PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.2.16 Et sicut ignis naturam metallorum coniunctam terre aurum eam ex terra confestim fecit, ita et multo magis pro luteis aureos baptisma operatur, lotos spiritu in modum ignis secundum illud tempus in nostras incidere animas, et ymaginem quidem terrestris comburentem, ymaginem uero supercelestis nouiter coagulatam et preclaram, et ut a conflatorio resplendentem referente,
CLOSE
Griffolini

10.2.16 et quemadmodum ignis si metallorum terram attigerit: eam quamprimum aurum reddit: sic et longe magis pro luteis aureos eos baptisma facit quos abluerit: cum spiritus sanctus: tanquam ignis illa ipsa hora animos nostros ingrediatur: et terrena absumpta similitudine: celestem illam nouam et claram tanquam ex fornace fulgentem referat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.2.16 et quemadmodum ignis si metallorum terram attigerit, eam quamprimum aurum reddit: sic et longe magis pro luteis aureos eos baptisma facit, quos abluerit, cum spiritus sanctus tanquam ignis illa ipsa hora animos nostros ingrediatur, et terrena absumpta similitudine coelestem illam nouam et claram tanquam ex fornace fulgentem referat.
CLOSE
Montfaucon

10.2.16 Ac quemadmodum ignis natura, si metallorum terram attigerit, illam cito aurum reddit; sic, imo longe magis, baptisma, quos abluit, aureos ex luteis reddit, Spiritu ignis instar illo tempore in animas nostras incidente, et lutea absumta imagine, caelestem novam et splendidam imaginem, quasi ex conflatura splendentem referente.