PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.2.9 Quotquot autem susceperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri, ait. Quid igitur non dicis nobis obrate et id quid eorum qui non susceperunt eum supplitium? Sed quoniam proprii quidem erant, et in propria uenientem non susceperunt dixisti. Quid autem pro hoc patientur et quod sustinebunt supplitium? hoc non adhuc adiecisti.
CLOSE
Griffolini

10.2.9 Quotquot autem recoeperunt eum, dedit eis potestatemB: om. filios dei fieri. Quid1486/1530: Quid? non dicis nobis, Ioannes, eorum etiam supplicium, qui eum non recoeperunt?1470/1486/1530: receperunt. sed tantum quod sui erant, et in propria ueniens a suis minime recoeptus est?B: est. Quod autem ex hoc eis supplicium maneat, silentio praeteriisti.
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.2.9 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri. Quid non dicis nobis Ioannes eorum etiam supplicium, qui eum non receperunt: sed tantum quod sui erant, et in propria veniens, a suis minime receptus est? quod autem ex hoc eis supplicium maneat, silentio praeteriisti.
CLOSE
Montfaucon

10.2.9 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, inquit. Cur non narras nobis, o beate, eorum supplicium, qui non receperunt illum; sed eos dicis suos fuisse, et in propria venientem non recepisse; et quid hac de causa passuri, quodque supplicium subituri sint non adjecisti?