PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.1.1 In propria uenit, et sui eum non receperunt. Misericors existens deus dilecte et benefactor, omnia facit et negociatur, ut nos secundum uirtutem splendeamus, uolens nos approbatos esse propter hoc ut quidem nullum neque necessitate suasione uero et in benefaciendo, uolentes omnes attrahit, et ad se ipsum euellit
CLOSE
Griffolini

10.1.1 In propria uenit, et sui eum non receperunt. Clementissimus et benignissimus deus, dilectissimi, omnia et facit et molitur, ut nos ad sectandas uirtutes illuminet, et unumquemque bonum esse uult. Neminem tamen cogit. Suadet autem ut recte faciamus. Quicunque ipsi assentiuntur, et allicit, et trahit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.1.1 In propria venit, et sui eum non receperunt. Clementissimus et benignissimus deus, dilectissimi, omnia et facit et molitur, vt nos ad sectandas virtutes illuminet, et vnumquenque bonum esse vult, neminem tamen cogit. Suadendo autem et benefaciendo voluntarios quoscunque et vltro1603: vlero sequentes allicit et ad se trahit.
CLOSE
Montfaucon

10.1.1 In propria venit, et sui eum non receperunt. Deus, utpote clemens et beneficus, dilecte, nihil non agit et operatur, ut nos virtute splendidi simus; quod nos velit acceptos probatosque esse; idque, non vi aut necessitate, sed suasione et beneficiis suis volentes omnes allicit et ad se trahit.