PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.3.1 Vbique igitur quod quidem coactum abitiens quod autem per se electum, et per se liberum, ostendens se uelle, hoc et nunc dixit. Etenim et hiis ipsis ineffabilibus bonis hoc quidem est dei id est dare gratiam. Illud autem hominis id est prebere fidem.
CLOSE
Griffolini

10.3.1 Vbique igitur non uiolentum, non coactum, sed uoluntarium penitus et liberum nobis ostendit arbitrium. Quod hoc in1470/1486/1530: in hoc loco significauit. In ipsis enim arcanis et supernis bonis dei quidem est dare gratiam, hominis autem fidem adhibere1486/1530: exhibere.
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.3.1 Vbique igitur non violentum, non coactum, sed voluntarium penitus et liberum nobis ostendit arbitrium, quod in hoc loco significauit. In ipsis enim arcanis et supernis bonis, dei quidem est, dare gratiam: hominis autem, fidem exhibere.
CLOSE
Montfaucon

10.3.1 Ubique igitur necessitatem tollit, et voluntatis arbitrium effert; id quod nunc dixit. In his enim arcanis, aliud Dei est, nempe dare gratiam; aliud hominis, scilicet fidem exhibere.