Omelia VIII (vii)

8.1.1 Erateras1530 p. 781; grif-comm1603 p. 44 lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Nihil prohibet quin hodierna die eadem verba repetamus, cum hesterna propter opinionum expositionem, omnia quae lecta fuerant, pertractare non potuerimus.

8.1.2 Vbi sunt igitureras1530 om. hi, qui ipsum verum Deum negant? Ecce hic lux vera appellatur, alibi ipsa veritas et vita, sed cum in eum locum venerimus, apertius explicabimus.

8.1.3 Ingrif-comm1603 p. 45 praesentia autem necessarium est id charitati vestrae exponere. Si illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quonam pacto tot homines sine lumine permanent. Neque enim omnes Christum cognoscunt,

8.1.4 quomodo ergo illuminat omnem hominem? Illuminat profecto, quantum in ipso est. Si qui autem sponte sua mentis oculis conniuentibus ad huius lucis radios aciem dirigere noluerint, non ex luminis natura, in tenebris perstiterunt: sed malitia sua, qui sponte tanto se dono indignos reddiderunt.

8.1.5 Nam gratia in omnes diffusa est: non Iudaeum, non Graecum, non Barbarum, non Scytham, non liberum, non seruum, non virum, non mulierem, non senem, non iuuenem effugit aut dedignatur, omnibus eadem est, omnibus se facilem exhibet, omnes pari honore aduocat.

8.1.6 Qui autem eius munere frui negligunt, hanc suam caecitatem sibiipsis imputent. Cum enim omnibus aditus pateat, et a nemine prohibeatur, perditi quidam et nequam homines propria duntaxat malitia ingredi recusant.

8.1.7 In mundo erat, sed non tanquam mundo aequalis, idcirco addidit: Et mundus per ipsum factus est. Quibus verbis iterum te ad aeternam vnigeniti reducit essentiam.

8.1.8 Qui enim audit hunc mundum esse eius opus, nisi penitus insaniat, nisi inimicus gloriae Dei, atque hostis sit, omnino velit nolit, ante opera sua eorum conditorem fuisse confiteatur necesse est.

8.1.9 Quocirca magis magisque indies admiratus sum Pauli Samosatensis insaniam, quo vultu tam manifestae audeat repugnare veritati, et seipsum sponte sua in errorem praecipitem dare. Non enim ignoratione, sed consulto errauit, non secus ac Iudaei.

8.1.10 Nam quemadmodum hi hominum gratia, fidei firmitudinem prodiderunt, et Christum vnigenitum, et Dei filium intelligentes, principum tamen gratia fateri noluerunt, ne e synagoga eiicerentur: ita et illum vt mulieri cuidam rem gratam faceret, salutem suam inquiunt contempsisse.

8.1.11 Graue profecto et molestum quiddam est inanis gloriae vis, quae facile etiam sapientum oculos possit perstringere, nisi temperetur: Nam si auaritia hoc potest, longe magis hic qui ea violentior est affectus.

8.1.12 Idcirco ad Iudaeos Christus: Quomodo, inquit, potestis credere, qui gloriam ab inuicem accipitis: et gloriam quae a solo Deo est, non quaeritis? Et mundus eum non cognouit. Hoc loco mundum peccantium multitudinem, et terrenis rebus deditam, stultumque, et abiectum, et omnibus obnoxium perturbationibus vulgus appellat.

8.1.13 Nam Dei amici et venerabiles illi viri, etiam ante Christi incarnationem ipsum cognouerunt, et patriarcham eius praeuidisse aduentum ipse Christus nominatim testatur. Abraham pater vester exultauit, vt videret diem meum, vidit, et gauisus est. Et quod de Dauid Iudaeos arguens, inquit: Quomodo Dauid in spiritu dominum ipsum vocat, dicens: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis?

8.1.14 Et frequenter in eos inuectus, Mosi meminit: et quod reliqui prophetae eandem habuissent cognitionem, apostolus Petrus, omnesgrif-comm1603 p. 46 prophetas a Samuele cognouisse eum: et eius aduentum multo ante tempore dixisse, his verbis attestatur: Et omnesgrif-comm1603 p. 46 prophetae a Samuele, et deinceps qui locuti sunt, annunciauerunt dies istos.

8.1.15 Iacob autem et patri quemadmodum auo et apparuit Deus, et locutus est, multa et magna eis se daturum bona pollicitus, quae quidem re executus est.

8.1.16 Ad haec obiecerit quispiam: Quo igitur pacto ipse dicebat: multi prophetae cupierunt videre quae videtis et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt? Nunquid non fuerunt eius cognitionis participes?

8.1.17 Fuerunt sane. Quod hac eadem particula, ex qua nonnulli ea cognitione priuatos fuisse prophetas arbitrati sunt, manifestum facere conabimureras1530: contentabimus: Multi, inquit, cupierunt videre quae vos videtis:

8.1.18 nouerunt ergo ipsum ad nos venturum, et quae fecit, facturum. Nisi enim nouissent, nullo pacto videndi flagrassent desiderio.

8.1.19 Nemo enim quod ignorat, cupere potest. Nouerunt igitur ipsum Dei filium ad humanum genus descensurum. Sed quaenam sunt quae nequeeras1530 p. 782 viderunt, nequeeras1530 p. 782 audierunt? Ea quae nunc vos et videtis, et auditis:

8.1.20 siquidem et vocem eius illi audierunt, et ipsum viderunt, non tamen in carne, neque cum hominibus conuersantem, neque ipsiseras1530: nobiscum tam familiariter libereque loquentem.

8.1.21 Quod significauit cum non simpliciter dixit, cupierunt videre me, sed quae vos videtis: neque audire me, sed quae vos auditis.

8.1.22 Itaque licet non ipsius aduentum in carne conspicati sunt, viderunt tamen ipsum futurum, quem cupiebant, et in quem credebant.

8.1.23 Caeterum cum nos gentiles accusant, et his verbis percontantur. Quid superiori illo tempore, cum nondum humanum genus aspiceret faciebat Christus? Quid tandem finem ipsum expectauit, vt nostrae saluti consuleret, cum tamdiu nos neglexerit?

8.1.24 Respondebimus, quod ante id tempus in mundo erat et opera sua summa curabat prouidentia, neque a venerabilibus illis et sanctis viris ignorabatur.

8.1.25 Si vero quod non omnes eum tunc temporis, sed boni tantum, et virtute praediti, et sanctimonia cognouerunt, idcirco incognitum dixeris: hac etiam ratione nunc incognitum dixerimus, cum non ab omnibus cognoscatur.

8.1.26 Sed quemadmodum in praesentia, nemo eorum gratia qui Deum ignorant, cognoscentibus non crederet: ita neque de superioribus illis temporibus dubitandum est. Multis enim, et vt rectius dicam, omnibuseras1530 om. claris illis et praestantibus viris cognitus est.

8.2.1 Quod si quis percontaretur, quamobrem non omnes ei tunc crediderunt, neque seruierunt, sed iusti duntaxat: eum rursus interrogabo, quid hoc etiam tempore non omnes eum cognoscunt?

8.2.2 Et quid de Christo loquimur? cur ipsius patris non omnes, neque nunc, neque antiquitus habuerunt cognitionem?

8.2.3 Verum alii omnia sponte sua ferrieras1530: fieri aiunt, alii daemonibus vniuersi orbis prouidentiam permittunt. Sunt qui alium praeter hunc Deum effingant, nonnulli oppositam potestatem Deum impie asseuerant, et leges eius mali cuiusdam daemonis arbitrantur.

8.2.4 Quidgrif-comm1603 p. 47 ergo hac nos causa Deum esse negabimus, quoniam nonnulli ipsum negant, et malum ipsum esse profitebimur, quoniam malum impie autumant? Mitte, quaeso, stultitiam, et vltima te insania liberum redde. Nam si stultorum iudicio ad nostras mentes doctrina informandas duceremur, nihil esset reliqui, quin eadem similiter comprehenderemur insania.

8.2.5 Nemo Solem dixerit oculis noxium, eo quod nonnulli visu sunt hebetiori, sed quam accommodatissimum, et ex acute intuentibus eius vtilitas iudicatur. Neque mel quispiam amarum gustu iudicauerit, quoniam tale aegrotantibus videatur. Deum autem ex infirmorum et ignorantium iudicio vel non esse, vel malum esse, aliquando rebus humanis prouidere, aliquando eas negligere opinari,

8.2.6 non sani hominis, sed insani potius, et vltimo furore perciti merito dixerimus. Et mundus eum non cognouit inquit, sed hi quibus mundus dignus non erat, eum cognouerunt:

8.2.7 et causam ignorationis inseruit. Non enim simpliciter, inquit: Nemo eum cognouit: sed mundus eum non cognouit: hoc est, qui tantum mundo inhaerent, qui mundo innituntur, qui terrena duntaxat sapiunt:

8.2.8 sic etiam Christus eos appellare consueuit. Pater sancte, inquit, et mundus te non cognouit. Non igitur filium tantum, sed et patrem mundus ignorauit, quemadmodum diximus. Nihil etenim adeo mentem perturbat, quam secularibus his rebus inhaerere.

8.2.9 Cum igitur haec nobis luce clarius pateant, huius mundi illecebras, carnaliaque, et terrena totis viribus abiiciamus. Neque enim in parua re, et nullius momenti, sed in maximaeras1530: maximo bonorum detrimentum accipimus,

8.2.10 siquidem nullo pacto fieri potest, vt qui omnia ad praesentis vitae voluptatem refert, is coelestibus bonis fruatur: sed necessarium est, qui terrenis rebus inhiat, a coelestibus decidat. Non potestis, inquit, Deo seruire, et mammone: vnum teneamus, alterum odio habeamus oportet.

8.2.11 Hoc quoque ipsa rerum clamat experientia. Quippe qui pecuniarum derident cupiditatem, hi maxime sunt qui Dei flagrant desiderio: at contra qui illas praecipue admirantur, hi maxime sunt qui in Deum amorem habent remissiorem.

8.2.12 Animus enim qui pecuniarum cupiditate distrahitur, non facile ab his abstinet, quae Deum ad iram prouocant: vtpote, qui alterius seruus sit domini, omnia ipsi contra diuinas leges praecipientis.

8.2.13 Sobrii igitur sitis aliquando, et excitemini, et cui nostrum debeamus seruitium, intelligamus: eiusque duntaxat regnum desideremus, clamemus, praeterita defleamus tempora, quibus mamonae seruiuimus, cuius graui et intolerabili iugo abiecto, Christi iugum et leue et facile subeamus. Nihileras1530 p. 783 enim eorum quae mammona, nobis Christus praecipit:

8.2.14 siquidem illud omnium inimicitias, hic contra omnium amorem, omnibus salutem dicere. Illud nos luto et terrae affigens, neque enim aliud aurum est, ne noctu quidem vel minimum respirare nos sinit: hic nos inani et superuacanea cura liberat, iubetque vt in coelo thesauros sine cuiusquam iniuria, propria iustitia recondamus.

8.2.15 Illudgrif-comm1603 p. 48 post innumeros sudores atque miserias, neque nobis adesse, neque auxilium in necessitatibus praestare potest, quamuis multa et grauia perpessi simus, vt eius legibus pareamus, imo vehementiore afficit supplicio: hic etsi nobis iniungat vt calicem aquae frigidae demus, nunquam tamen nos sine mercede dimittit, sed incredibili liberalitate nos donat.

8.2.16 Nonne summae profecto dementiae est tam leue, tam gratum imperium, et tantis redundans bonis, vt ingrato et foedissimo seruias tyranno, contemnere:

8.2.17 cum nihil neque in hac, neque in aeterna illa vita his qui ipsi parent et seruiunt, afferre possit vtilitatis: Neque id solum graue est et molestum, quod nullum laborum praemium reddat, verum quod innumeris sibi obsequentes, vt iam diximus, malis accumulat:

8.2.18 plurimi enim ex his qui illic cruciantur, eo quod pecuniis seruierunt, earumque cupiditati indigentibus nihil erogarunt, poenas luunt.

8.2.19 Quod ne nobis accidat, dispergamus, demus pauperibus, et noxiis huius vitae curis, solicitudinibus, et eo quod illic nobis impendet supplicio animum liberemus, et pro terrenis pecuniis iustitiam coelo recondamus, perpetuos colligamus thesauros, qui vna in coelum nobiscum euadere, et prosilire, et nobis periclitantibus praesto adesse, et iudicem conciliare possint:

8.2.20 quem si nobis propitium, vt optamus, et in hac vita, et in die illa habuerimus, fidenter his bonis fruemur, quae in coelis diligentibus se praeparauit: quae vtinam omnes consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY