PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.2.17 et quid utique non dixit, quoniam non fecit eos filios dei fieri, ostendens quoniam multo opus est studio ut eam que in baptismate adoptionis informata est ymaginem incontaminatam semper custodiamus et intactam. Simul autem et ostendens quoniam potestatem hanc nullus nobis auferre poterit, nisi preassumentes nos ipsos auferamus.
CLOSE
Griffolini

10.2.17 Et cur non dixit: Fecit eos filios dei fieri?1470/1486: fieri. Vt ostenderet multa nobis opus esse diligentia, ut adoptionis1486/1530: adoptioni nobis per baptismaB: per baptisma nobis impressam imaginem puram seruemus atque intactam. Praeterea quod nemo hanc nobis potest auferre potestatem, nisi primum nobis ipsis abstulerimus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.2.17 Et cur non dixit. Fecit eos filios dei fieri? Vt ostenderet multa nobis opus esse diligentia, vt adoptionis nobis per baptisma impressam imaginem, puram seruemus atque intactam. Praeterea quod nemo hanc nobis potest auferre potestatem, nisi primum nobis ipsis abstulerimus:
CLOSE
Montfaucon

10.2.17 Et cur non dixit, Fecit illos filios Dei; sed, Dedit illis filios Dei fieri? Ut ostenderet multa nobis opus esse diligentia, ut adoptionis imaginem in baptismate nobis impressam, immaculatam semper et intactam servemus; simulque declararet, hanc potestatem a nemine nobis auferri posse; nisi prius ipsi illam nobis abstulerimus.