PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.2.18 Si enim qui a hominibus dominium aliquarum rerum suscipiunt tantum habent robur quantum pene hii qui dederunt, multo magis nos qui a deo hoc potimur honore, si nichil hac potestate indignum fecerimus, omnibus erimus potentiores. Propterea quia et omnibus est maior et melior qui hunc nobis tribuit honorem.
CLOSE
Griffolini

10.2.18 Si enim qui ab hominibus auctoritatem aliquam accipiunt, tantum fere possunt, quantum qui dederint, longe magis nos qui hunc a deoB: adeo honorem assecuti sumus, si nihil hac indignum fecerimus potestate, omnium erimus potentissimi, cum qui hoc nos honore dignatur, inter omnes maximus sit et praestantissimus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.2.18 si enim qui ab hominibus authoritatem aliquam accipiunt, tantum fere possunt, quantum qui dederint: longe magis nos qui hunc a deo honorem assecuti sumus, si nihil hac indignum fecerimus potestate, omnium erimus potentissimi: cum qui hoc nos honore dignatur, inter omnes maximus sit et praestantissimus.
CLOSE
Montfaucon

10.2.18 Si enim ii qui ab hominibus auctoritatem quamdam acceperunt, tantum illam fere servant, quantum qui dederunt; multo magis nos qui a Deo hunc consequuti sumus honorem, si nihil hac indignum potestate fecerimus, omnium potentissimi erimus; eo quod omnium maximus optimusque sit is, qui nos hoc honore dignatus est.