PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.2.19 Simul autem et ostendere uult, quoniam neque simpliciter, neque hec gratia superaduenit, sed uolentibus et studentibus. Etenim et in potestate iacet que horum hoc id est fieri filios. Nisi enim elegerunt ipsi prius, non superuenit donum spiritus, neque operatur aliquid.
CLOSE
Griffolini

10.2.19 Accedit ad hoc, quod per eam particulam gratiam non temere neque sine labore nostro in nos infundi significatur, sed cum ipsi uolumus, cum1486/1530: tum eam inquirimus. In nostra enim potestate est filios dei fieri. Quippe nisi primum ad eam accipiendam promptum animum exhibeamus, neque diuinum ad nos munus accedit1486: accidit, neque quicquam in nobis operatur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.2.19 Simul autem declarare voluit gratiam non temere, neque sine labore nostro in nos infundi, sed cum ipsi volumus, cum eam inquirimus. In nostra enim potestate est filios dei fieri. Quippe nisi primum ad eam accipiendam promptum animum exhibeamus, neque diuinum ad nos munus accedit, neque quicquam in nobis operatur.
CLOSE
Montfaucon

10.2.19 Simul autem vult declarare, gratiam non in quemlibet temere infundi, sed in eos qui voluntatis propositum et diligentiam adhibent: in horum enim potestate situm est ut filii Dei fiant. Nisi enim voluerint, donum non advenit, nec operatur quidpiam.