10.2.5 Quia enim in mundo existens non putabatur adesse eo quod nundum cognoscebatur nostram dignans induere carnem, manifestationem uero hanc et descensionem presentiam uocat.
10.2.5 Quoniam etsi in mundo eratB: om., adesse tamen non uidebatur, cum adhuc non cognosceretur, post autem se ipsum ostendit, cum nostram carnem induere dignatus est, et hanc eius apparitionem et descensum aduentum appellat.
10.2.5 Quoniam etsi in mundo erat, adesse tamen non videbatur, cum adhuc non cognosceretur: post autem seipsum ostendit, cum nostram carnem induere dignatus est, et hanc eius apparitionem et descensum, aduentum appellat.
10.2.5 Quia enim in mundo cum esset, non videbatur adesse, quod nondum cognosceretur; postea vero seipsum ostendit, cum nostram induere carnem dignatus est: hanc manifestationem et descensum, adventum appellat.