PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.1.14 quoniam penituit et respuit ab hiis que prius peccauerat, et ad eum qui persequebatur cucurrit inter amicos confestim, et eum primatum habentes, constituit preconem et magnum tocius orbis terrarum enuntians eum qui blasphemus, qui persequor, qui conuitiator sicut et ipse exultans in dei clementia hec preconabatur et non uerecundabatur.
CLOSE
Griffolini

10.1.14 cum primum penituit et errata sua cognouit: atque reprehendit: necnon ei quem tantopere prosecutus1530: persecutus erat se subiecit et paruit: inter primarios et familiarissimos: in predicatorem et magistrum uniuersi orbis assumptus est. cum pauloante blasphemus fuerit: persecutor contumeliosus: ut ipse de dei salute benignitateque exultans nullo rubore testatur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.1.14 cum primum poenituit, et errata sua cognouit, atque reprehendit: necnon ei quem tantopere persecutus erat, se subiecit, et paruit, inter primarios et familiarissimos in praedicatorem et magistrum vniuersi orbis assumptus est, cum paulo ante blasphemus fuerit, persecutor, contumeliosus: vt ipse de dei salute benignitateque exultans, nullo rubore testatur,
CLOSE
Montfaucon

10.1.14 quia poenitentiam egit, et errata priora damnavit, atque ad eum quem persequutus fuerat protinus accessit, statim inter amicos, et quidem primarios adlectus est a Christo, qui ipsum praeconem totiusque orbis doctorem constituit; qui prius blasphemus, persequutor et contumeliosus fuerat: ut et ipse de Dei benignitate exsultans, sine rubore testificatus est.