Homilia X (ix)
10.1.1 In propria uenit, et sui eum non receperunt. Clementissimus et benignissimus deus, dilectissimi, omnia et facit et molitur, ut nos ad sectandas uirtutes illuminet, et unumquemque bonum esse uult. Neminem tamen cogit. Suadet autem ut recte faciamus. Quicunque ipsi assentiuntur, et allicit, et trahit.
10.1.2 Propterea cum ueniret in mundum, alii eum receperunt, alii neglexerunt. Nullum enim seruorum deus uult inuitum, nullum coactum, sed eos tantum, qui sponte sua ipsum optant, ipsum amplectuntur, et gratiam se ei seruitutis habere intelligunt.
10.1.3 Homines enim utpote quibus necessario seruorum opera et seruitio opus est, improbos et dicto non audientes seruos, possessionis iure coercent.
10.1.4 Deus autem cum sibi ipsi sufficiat, et nullius indigeat, nostrae duntaxat salutis gratia omnia operatur. Nosque ipsos nostri arbitriiB: arbitri et iuris esse libere permittit. Iccirco cogit neminem. Ad nostram tantum modo spectat utilitatem.
10.1.5 Quod si nolentes ad seruiendum traheret, non secus eis deberet, ac si nullum praestitissent seruitium. Qua nam igitur causa dicet quispiam, qui ipsi parere nolunt, supplicio afficit? Quid minatur geennam iis1530: his, qui praecoepta transgrediuntur?
10.1.6 Quoniam maiorem in modum eorum qui hortatu et suasionibus suis non adducuntur, curam habet, et cum bonus benignusque sit, neque1470/1486/1530: nec resilientes missos facit, neque fugientes negligit.1470: negligit?
10.1.7 Quamobrem cum priorem, hoc est, beneficii uiam contemnamus, nullisque aut suasionibus aut praemiis audire1530: obaudire uelimus, alteram poenae scilicetB: om., et supplicii aggreditur, amarissimam quidem maxime tamen necessariam. Priore enim contempta, necessario secunda agendum est.
10.1.8 Nam et legum latores multis et grauibus contra errantes suppliciis animaduertunt. Non tamen eos propterea aspernamur, sed longe magis sanctionum illarum gratia ueneramur, qui nulla nostra re indigentes,
10.1.9 uel potius nescii, qui futuri sint, qui ex ipsorum legibus fructum sint percepturi, tamen uitae nostrae curam habuerunt, eosque qui honeste et probe uiuunt, laudibus, qui male et perperam supplicio prosequuntur, et a sceleribus arcent, ac si humanam offendant societatem.
10.1.10 Quod si hos et diligimus et admiramur, nonneB: om. longe magis deus ob inmensam nostri curam, amore nobis complectendus est.1470/1486/1530: est? Etenim maxima et illorum et huius erga nos prouidentiae differentia est. Ineffabiles profecto, et quae omnem excedunt cogitationem diuinae bonitatis diuitiae sunt.
10.1.11 Consydera, quaeso: In propria uenit. Non suae neccessitatis gratia (Sufficiens enim est, ut dixi, per se diuinitas) sed ad suorum utilitatem, neque tamen sui eum receperunt, neque eum tantum expulerunt, uerum etiam extra uineam eiectum occiderunt.
10.1.12 Non tamen dei benignitas eos a poenitentia exclusit, sed tam benignum, tam facilem se eis exhibuit, ut modo uelint post tantam iniquitatem omnia abluere, et delere peccata per fidem possint, et tanquam nihil unquam sceleris commisissent, amicis annumerari.
10.1.13 Quod autem non falso, neque inanis spei gratia haec loquamur, ex apostolo Paulo planissime constat, qui cum Christum post eius mortem persecutus esset, et eius testem Stephanum multitudinis manibus tradidisset,
10.1.14 cum primum poenituit, et errata sua cognouit atque reprehendit, necnon ei, quem tantopere persecutus1470: prosecutus erat, se subiecit, et paruit, inter primarios et familiarissimos in praedicatorem et magistrum uniuersi orbis assumptus est. Cum paulo ante blasphemus fuerit, persecutor, contumeliosus, ut ipse de dei salute benignitateque exultans nullo rubore testatur,
10.1.15 sed litteris tanquam monumento cuidam, quae superiori tempore temere commiserat, mandauit, melius ratus pristinam uitam suam ab omnibus accusari, diuini muneris magnitudinem ostendendo, quam si ineffabilem dei benignitatem ueritus errorem suum palam gentibus facere tacuisset.
10.1.16 Propterea aliquotiens persecutiones, insidias, bella, quae in ecclesiam1486/1530: ecclesia molitus est, meminit, et nunc quidem: Non sum dignus, inquit, uocari apostolus1470/1486/1530: uocari apostolus inquit, eo1486: ego quod persecutus sum ecclesiam dei. Nunc quod uenit Iesus, ut saluos faceret peccatores, quorum primus ego sum.
10.1.17 Et iterum: Audistis meam conuersionem1530: conuersationem aliquando in Iudaismo, quod maxime persecutus sum ecclesiam dei, et expugnabam illam.
10.2.1 Tanquam enim uicem Christo redderet patientiae, quam ipse in se habuerat, ita prompte et ingenue, quantopere a principio Christum oppugnauerit, et quo pacto hostis et inimicus sit salutem consecutus, profitetur. Ex quo bonam etiam spem desperantibus praebet.
10.2.2 Nam propterea inquit se misericordiam a Christo consecutum, ut et patientia et immensae bonitatis eius diuitiae in ipso primum ostenderentur, ad informandum eos, qui credituri erant in illum in uitam aeternam.
10.2.3 Grauiora enim commissa erant, quam quae uenia digna essent. Quae quidem euangelista ostendens inquit: In propria uenit, et sui eum non recoeperunt. Vnde uenit, qui omnia implet?1470/1486/1530: implet: qui ubique praesens est?
10.2.4 Quem locum aduentu suo uacuum reddidit, qui omnia manu comprehendit?1470/1486/1530: comprehendit: omnia substinet? locum quidem nullum1486/1530: illum. Quomodo descensu suo ad nos id fecit?1470/1486: fecit.
10.2.5 Quoniam etsi in mundo eratB: om., adesse tamen non uidebatur, cum adhuc non cognosceretur, post autem se ipsum ostendit, cum nostram carnem induere dignatus est, et hanc eius apparitionem et descensum aduentum appellat.
10.2.6 Admiratione profecto dignum, ut discipulus in magistri sui contumeliis commemorandis non erubescat, sed aperte omnia litteris mandet. Etenim non paruum1470: parum hoc1470/1486/1530: om. ueritatis argumentum.
10.2.7 Nam quem pudet, gratia accipientium, non facientium contumeliam pudere oporteret. At hic post tantam iniuriam magis etiam claruit, cum adeo hominibus contumeliosis consuleret1470: consulerit; 1486/1530: consuluerit1470: consulerit; 1486/1530: consuluerit.
10.2.8 Illi autem iniqui et scelesti omnium1470/1486/1530: omni iudicio apparuerunt, cum tam beneficum, tam liberalem, tanquam inimicum atque hostem expellerent. Neque in hoc tantum sibi ipsis obfuerunt, sed quod non assecuti sunt, quae essent, si eum recepissent.
10.2.9 Quotquot autem recoeperunt eum, dedit eis potestatemB: om. filios dei fieri. Quid1486/1530: Quid? non dicis nobis, Ioannes, eorum etiam supplicium, qui eum non recoeperunt?1470/1486/1530: receperunt. sed tantum quod sui erant, et in propria ueniens a suis minime recoeptus est?B: est. Quod autem ex hoc eis supplicium maneat, silentio praeteriisti.
10.2.10 Ita enim maiorem in modum eos perterrere, et duritiem illam ingratitudinis mollire poteras. Qua nam igitur gratia id subticuisti? Et quod nam maius supplicium esse posset, quam si in eorum ponatur arbitrio filios dei fieri, et nolint?1470/1530: nolint.; 1486: noluit.1470/1530: nolint.; 1486: noluit. Sed sponte sua tanta se nobilitate, tanto honore indignos efficiant?
10.2.11 Verum enim uero non in hac duntaxat uita cruciabuntur1470: cruciabantur, cum nihil accoeperint, sed in1486: ed sin ignem damnabuntur perpetuum, ut in sequentibus patebit, hoc autem in loco eum recipientium immensa bona breui enarrat. Quotquot autem receperunt eum, inquit, dedit eis potestatem filios dei fieri.
10.2.12 Siue serui sint, siue liberi, siue Graeci, siue barbari, siue Scythae, siue sapientes, siue insipientes, siue uiri, siue mulieres, siue pueri, siue senes, siue nobiles, siue ignobiles, siue diuites,1486: diuites? siue pauperes, siue principes, siue priuati: omnes, inquit, eodem dignati sunt honore.
10.2.13 Fides enim et spiritus sancti gratia mortalium omnium diuersitatem compraehendens in unam redigit formam, et uno regio caractere imprimit. Quid hac humanitate par?
10.2.14 Rex eodem quo nos luto formatus est, serui eandem cum rege naturam communicant, et non nunquam melioribus praediti sunt moribus. Non dignatur rex in exercitum suum ascribere, qui seruili sunt conditione.
10.2.15 Vnigenitus autem dei filius, neque publicanos, neque magos, neque seruos, et his etiam despicatiores et pauperiores homines, non nullos etiam manco, distorto, et sordido corpore in filios accipere non dedignatur. Tanta fidei uis, tanta gratiae exuberantia,
10.2.16 et quemadmodum ignis, si metallorum terram attigerit, eam quam primum aurum reddit, sic et longe magis pro luteis aureos eos baptisma facit, quos abluerit, cum spiritus sanctus tanquam ignis illa ipsa hora animos nostros ingrediatur, et terrena absumpta similitudine, caelestem illam nouam et claram tanquam ex fornace fulgentem referat.
10.2.17 Et cur non dixit: Fecit eos filios dei fieri?1470/1486: fieri. Vt ostenderet multa nobis opus esse diligentia, ut adoptionis1486/1530: adoptioni nobis per baptismaB: per baptisma nobis impressam imaginem puram seruemus atque intactam. Praeterea quod nemo hanc nobis potest auferre potestatem, nisi primum nobis ipsis abstulerimus.
10.2.18 Si enim qui ab hominibus auctoritatem aliquam accipiunt, tantum fere possunt, quantum qui dederint, longe magis nos qui hunc a deoB: adeo honorem assecuti sumus, si nihil hac indignum fecerimus potestate, omnium erimus potentissimi, cum qui hoc nos honore dignatur, inter omnes maximus sit et praestantissimus.
10.2.19 Accedit ad hoc, quod per eam particulam gratiam non temere neque sine labore nostro in nos infundi significatur, sed cum ipsi uolumus, cum1486/1530: tum eam inquirimus. In nostra enim potestate est filios dei fieri. Quippe nisi primum ad eam accipiendam promptum animum exhibeamus, neque diuinum ad nos munus accedit1486: accidit, neque quicquam in nobis operatur.
10.3.1 Vbique igitur non uiolentum, non coactum, sed uoluntarium penitus et liberum nobis ostendit arbitrium. Quod hoc in1470/1486/1530: in hoc loco significauit. In ipsis enim arcanis et supernis bonis dei quidem est dare gratiam, hominis autem fidem adhibere1486/1530: exhibere.
10.3.2 Praeterea non parua opus est diligentia. Siquidem ad animae puritatem seruandam, non satis est baptizari duntaxat et credere, sed si perpetuo ea frui munditia et pulchritudine uolumus, dignam se uitam exhibere oportet. Talem se nobis deus1470: deum exhibuit.
10.3.3 Quod enim per mysticam generationem omni priori crimine abluamur, per baptisma nobis largitus est. Quod autem in puritate mentis in posterum1470/1486: imposterum perstemus, neque ullis amplius sordibus uitam coinquinemus, nostrae uirtutis est et diligentiae.
10.3.4 Iccirco et generationis modum meminit, et carnalium partuum1470: partium; 1486/1530: patrum1470: partium; 1486/1530: patrum comparatione hanc significat excellentiam, cum inquit: Qui non ex sanguinibus, neque ex uoluntate carnis, neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt.
10.3.5 Hoc autem fecit, ut uilitate1530: utilitate et humilitate prioris partus ex sanguinibus, et carnis uoluntate, et magnitudine praestantiaque alterius per gratiam cognita, magnum quiddam inde de eo1530: deo, et genitoris nostri beneficio sentiamus, neque paruam deinceps curam adhibeamus.
10.3.6 Verum maiorem in modum nobis formidandum est, ne pulchra hac stola, segnitie postmodum et sceleribus nostris sordidata, e cubiculo thalamoque eiiciamur, ut quinque illae uirgines fatuae, et is qui nuptialem uestem non habebat.
10.3.7 Siquidem ille ex conuiuis erat. Exclusus tamen est, et quoniam inuitatus et tanto honore acceptus1470/1486/1530: acceptus honore dominum, qui se inuitauerat, contumelia affecit, audi quam miseram, quam luctuosam poenam dederit.
10.3.8 Cum enim ad tam splendidam et tam lautam mensam ueniret, non modo conuiuio prohibitus est, uerum et manibus ligatis et pedibus in tenebras mittitur exteriores, ubi et perpetuus fletus est et stridor dentium.
10.3.9 Nolimus igitur, nolimus, inquam, dilectissimi, fidem nobis ad salutem satis esse existimare. Nam nisi uitam puram exhibuerimus, et hac caelesti uocatione digna nos induerimus uestimenta, quibus ad nuptias admittamur, nihil nos eripiet, quin eodem quo miser ille afficiamur supplicio.
10.3.10 Etenim indignum est, cum deus et rex, uiles et abiectos, et nullo honore dignos homines conuocare, et a triuio ad mensam suam accersere non erubescat, nos tantam temeritatem praeferamus1470/1486/1530: preferamus temeritatem, ut ne tanto quidem honore allecti meliores afficiamur1470/1486/1530: efficiamur, sed post uocationem in eadem perseueremus malitia, adeoque in incredibilem uocantis insaniamus humanitatem.
10.3.11 Non enim iccirco nosB/F: uos ad spiritalem hanc, et uerendam mysteriorum uocauit societatem, ut ueteri coinquinatiB: coninquinata malitia ingrediamur, sed ut omni abiecta turpitudine, non indignas regiis conuiuiis uestes induamur1530: induamus.
10.3.12 Quod si uocantis gratia nolimus1470/1486/1530: nolumus, nostri saltem nos uocatione illa dignos exhibeamus. Siquidem non ille nos a tam admirabili conuiuarum coetu, sed nos ipsos eiicimus1486/1530: eiiciemus.
10.3.13 Ille quod suum fuit summa parauit diligentia. Nuptias fecit. Mensam sterni iussit. Seruos uocatum nos misit. Venientes benigne et maximo honore accipere dignatus est. Nos autem ipsum, conuiuas, nuptias, sordidarum uestium contumelia, hoc est, sceleribus nostris afficientes, non iniuria eiicimur.
10.3.14 Hoc enim pacto et nuptias et conuiuas honorat, cum temerarios et impudentes expellit, aliter reliquos inuitatos offenderet. Sed absit, ut quispiam talem experiatur uocationem.
10.3.15 Iccirco priusquam haec fierent, mandata sunt litteris, ut earum minis perterriti nostros compesceremus affectus, neque hanc ignominiam, atque supplicium re ipsa,
10.3.16 sed uerbo tenus experiri sineremus. Candida igitur et pura stola induti in uocationem illam proficiscamur, quam utinam omnes consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri simul et spiritui sancto gloria in saecula1530: secula seculorum. Amen.