Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia X (fol.19rb-20vb)

10.1.1 In propria uenit, et sui eum non receperunt. Misericors existens deus dilecte et benefactor, omnia facit et negociatur, ut nos secundum uirtutem splendeamus, uolens nos approbatos esse propter hoc ut quidem nullum neque necessitate suasione uero et in benefaciendo, uolentes omnes attrahit, et ad se ipsum euellit

10.1.2 propterea uenientem eum hii quidem susceperunt, alii uero non receperunt. Nullum enim uult inuitum neque coactum habere famulum. Sed uolentes omnes et eligentes gratiam ei de seruitute scientes.

10.1.3 Nam homines quidem ceri in necessitate consistentes famulorum ministerii et non uolentes eos, domini detinent lege.

10.1.4 Deus autem non indigens existens et nullus nostrorum in necessitate consistens. Nostre uero gratia salutis solum omnia agens, nos ipsos facit huius dominos. Propterea nulli eorum qui nolunt, uim imponit, neque necessitate. Ad utilitatem enim nostram, aspicit solum.

10.1.5 Inuitos enim ad hanc trahi seruitutem, par est cum eo qui neque uniuersaliter seruit. Quid igitur torquet ait eos qui nolunt subicere ei? Quid autem et gehennam minatur hiis qui non audiunt precepta eius?

10.1.6 Quoniam et non suasorum nostrum uehementer curam habet ualde existens bonus et a resilientibus et fugientibus non absistit.

10.1.7 Quia igitur priorem benefacientem uiam expulimus uenire nolentes, ea que persuasibilitatem et bene patiencie secundum induxit eam que per supplitium est, et cruciatus amarissimam quidem existentem, sed tamen necessariam. Cum enim prior uituperetur, necessaria est secunde introductio.

10.1.8 Quia et legis latores multa et difficilia et aduersus peccantes ponunt supplicia, et tamen eos aduertimus, propter hec sed et magis honoramus gratia suppliciorum, et quoniam nullo indigentes eorum que sunt apud nos

10.1.9 multociens autem neque scientes qui quando erunt qui debent eo quod per litteras eorum est frui auxilio tamen solliciti fuerunt eiusque secundum nostram uitam est bone ordinationis, honorantes quidem eos qui in uirtute uiuunt, prohibentes uero per supplicia incontinentes, ut reliquorum constitutioni nocentes.

10.1.10 Si uero hos admiramur et diligimus, non multo magis deum horrescere oportet et diligere gratia tante procurationis? Etenim infinitum est medium eius que illorum et eius que huius est prouidentie que est ad nos. Ineffabiles uere et super omnem mentem, diuine benignitatis eius.

10.1.11 Intuere autem. In propria uenit non gratia sue necessitatis. Sine indigentia enim est ut dixi diuinitas, sed gratia propriorum beneficii. Et neque eum ita proprii ad sua uenientem utilitatem eorum receperunt sed et offenderunt. Et non hoc solum, sed et extra uineam proicientes interfererunt.

10.1.12 Et neque ita a penitentia eos exclusit, sed dedit si uoluerint post tantam iniquitatem omnia abluere que deliquerunt, per eam que in eum est fidem, et hiis qui nichil tale operati sunt, sed maxime omnium hiis qui eius amici sunt adequari.

10.1.13 Et quoniam non simpliciter, neque mitigationis gratia hec loquor, claram pro hiis emitto uocem, ea que per beatum Paulum sunt omnia. Hic enim Christum persequens post crucem et illius martyrem Stephani multis impellens manibus,

10.1.14 quoniam penituit et respuit ab hiis que prius peccauerat, et ad eum qui persequebatur cucurrit inter amicos confestim, et eum primatum habentes, constituit preconem et magnum tocius orbis terrarum enuntians eum qui blasphemus, qui persequor, qui conuitiator sicut et ipse exultans in dei clementia hec preconabatur et non uerecundabatur.

10.1.15 Sed sicut in titulo litteris ea que ausus est prius exponens omnibus ostendebat. Melius esse existimans se priorem suam omnibus diuulgare uitam, et apparendam magnitudinem donationis dei, quoniam coobumbrare ineffabilem eius et inenarrabilem clementiam, pigritatem proprium omnibus propalare errorem.

10.1.16 Propterea sursum et deorsum uertit persecutiones, insidias, prelia que aduersus ecclesiam. Nunc quidem dicens, non sum dignus uocari apostolus, quoniam persequtus sum ecclesiam dei. Nunc autem quoniam uenit Ihesus peccatores saluare. Quorum primus ego sum.

10.1.17 Et rursus, audistis meam conuersationem, quandoque in Iudaismo, quoniam secundum superhabundantiam persequtus sum ecclesiam dei, et uastabam eam.

10.2.1 Quemadmodum enim quamdam hanc retributionem reddens Christo eius que in se longanimitatis ostendere secundum quem existentem et qualiter inimicum et bellatorem saluauit. Ita cum multa propalatione perconatur pugnam qua cum omni desiderio secus principium impugnauit Christum. Cum hiis autem et detestantibus se ipsos benignam pretendit spem.

10.2.2 Etenim et Christum propterea ait assumpsisse eum in ipso ostendat primo omnem longanimitatem et superhabundantes diuitias benignitatis sue, ad informationem eorum qui debebant credere per eum uitam eternam;

10.2.3 etenim erant omni uenia maiora ea que presumpta sunt. Que igitur et euangelista ostendens dicebat. In propria uenit, et sui eum non receperunt. Vnde uenit qui omnia implet in ubique adest?

10.2.4 Quem euacuat locum sue presentie quia omnia manu continet et detinet? Locum quidem nullum. Qualiter enim? Ea uero que ad nos descensione hoc operatus est.

10.2.5 Quia enim in mundo existens non putabatur adesse eo quod nundum cognoscebatur nostram dignans induere carnem, manifestationem uero hanc et descensionem presentiam uocat.

10.2.6 Admirari uero discipulum non uerecundantem in magistri dehonorationem. Sed et cum propalatione eam que ipso est facta describentem contumeliam. Nam et hoc non parua ueridici eiusmodi est coniectura.

10.2.7 Sed et aliter enim qui uerecundatur pro conuitiantibus non pro conuitiato uerecundari oportet. Nam hec quidem magis claruit et post tantam contumeliam conuitiantium faciens procuratione.

10.2.8 Illi uero indeuoti et pernitiosi apud omnes apparuerunt eum qui uitantis aduenerat bonis ut inimicum expellentes et impugnatorem. Non hac uero solum lesi sunt, sed et in eo quod non potiuntur, hiis quibus potiti sunt qui susceperunt eum. Quo uero potiti sunt hii?

10.2.9 Quotquot autem susceperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri, ait. Quid igitur non dicis nobis obrate et id quid eorum qui non susceperunt eum supplitium? Sed quoniam proprii quidem erant, et in propria uenientem non susceperunt dixisti. Quid autem pro hoc patientur et quod sustinebunt supplitium? hoc non adhuc adiecisti.

10.2.10 Et nimirum magis utique ita terruisses et duritiam indeuotionis molluisses per minas. Cuius igitur gratia siluisti? Et quod isto supplitio ait aliud umquam fiet maius? Quando preiacente potestate eis filios dei non fiant? Sed uolentes se ipsos a tanta priuent nobilitate et honore?

10.2.11 Verumptum neque hic solum eis supplitium stabit usque ad hoc nullum suscipiant bonum. Sed et inextinguibilis eos suscipiet ignis. Quod et procedens manifestius reuelauit. Interim autem dicit ineffabilia bona eorum qui susceperunt eum et in breui representat ea ipsis uerbis dicens ita. Quotquot autem susceperunt eum dedit eis potestatem filios dei fieri,

10.2.12 etsi serui, etsi liberi, etsi Greci, etsi barbari, etsi Scithe, etsi insipientes, etsi sapientes, etsi mulieres, etsi uiri, etsi pueri, etsi senes, etsi pauperes, etsi principes, etsi primati, etsi honorati, etsi dehonorati, etsi diuites, etsi pauperes, etsi principes, etsi primati, aut si omnes eodem digni facti sunt honore;

10.2.13 fides enim et spiritus sancti gratia eam que ex mundanis auferens inequalitatem in unam omnes plasmauit figuram, et ad unum omnes regalem insigniuit karacterem. Quid huic utique fiet clementie par?

10.2.14 Rex quidem qui ex eodem nobiscum constructus est luto, conseruos et eiusdem cum eo communicantes nature. Multociens autem et moribus meliores existentes, non dignatur in militiam adnumerare regalem, si serui contigerint esse.

10.2.15 Vnigenitus autem dei filius non indignatus est, et publicanos et magnos et seruos et omnibus ignobiliores et pauperiores. Multos autem et corpore debiles et infinitam habentes tabem, in filiorum annuerare cecum. Tanta eius que in ipsum fidei fortitudo. Tanta gratie superhabundantia.

10.2.16 Et sicut ignis naturam metallorum coniunctam terre aurum eam ex terra confestim fecit, ita et multo magis pro luteis aureos baptisma operatur, lotos spiritu in modum ignis secundum illud tempus in nostras incidere animas, et ymaginem quidem terrestris comburentem, ymaginem uero supercelestis nouiter coagulatam et preclaram, et ut a conflatorio resplendentem referente,

10.2.17 et quid utique non dixit, quoniam non fecit eos filios dei fieri, ostendens quoniam multo opus est studio ut eam que in baptismate adoptionis informata est ymaginem incontaminatam semper custodiamus et intactam. Simul autem et ostendens quoniam potestatem hanc nullus nobis auferre poterit, nisi preassumentes nos ipsos auferamus.

10.2.18 Si enim qui a hominibus dominium aliquarum rerum suscipiunt tantum habent robur quantum pene hii qui dederunt, multo magis nos qui a deo hoc potimur honore, si nichil hac potestate indignum fecerimus, omnibus erimus potentiores. Propterea quia et omnibus est maior et melior qui hunc nobis tribuit honorem.

10.2.19 Simul autem et ostendere uult, quoniam neque simpliciter, neque hec gratia superaduenit, sed uolentibus et studentibus. Etenim et in potestate iacet que horum hoc id est fieri filios. Nisi enim elegerunt ipsi prius, non superuenit donum spiritus, neque operatur aliquid.

10.3.1 Vbique igitur quod quidem coactum abitiens quod autem per se electum, et per se liberum, ostendens se uelle, hoc et nunc dixit. Etenim et hiis ipsis ineffabilibus bonis hoc quidem est dei id est dare gratiam. Illud autem hominis id est prebere fidem.

10.3.2 Sed et in posteriori tempore, multo opus est de reliquo studio. Non enim sufficit nobis ad munditie custodiam hoc id est baptizari et credere solum, sed oportet si debemus hac semper uoluptari claritate, dignam ea tribuere

10.3.3 et ab omnibus quibus prius peccauimus expurgari a baptismate fit. Manere uero meo quod deinceps est tempore puros, et nullam post hec suscipere sordem rursus, nostre est potestatis et studii.

10.3.4 Propterea nempe et modi generationis nos rememoratus est, et a comparatione carnalium pressurarum superhabundantiam monstrauit dicens: Qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis, neque ex uoluntate uiri, sed et deo nati sunt.

10.3.5 Hoc autem fecit ut uilitatem et humilitatem partus qui per sanguinem et uoluntatem carnis addiscentes et altitudinem secundi qui per gratiam cognoscentes, magnam quandam et hinc de eo suscipientes intelligentiam et dignam dono illius qui genuit et multum post hec demonstremus studium.

10.3.6 Timor enim non paruus nequando bonam hanc contaminantes stolam ea que hec desidia et delictis prohitiamur ex thalamo sponsi cubiculo secundum surgens uirgines illas fatuas, secundum eum qui non habebat indumentum nuptiarum.

10.3.7 Etenim et ille conuiuarum erat. Vocatus est enim et ipse. Sed quia post uocationem et tantum honorem conuitiatus est in eum qui uocauit, audi qualem dat uindictam, qualiter miserabile et multis et multis dignam lacrimis.

10.3.8 Adueniens enim ad clara illa mensa participandum, non solum prohibetur a dapibus, sed manibus ligatis et pedibus similiter, in tenebras ducitur exteriores eternum et infinitum luctum et stridorem dentium passurus.

Morale x. de eo quod nichil ex sancto baptismate prodest hiis qui non recte uiuunt.

10.3.9 Ne igitur dilecti neque nos extimemus sufficere nobis ad salutem fidem. Si enim non uitam ostenderimus puram sed indignis beata illa uocatione uestimentis amicti aduenerimus, nichil prohibebit et nos pati eadem que ille miser.

10.3.10 Etenim inconueniens ipsum quidem deum existentem et regem nos homines uiles et ignobiles et nullo dignos, sed et eos qui atriniis non uerecundari ad mensam ducere illam. Nos autem tantam insensibilitatem monstrare, ut neque tanto honore fiamus meliores. Sed et post uacationem in eadem maneamus malitia. Ineffabilem eius qui uocauit uituperantes clementiam.

10.3.11 Neque enim propterea nos ad spiritualem hanc et horribilem misteriorum uocauit communionem ut non cum priori ingrediamur malitia, sed ut exuti turpitudinem circumamitiamur eis quibus eis qui in regus comedunt circumamitiri oportet.

10.3.12 Si uero uoluerimus digna uocatione illud agere non ad huc hoc est ab eo qui honorauit, sed a nobis. Neque enim ille nos prohicit, ab admirabili conuiuarum confortio, sed nos ipsos.

10.3.13 Nam hoc quidem quod suum erat omne expleuit. Etenim nuptias fecit et mensam preparauit, et uocaturos misit et aduenientes suscepit et alio omni honorauit honore. Nos autem et in ipsum, et in presentes et in nuptias conuitiantes per sordida uestimenta hoc est per immundas actiones decenter prohitimur de reliquo.

10.3.14 Hac enim et nuptias et uocatos honoratis. Abigit stultos et inuerecundos illos. Si enim reliquisset eos qui illo circumamicti erant uestimento, ipse utique estimaretur et aliis conuiciari. Sed nullum fiat nostrum talis experientiam habere uocantis.

10.3.15 Propterea enim antequam fiunt, omnia scripta sunt. Vt in scripturarum nimis sobrii effecti, non concedamus inopis uenire dehonorationem et supplicium hoc,

10.3.16 sed in uerbis id sistamus solum, et cum fulgida unusquisque stola aduocationem illam ueniamus qua uoluptari fiat omnes nos gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi per quem et cum quo patri simul cum sancto spiritu gloria imperium honor nunc et semper et in secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY