PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.2.11 Verumptum neque hic solum eis supplitium stabit usque ad hoc nullum suscipiant bonum. Sed et inextinguibilis eos suscipiet ignis. Quod et procedens manifestius reuelauit. Interim autem dicit ineffabilia bona eorum qui susceperunt eum et in breui representat ea ipsis uerbis dicens ita. Quotquot autem susceperunt eum dedit eis potestatem filios dei fieri,
CLOSE
Griffolini

10.2.11 Verum enim uero non in hac duntaxat uita cruciabuntur1470: cruciabantur, cum nihil accoeperint, sed in1486: ed sin ignem damnabuntur perpetuum, ut in sequentibus patebit, hoc autem in loco eum recipientium immensa bona breui enarrat. Quotquot autem receperunt eum, inquit, dedit eis potestatem filios dei fieri.
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.2.11 Verum enimuero non in hac duntaxat vita cruciabuntur, cum nihil acceperint, sed in ignem etiam damnabuntur perpetuum, vt in sequentibus patebit. Hoc autem in loco, eum recipientium immensa bona breui enarrat: Quotquot autem receperunt eum, inquit, dedit eis potestatem filios dei fieri.
CLOSE
Montfaucon

10.2.11 Verum non hoc tantum supplicio afficientur, quod hoc bonum non acceperint; sed eos etiam inexstinguibilis ignis excipiet, id quod postea clarius aperuit. Interim vero ineffabilia bona enarrat, queis donandi sunt illi qui eum receperunt; idque brevi profert his ipsis verbis: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.