PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.2.6 Admirari uero discipulum non uerecundantem in magistri dehonorationem. Sed et cum propalatione eam que ipso est facta describentem contumeliam. Nam et hoc non parua ueridici eiusmodi est coniectura.
CLOSE
Griffolini

10.2.6 Admiratione profecto dignum: ut discipulus in magistri sui contumeliis commemorandis non erubescat. sed aperte omnia litteris mandet. Etenim non parum1530: paruum ueritatis argumentum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.2.6 Admiratione profecto dignum, vt discipulus in magistri sui contumeliis commemorandis non erubescat, sed aperte omnia literis mandet. Etenim non paruum hoc veritatis est argumentum.
CLOSE
Montfaucon

10.2.6 Mirum est discipulum non erubescere de magistri contumelia; sed eam ipsam contumeliam fidenter literis mandare. Id vero non parum demonstrat quam amans veritatis esset.