PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.3.8 Adueniens enim ad clara illa mensa participandum, non solum prohibetur a dapibus, sed manibus ligatis et pedibus similiter, in tenebras ducitur exteriores eternum et infinitum luctum et stridorem dentium passurus.
CLOSE
Griffolini

10.3.8 Cum enim ad tam splendidam et tam lautam mensam ueniret: non modo conuiuio prohibitus est: uerum et manibus ligatis et pedibus in tenebras mittitur exteriores: ubi et perpetuus fletus est et stridor dentium.
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.3.8 Cum enim ad tam splendidam, et tam lautam mensam veniret1603: venerit, non modo conuiuio prohibitus est, verum et manibus ligatis et pedibus in tenebras mittitur exteriores, vbi et perpetuus fletus est, et stridor dentium.
CLOSE
Montfaucon

10.3.8 Ad tam splendidam enim et tam lautam mensam admissus, non solum convivio excluditur, sed et ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores mittitur, ubi perpetuus est fletus et stridor dentium.