PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.3.13 Nam hoc quidem quod suum erat omne expleuit. Etenim nuptias fecit et mensam preparauit, et uocaturos misit et aduenientes suscepit et alio omni honorauit honore. Nos autem et in ipsum, et in presentes et in nuptias conuitiantes per sordida uestimenta hoc est per immundas actiones decenter prohitimur de reliquo.
CLOSE
Griffolini

10.3.13 Ille quod suum fuit summa parauit diligentia. Nuptias fecit. Mensam sterni iussit. Seruos uocatum nos misit. Venientes benigne et maximo honore accipere dignatus est. Nos autem ipsum, conuiuas, nuptias, sordidarum uestium contumelia, hoc est, sceleribus nostris afficientes, non iniuria eiicimur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.3.13 Ille quod suum fuit, summa parauit diligentia: nuptias fecit, mensam sterni iussit, seruos vocatum nos misit, venientes benigne, et maximo honore accipere dignatus est: nos autem ipsum, conuiuas, nuptias, sordidarum vestium contumelia, hoc est, sceleribus nostris afficientes, non iniuria eiicimur.
CLOSE
Montfaucon

10.3.13 Ille quod suum erat praestitit, nuptias fecit, mensam paravit, qui vocarent misit, venientes excepit, et nullo non honore affecit: nos autem ipsum, convivas, nuptias, sordidarum vestium, hoc est pravorum operum, contumelia afficientes, jure demum ejicimur.