10.3.2 Sed et in posteriori tempore, multo opus est de reliquo studio. Non enim sufficit nobis ad munditie custodiam hoc id est baptizari et credere solum, sed oportet si debemus hac semper uoluptari claritate, dignam ea tribuere
10.3.2 Praeterea non parua opus est diligentia. Siquidem ad animae puritatem seruandam, non satis est baptizari duntaxat et credere, sed si perpetuo ea frui munditia et pulchritudine uolumus, dignam se uitam exhibere oportet. Talem se nobis deus1470: deum exhibuit.
10.3.2 Praeterea in subsequenti tempore non parua opus est diligentia. Siquidem ad animae puritatem seruandam, non satis est baptizari duntaxat et credere: sed si perpetuo ea frui mundicia et pulchritudine volumus, dignam se vitam exhibere oportet. Talem se nobis deus exhibuit.
10.3.2 In subsequenti vero tempore multa opus est diligentia. Non enim sufficit ad puritatis custodiam baptizari solum et credere: sed si velimus semper laeto munere frui, illo dignam oportet exhibere vitam. Hoc autem voluit Deus in nostra situm esse potestate.