PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.2.10 Et nimirum magis utique ita terruisses et duritiam indeuotionis molluisses per minas. Cuius igitur gratia siluisti? Et quod isto supplitio ait aliud umquam fiet maius? Quando preiacente potestate eis filios dei non fiant? Sed uolentes se ipsos a tanta priuent nobilitate et honore?
CLOSE
Griffolini

10.2.10 Ita enim maiorem in modum eos perterrere, et duritiem illam ingratitudinis mollire poteras. Qua nam igitur gratia id subticuisti? Et quod nam maius supplicium esse posset, quam si in eorum ponatur arbitrio filios dei fieri, et nolint?1470/1530: nolint.; 1486: noluit.1470/1530: nolint.; 1486: noluit. Sed sponte sua tanta se nobilitate, tanto honore indignos efficiant?
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.2.10 Ita enim maiorem in modum eos perterrere, et duriciem illam ingratitudinis mollire poteras. Qua nam igitur gratia id subticuisti? Et quod nam maius supplicium esse posset, quam si in eorum ponatur arbitrio filios dei fieri, et nolint, sed sponte sua, tanta se nobilitate, tanto honore indignos efficiant?
CLOSE
Montfaucon

10.2.10 Atqui magis illos ita terruisses, et per comminationem illam, arrogantiae duritiem emollivisses. Cur ergo id tacuisti? Ecquod, inquiet, majus hoc supplicio fuerit, quando potestate ipsis data ut filii Dei fierent, ipsi fieri noluere, sed tanta se nobilitate, tanto se honore sua sponte privarunt?