte irrideat.

4.4.14 Nemo te hac causa irridebit, sed cum ira te traxerit in vindictam, vel si quis irriserit, stultus erit aestimanduseras1530: extimandus. Tu vero noli inter stultos et amentes victoriae gloriam quaerere, sed ea contentus sis, quam sapientum tibi iudicio comparaueris.

4.4.15 Verum quid in paruo et humili hominum spectaculo te constituo? in ipsum continuo Deum oculos dirigas, qui te laudabit, neque praeterea vllam ab hominibus gloriam quaerere oportebit.

4.4.16 Siquidem huius seculi gloria ad gratiam saepe, nonnunquam ad odium tribuitur, neque quicquam affert vtilitatis: quodgrif-comm1603 p. 31 vero Deus iudicat, nullam huiusmodi habet dubitationem, et plurimum qui a Deo laudatur, vtilitatis consequitur: hanc nos laudem, hunc honorem sequamur.

4.5.1 Visne manifeste intelligere quantum mali afferat iracundia? Adsis cum aliquando quispiam in publico rixatur, neque enim in temetipso facile hanc possis deprehendere turpitudinem, tenebris et ebrietate ratione obuoluta,

4.5.2 sed cum tibi affectus non dominantur, tunc in aliis rem tuam planissime cognoscas licet, cum incorrupte et vere iudicare poteris. Videbis namque populum circumfluere, iratos non secus, ac insanos turpiter in medium praecipites ferrieras1530: fieri.

4.5.3 Cum enim circa praecordia ira efferbuerit, os ignem emittit, ignem oculi eiaculantur, tota inflatur facies, incomposite manus mouentur, ridicule prosiliunt pedes, monitoribus et rixam dirimere conantibus insultant, in eosque nulla ab insanientibus differentia irruunt: et cum haec faciunt, tanquam amentes, nihil sentiunt, nihil intelligunt, sed asinorum more calcibus, morsibusque inuicem insultant.

4.5.4 Et profecto iracundia percitus, nullum neque decorem seruare potest, neque modestiam. Hi igitur homines post hanc ignominiam et domum et ad se reuersi, dolore simul anguntur et metu, cum apud se considerant quos laeserint, quos furoris et insaniae suae testes habuerint.

4.5.5 Quippe qui in illo furore non secus ac mente capti, quid faciant non aduertunt: cum ad se redierint, tum demum omnia secum reputant, num amici, num inimici ei insanienti affuerint, num viderint: pari enim ratione vtrosque formidant, alios tanquam reprehensores, et eos quorum praesentia magis sibi erubescendum sit: alios tanquam qui ipsorum malo, et ignominia plurimum gaudeant.

4.5.6 Quod si ad plagas et verbera inuicem proruperint, longe maiore formidine anguntur, ne quid grauius ei qui caesus est accidat, ne aut febris in mortem, aut vlcus insanabile, in vltimum eum adducat periculum.

4.5.7 Et quid, inquit, mihi pugna opus erat? quid iniuriis? quid contentionibus? Haec et illa pereant, et omnibus his terrenis rebus maledicunt, quae ipsis discordiae praebuerunt materiam, et de daemonibus conqueruntur: stultiores autem cum perperam quideras1530: quod operantur, temporaeras1530: temporum malitiae insimulant:

4.5.8 non tamen malitia temporum causa est. Neque enim mala sunt ipsa: neque malus daemon duntaxat, sed eorum malitia, qui a prauis se vinci patiuntur affectibus, hi daemones alliciunt, et sibi ipsis malorum omnium sunt authores.

4.5.9 Sed intumescit cor, inquit, et iniuriis excandescit. Nouimus quid ira possit, et idcirco qui immanemeras1530: inanem hanc beluam exuperant, eos maxime admiramur, neque deest, modo velimus, facultas.

4.5.10 Quare enim cum Domini nos et principes contumeliis prosequuntur, istud nobis non accidit: nonne quod formido ira non minor, nos absterret, neque a principio irae locum dare permittit? Quamobrem serui saepenumero a nobis maledictis affecti, silentio omnia perpetiuntur,

4.5.11 an quod seruitutis vinculo continentur? Tu autem noli solum Dei timorem cogitare, sedgrif-comm1603 p. 32 etiam quod ipse tibi iniuriam faciat, cum silentium indicit, et omnia aequo animo perferes.

4.5.12 Dic te vrgenti: Quid faciam tibi? alius mihi et dexteram, et linguameras1530 p. 773 cohibet: hoc profecto verbum et tibi, et illi fiet philosophiae materia.

4.5.13 Nunc autem hominum gratia etiam intolerabilia ferimus, et ad eos qui nos lacessunt, huiusmodi saepenumero verbis vtimur: Ille me, non tu lacessiuit. Verum Deo non tantam adhibemus reuerentiam, et quaenam nobis venia speranda est?

4.5.14 Agite, quaeso, nosipsos alloquamur, et dicamus, Deus nunc non lacessit, cum manus nostras continet, ne prosiliamus contra, nequeeras1530: ne ue nobis Deus, quam homines sit despectior. Exhorruistis hoc verbum?

4.5.15 Verum ego non verbum tantum, sed operationes exhorrere has velim. Dei praeceptum est, non modo ferendumeras1530: nobis percutientem maxillam, sed grauiorem etiam contumeliam perferendam:

4.5.16 nos vero volendo penitus metui, diuinae repugnamus voluntati, vt non modo mala perpeti recusemus, sed grauius etiam iniurias vlcisci adnitamur: qui nisi omni conatu vltioni inuigilemus, humilis nosipsos et abiecti animi esse ducimus:

4.5.17 et quod grauissimum est, nostram calamitatem, victoriam nobis ducimus: et cum maxime ab ira vincimur, tunc maxime vicisse existimamus: et cum humi misere prostrati iacemus, innumeris a diabolo plagis vulneribusque acceptis, victoriam reportasse contendimus.

4.5.18 Quamobrem fratres vos ego et hortor, et moneo, vt victoriam ipsam cognoscere non negligatis, eamque prosequamini: siquidem malorum perpessio victoria nobis est.

4.5.19 Si igitur a Deo laudum praeconia cupimus, non externaeras1530: eterna certamina, sed diuinam legem in his seruemus certaminibus, et quicquid eueniat, aequo animo perferamus:

4.5.20 hoc pacto veteri prostrata malitia, et praesentis seculi, et quae in futuro nobis promittuntur bona consequemur, gratia et benignitate Domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri simul et spiritui sancto gloria, honor et imperium in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY