PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.1.16 Propterea sursum et deorsum uertit persecutiones, insidias, prelia que aduersus ecclesiam. Nunc quidem dicens, non sum dignus uocari apostolus, quoniam persequtus sum ecclesiam dei. Nunc autem quoniam uenit Ihesus peccatores saluare. Quorum primus ego sum.
CLOSE
Griffolini

10.1.16 Propterea aliquotiens persecutiones, insidias, bella, quae in ecclesiam1486/1530: ecclesia molitus est, meminit, et nunc quidem: Non sum dignus, inquit, uocari apostolus1470/1486/1530: uocari apostolus inquit, eo1486: ego quod persecutus sum ecclesiam dei. Nunc quod uenit Iesus, ut saluos faceret peccatores, quorum primus ego sum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.1.16 Propterea aliquoties persecutiones, insidias, bella, quae in ecclesia molitus est, meminit, et nunc quidem: Non sum dignus vocari apostolus, inquit, eo quod persecutus sum ecclesiam dei: nunc quod venit Iesus, vt saluos faceret peccatores, quorum primus ego sum.
CLOSE
Montfaucon

10.1.16 Propterea, persequutiones, insidias, bella contra Ecclesiam excitata saepe saepius commemorat, modo dicens: Non sum dignus vocari Apostolus, quia persequutus sum Ecclesiam Dei: modo autem, Venit Jesus peccatores salvos facere, quorum primus ego sum;