PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.1.12 Et neque ita a penitentia eos exclusit, sed dedit si uoluerint post tantam iniquitatem omnia abluere que deliquerunt, per eam que in eum est fidem, et hiis qui nichil tale operati sunt, sed maxime omnium hiis qui eius amici sunt adequari.
CLOSE
Griffolini

10.1.12 Non tamen dei benignitas eos a poenitentia exclusit, sed tam benignum, tam facilem se eis exhibuit, ut modo uelint post tantam iniquitatem omnia abluere, et delere peccata per fidem possint, et tanquam nihil unquam sceleris commisissent, amicis annumerari.
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.1.12 Non tamen dei benignitas eos a poenitentia exclusit, sed tam benignum, tam facilem se eis exhibuit, vt modo velint post tantam iniquitatem omnia abluere et delere peccata, per fidem possint, et tanquam nihil vnquam sceleris commisissent, amicis annumerari.
CLOSE
Montfaucon

10.1.12 Neque tamen sic ipsos a poenitentia exclusit; sed concessit illis ut, si post tantum facinus scelera sua abluere vellent per fidem in ipsum, iis qui nihil tale admisissent, imo amicissimis sibi pares forent.