PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.1.15 Sed sicut in titulo litteris ea que ausus est prius exponens omnibus ostendebat. Melius esse existimans se priorem suam omnibus diuulgare uitam, et apparendam magnitudinem donationis dei, quoniam coobumbrare ineffabilem eius et inenarrabilem clementiam, pigritatem proprium omnibus propalare errorem.
CLOSE
Griffolini

10.1.15 sed litteris tanquam monumento cuidam, quae superiori tempore temere commiserat, mandauit, melius ratus pristinam uitam suam ab omnibus accusari, diuini muneris magnitudinem ostendendo, quam si ineffabilem dei benignitatem ueritus errorem suum palam gentibus facere tacuisset.
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.1.15 sed literis tanquam monumento cuidam quae superiori tempore temere commiserat, mandauit: melius ratus pristinam vitam suam ab omnibus accusari, diuini muneris magnitudinem ostendendo, quam si ineffabilem dei benignitatem obscurans, errorem suum palam gentibus facere veritus esset.
CLOSE
Montfaucon

10.1.15 Imo et ipse priora facinora sua in scriptis suis quasi in cippo exarata, omnibus declaravit: melius putans fore, si prior vita sua apud omnes traduceretur, ut divini doni magnitudo effulgeret, quam si ipse, ne errata sua omnibus declararet, ineffabilem Dei benignitatem obtegeret.