PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.1.10 Si uero hos admiramur et diligimus, non multo magis deum horrescere oportet et diligere gratia tante procurationis? Etenim infinitum est medium eius que illorum et eius que huius est prouidentie que est ad nos. Ineffabiles uere et super omnem mentem, diuine benignitatis eius.
CLOSE
Griffolini

10.1.10 Quod si hos et diligimus et admiramur, nonneB: om. longe magis deus ob inmensam nostri curam, amore nobis complectendus est.1470/1486/1530: est? Etenim maxima et illorum et huius erga nos prouidentiae differentia est. Ineffabiles profecto, et quae omnem excedunt cogitationem diuinae bonitatis diuitiae sunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.1.10 Quod si hos et diligimus, et admiramur, nonne longe magis deus ob immensam nostri curam amore nobis complectendus est? Etenim maxima et illorum, et huius erga nos prouidentiae differentia est. Ineffabiles profecto, et quae omnem excedunt cogitationem diuinae bonitatis diuitiae sunt.
CLOSE
Montfaucon

10.1.10 Quod si hos admiramur et diligimus, nonne multo magis Deus ob tantam hominum curam et admirandus et amandus est? immensum quippe discrimen est inter illorum et Dei erga nos providentiam: ineffabiles profecto et supra mentem omnem sunt divitiae bonitatis illius.