Commentarius

[Homilia X]

10.1.1 In propria venit, et sui eum non receperunt. Deus, utpote clemens et beneficus, dilecte, nihil non agit et operatur, ut nos virtute splendidi simus; quod nos velit acceptos probatosque esse; idque, non vi aut necessitate, sed suasione et beneficiis suis volentes omnes allicit et ad se trahit.

10.1.2 Quamobrem venientem illum alii receperunt, alii secus. Nullum enim vult invitum vel necessitate coactum servum habere; sed omnes libenter et ex voluntatis proposito venire, ac de tali servitute gratiam ipsi habere.

10.1.3 Homines enim servorum ministerio opus habentes, ipsos vel invitos servitutis legi subjiciunt.

10.1.4 Deus autem cum nullo indigeat, nullique necessitati, qua homines premuntur, sit subjectus, nostrae salutis causa tantum omnia facit, hocque nostro arbitrio et voluntati permittit: ideoque nolentibus nullam vim aut necessitatem infert: ad nostram enim solum spectat utilitatem.

10.1.5 Nam invitos ad hanc trahi necessitatem, idem esset ac nullo modo servire. Cur ergo, inquies, punit eos qui nolunt ipsi obsequi? et cur gehennam comminatus est iis, qui ejus praecepta non audiunt?

10.1.6 Quia etiam nobis non obtemperantibus, magnam nostri curam gerit, utpote bonus; imo nobis resilientibus et fugientibus, non abscedit.

10.1.7 Quia igitur priorem illam beneficii viam adire noluimus, nec suasioni beneficiisque cessimus: alteram induxit per supplicia et cruciatus; quae acerbissima quidem est, sed tamen necessaria. Priore namque contemta, secunda necessario inducitur.

10.1.8 Nam et legum latores magnas gravesque contra peccantes constituunt poenas: neque tamen ideo illos aversamur, imo magis honoramus constituti supplicii causa, et quod nulla nostra re indigentes;

10.1.9 imo saepe nescii quinam legum suarum ope juvandi sint, attamen bono vitae nostrae et reipublicae ordini advigilarunt; virtute praeditos honore afficientes, improbos autem et protervos, qui reliquorum quietem turbant, per supplicia coercentes.

10.1.10 Quod si hos admiramur et diligimus, nonne multo magis Deus ob tantam hominum curam et admirandus et amandus est? immensum quippe discrimen est inter illorum et Dei erga nos providentiam: ineffabiles profecto et supra mentem omnem sunt divitiae bonitatis illius.

10.1.11 Hic animum adhibe: In propria venit, non necessitatis suae causa; Deus quippe, ut dixi, nullo indiget; sed ad beneficia suis praestanda. Sed neque sic illi qui sui erant, in propria pro ipsorum utilitate venientem, receperunt eum; imo repulerunt: neque hoc satis ipsis fuit; sed extra vineam ejectum occiderunt.

10.1.12 Neque tamen sic ipsos a poenitentia exclusit; sed concessit illis ut, si post tantum facinus scelera sua abluere vellent per fidem in ipsum, iis qui nihil tale admisissent, imo amicissimis sibi pares forent.

10.1.13 Quod autem non gratis vel animi causa id dicam; haec clara voce testificantur illa omnia quae beato Paulo contigerunt: qui postquam Christum post ejus mortem persequutus fuerat, ejusque martyrem Stephanum multorum manibus lapidaverat,

10.1.14 quia poenitentiam egit, et errata priora damnavit, atque ad eum quem persequutus fuerat protinus accessit, statim inter amicos, et quidem primarios adlectus est a Christo, qui ipsum praeconem totiusque orbis doctorem constituit; qui prius blasphemus, persequutor et contumeliosus fuerat: ut et ipse de Dei benignitate exsultans, sine rubore testificatus est.

10.1.15 Imo et ipse priora facinora sua in scriptis suis quasi in cippo exarata, omnibus declaravit: melius putans fore, si prior vita sua apud omnes traduceretur, ut divini doni magnitudo effulgeret, quam si ipse, ne errata sua omnibus declararet, ineffabilem Dei benignitatem obtegeret.

10.1.16 Propterea, persequutiones, insidias, bella contra Ecclesiam excitata saepe saepius commemorat, modo dicens: Non sum dignus vocari Apostolus, quia persequutus sum Ecclesiam Dei: modo autem, Venit Jesus peccatores salvos facere, quorum primus ego sum;

10.1.17 ac rursum, Audistis conversationem1862: conservationem meam aliquando in Judaismo, quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam.

10.2.1 Velut enim quamdam vicem Christo reddens, ob patientiam quam secum exhibuerat, ut ostenderet qualem, et quomodo hostem et inimicum salute donasset; sic libere bellum illud praedicat, quo Christum in principio ardenter impugnabat: hinc autem desperantibus spem bonam indit.

10.2.2 Nam ait ideo Christum se resipiscentem admisisse, ut in se primo ostenderet omnem patientiam, et immensas bonitatis suae divitias, in exemplum eorum qui postea in ipsum credituri erant in vitam aeternam.

10.2.3 Graviora quippe ab ipsis admissa fuerant, quam quae veniam mererentur; quae declarans Evangelista dicebat: In propria venit, et sui eum non receperunt. Unde venit is qui omnia implet, qui ubique praesens est?

10.2.4 Quem locum reliquit, qui omnia manu tenet et continet? Locum quidem nullum reliquit: quomodo posset enim? Suo autem ad nos descensu id fecit.

10.2.5 Quia enim in mundo cum esset, non videbatur adesse, quod nondum cognosceretur; postea vero seipsum ostendit, cum nostram induere carnem dignatus est: hanc manifestationem et descensum, adventum appellat.

10.2.6 Mirum est discipulum non erubescere de magistri contumelia; sed eam ipsam contumeliam fidenter literis mandare. Id vero non parum demonstrat quam amans veritatis esset.

10.2.7 Alioquin autem is quem pudet convitiantium, non pudet ejus qui convitiis oneratus est. Hic quippe hac ratione clarior fuit, qui post contumeliam, contumeliosorum providentiam gessit.

10.2.8 Illi vero ingrati et scelesti apud omnes visi sunt, qui eum, qui tot bona allaturus venerat, quasi inimicum et hostem expulerunt. Neque illud nocumenti tantum acceperunt, sed etiam quod ea non obtinuerint, quae consequuti sunt ii qui ipsum acceperunt. Quaenam hi consequuti sunt?

10.2.9 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, inquit. Cur non narras nobis, o beate, eorum supplicium, qui non receperunt illum; sed eos dicis suos fuisse, et in propria venientem non recepisse; et quid hac de causa passuri, quodque supplicium subituri sint non adjecisti?

10.2.10 Atqui magis illos ita terruisses, et per comminationem illam, arrogantiae duritiem emollivisses. Cur ergo id tacuisti? Ecquod, inquiet, majus hoc supplicio fuerit, quando potestate ipsis data ut filii Dei fierent, ipsi fieri noluere, sed tanta se nobilitate, tanto se honore sua sponte privarunt?

10.2.11 Verum non hoc tantum supplicio afficientur, quod hoc bonum non acceperint; sed eos etiam inexstinguibilis ignis excipiet, id quod postea clarius aperuit. Interim vero ineffabilia bona enarrat, queis donandi sunt illi qui eum receperunt; idque brevi profert his ipsis verbis: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.

10.2.12 Sive servi sive liberi, sive Graeci sive Barbari, vel Scythae; sive insipientes sive sapientes, sive viri sive mulieres, sive pueri sive seniores, sive nobiles sive ignobiles, sive divites sive pauperes, sive principes sive privati, inquit, eodem omnes dignantur honore.

10.2.13 Fides enim et Spiritus gratia, conditionum humanarum inaequalitatem tollens, in unam omnes redigit formam, et uno regio charactere notat. Quid huic benignitati par fuerit?

10.2.14 Rex quidem ex eodem quo nos luto formatus, conservos suos qui eamdem naturam participant, ac saepe melioribus praeditos moribus non dignatur in exercitum regium adscribere, si servi quidem illi fuerint.

10.2.15 Unigenitus autem Dei filius publicanos non dedignatur, magos, servos, omniumque ignobilissimos, multos etiam corpore mutilos, vel magna affectos labe, in filiorum numerum adscribere. Tanta est fidei in Christum virtus; tanta gratiae magnitudo.

10.2.16 Ac quemadmodum ignis natura, si metallorum terram attigerit, illam cito aurum reddit; sic, imo longe magis, baptisma, quos abluit, aureos ex luteis reddit, Spiritu ignis instar illo tempore in animas nostras incidente, et lutea absumta imagine, caelestem novam et splendidam imaginem, quasi ex conflatura splendentem referente.

10.2.17 Et cur non dixit, Fecit illos filios Dei; sed, Dedit illis filios Dei fieri? Ut ostenderet multa nobis opus esse diligentia, ut adoptionis imaginem in baptismate nobis impressam, immaculatam semper et intactam servemus; simulque declararet, hanc potestatem a nemine nobis auferri posse; nisi prius ipsi illam nobis abstulerimus.

10.2.18 Si enim ii qui ab hominibus auctoritatem quamdam acceperunt, tantum illam fere servant, quantum qui dederunt; multo magis nos qui a Deo hunc consequuti sumus honorem, si nihil hac indignum potestate fecerimus, omnium potentissimi erimus; eo quod omnium maximus optimusque sit is, qui nos hoc honore dignatus est.

10.2.19 Simul autem vult declarare, gratiam non in quemlibet temere infundi, sed in eos qui voluntatis propositum et diligentiam adhibent: in horum enim potestate situm est ut filii Dei fiant. Nisi enim voluerint, donum non advenit, nec operatur quidpiam.

10.3.1 Ubique igitur necessitatem tollit, et voluntatis arbitrium effert; id quod nunc dixit. In his enim arcanis, aliud Dei est, nempe dare gratiam; aliud hominis, scilicet fidem exhibere.

10.3.2 In subsequenti vero tempore multa opus est diligentia. Non enim sufficit ad puritatis custodiam baptizari solum et credere: sed si velimus semper laeto munere frui, illo dignam oportet exhibere vitam. Hoc autem voluit Deus in nostra situm esse potestate.

10.3.3 Ut mystica enim generatione nascamur, et peccata ante admissa abluamus, id per baptismum efficitur; ut vero deinceps puri maneamus, et nullam ultra admittamus maculam, id in nostra situm est potestate ac diligentia.

10.3.4 Idcirco et generationis modum memorat, et facta cum carnali partu comparatione, ejus excellentiam demonstrat his verbis: Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

10.3.5 Hoc autem fecit, ut prioris partus ex sanguinibus et ex voluntate carnis vilitatem edocti, ac secundi qui per gratiam fit sublimitate nobilitateque percepta, hinc magnam hujus, et generantis dono dignam opinionem concipiamus, multamque postea diligentiam exhibeamus.

10.3.6 Magnopere enim timendum est, ne hac pulcra foedata stola, ob ignaviam et scelera nostra, ex thalamo ejiciamur: perinde atque quinque illae virgines fatuae; ut etiam ille non habens vestem nuptialem.

10.3.7 Nam et ille ex convivis erat, invitatusque fuerat: quia vero post vocationem et tantum honorem, se invitantem contumelia affecit, audi quas poenas dederit, quam luctuosas et lacrymis dignas.

10.3.8 Ad tam splendidam enim et tam lautam mensam admissus, non solum convivio excluditur, sed et ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores mittitur, ubi perpetuus est fletus et stridor dentium.

10.3.9 Ne itaque, dilecti, fidem ad salutem nobis satis esse existimemus. Nisi enim vitam puram exhibuerimus, sed vestibus hac beata indignis vocatione induti accesserimus, nihil impediet quominus eadem ipsa patiamur, quae miser ille passus est.

10.3.10 Absurdam enim est, dum ille, qui Deus et rex est, homines viles et nullius precii vocare non erubescit, sed e trivio illos ad mensam suam invitat, nos tantam ignaviam exhibere, ut ne quidem post tantum honorem meliores evadamus; sed et post vocationem in eadem nequitia perseveremus, ineffabilemque vocantis benignitatem pessumdemus.

10.3.11 Non enim nos ad spiritualem hanc et horrendam mysteriorum participationem vocavit, ut cum priore nequitia ingrediamur, sed ut abjecta illa turpitudine, iis vestibus induamur, quae ad regium vocatos convivium deceant.

10.3.12 Sin nolimus digna tali vocatione praestare, id non ei qui nos sic honoravit, sed nobis imputandum: non enim ille nos ex admirando illo convivarum choro ejicit; sed nos ipsos ejicimus.

10.3.13 Ille quod suum erat praestitit, nuptias fecit, mensam paravit, qui vocarent misit, venientes excepit, et nullo non honore affecit: nos autem ipsum, convivas, nuptias, sordidarum vestium, hoc est pravorum operum, contumelia afficientes, jure demum ejicimur.

10.3.14 Hoc enim pacto, et nuptias et invitatos honorans, petulantes et impudentes illos ejicit. Nam si hujusmodi veste indutos relinqueret, alios videretur, contumelia afficere. Verum faxit Deus, ut nemo vel nostrum vel aliorum talem experiatur vocationem.

10.3.15 Ideo haec antequam fierent literis mandata sunt, ut Scripturae minis ad bonam frugem reducti, nunquam in tantam ignominiam, in tantumque supplicium indicamus;

10.3.16 sed verbo tantum tenus haec experiamur, ac splendida singuli veste induti, ad locum, quo vocati sumus, proficiscamur, quo nos omnes frui contingat gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri simul et Spiritui sancto gloria, honor, imperium nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY