10.3.3 et ab omnibus quibus prius peccauimus expurgari a baptismate fit. Manere uero meo quod deinceps est tempore puros, et nullam post hec suscipere sordem rursus, nostre est potestatis et studii.
10.3.3 Quod enim per mysticam generationem omni priori crimine abluamur, per baptisma nobis largitus est. Quod autem in puritate mentis in posterum1470/1486: imposterum perstemus, neque ullis amplius sordibus uitam coinquinemus, nostrae uirtutis est et diligentiae.
10.3.3 Quod enim per mysticam generationem omni priori crimine abluamur, per baptisma nobis largitus est. Quod autem in puritate mentis in posterum perstemus, neque vllis amplius sordibus vitam coinquinemus, nostrae virtutis est et diligentiae.
10.3.3 Ut mystica enim generatione nascamur, et peccata ante admissa abluamus, id per baptismum efficitur; ut vero deinceps puri maneamus, et nullam ultra admittamus maculam, id in nostra situm est potestate ac diligentia.