PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.3.16 sed in uerbis id sistamus solum, et cum fulgida unusquisque stola aduocationem illam ueniamus qua uoluptari fiat omnes nos gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi per quem et cum quo patri simul cum sancto spiritu gloria imperium honor nunc et semper et in secula seculorum amen.
CLOSE
Griffolini

10.3.16 sed uerbotenus experiri sineremus. Candida igitur et pura stola induti: in uocationem illam proficiscamur. quam utinam omnes consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Ihesu christi cum quo patri simul et spiritui sancto gloria in secula1530: secula seculorum Amen.
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.3.16 sed verbotenus experiri sineremus. Candida igitur et pura stola induti in vocationem illam proficiscamur, quam vtinam omnes consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri simul et spiritui sancto gloria in secula seculorum, Amen.
CLOSE
Montfaucon

10.3.16 sed verbo tantum tenus haec experiamur, ac splendida singuli veste induti, ad locum, quo vocati sumus, proficiscamur, quo nos omnes frui contingat gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri simul et Spiritui sancto gloria, honor, imperium nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.