PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.3.6 Timor enim non paruus nequando bonam hanc contaminantes stolam ea que hec desidia et delictis prohitiamur ex thalamo sponsi cubiculo secundum surgens uirgines illas fatuas, secundum eum qui non habebat indumentum nuptiarum.
CLOSE
Griffolini

10.3.6 uerum maiorem in modum nobis formidandum est: ne pulchra hac stola: segnitie postmodum et sceleribus nostris sordidata: e cubiculo thalamoque eiciamur: ut quinque ille uirgines fatue: et is qui nuptialem uestem non habebat
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.3.6 verum maiorem in modum nobis formidandum est, ne pulchra hac stola, segnicie postmodum et sceleribus nostris sordidata, e cubiculo thalamoque eiiciamur: vt quinque illae virgines fatuae, et is qui nuptialem vestem non habebat:
CLOSE
Montfaucon

10.3.6 Magnopere enim timendum est, ne hac pulcra foedata stola, ob ignaviam et scelera nostra, ex thalamo ejiciamur: perinde atque quinque illae virgines fatuae; ut etiam ille non habens vestem nuptialem.