10.1.5 Inuitos enim ad hanc trahi seruitutem, par est cum eo qui neque uniuersaliter seruit. Quid igitur torquet ait eos qui nolunt subicere ei? Quid autem et gehennam minatur hiis qui non audiunt precepta eius?
10.1.5 Quod si nolentes ad seruiendum traheret, non secus eis deberet, ac si nullum praestitissent seruitium. Qua nam igitur causa dicet quispiam, qui ipsi parere nolunt, supplicio afficit? Quid minatur geennam iis1530: his, qui praecoepta transgrediuntur?
10.1.5 Quod si nolentes ad seruiendum traheret, non secus eos haberet, ac si nullum praestitissent seruitium. Qua nam igitur causa, dicet quispiam, eos qui ipsi parere nolunt, supplicio afficit? Quid minatur gehennam his, qui praecepta transgrediuntur?
10.1.5 Nam invitos ad hanc trahi necessitatem, idem esset ac nullo modo servire. Cur ergo, inquies, punit eos qui nolunt ipsi obsequi? et cur gehennam comminatus est iis, qui ejus praecepta non audiunt?