10.2.14 Rex quidem qui ex eodem nobiscum constructus est luto, conseruos et eiusdem cum eo communicantes nature. Multociens autem et moribus meliores existentes, non dignatur in militiam adnumerare regalem, si serui contigerint esse.
10.2.14 Rex eodem quo nos luto formatus est, serui eandem cum rege naturam communicant, et non nunquam melioribus praediti sunt moribus. Non dignatur rex in exercitum suum ascribere, qui seruili sunt conditione.
10.2.14 Rex qui ex eodem quo nos luto formatus est, conseruos qui eandem cum ipso naturam communicant, et nonnunquam melioribus praediti sunt moribus, non dignatur in exercitum suum adscribere, si seruili sint conditione.
10.2.14 Rex quidem ex eodem quo nos luto formatus, conservos suos qui eamdem naturam participant, ac saepe melioribus praeditos moribus non dignatur in exercitum regium adscribere, si servi quidem illi fuerint.