10.3.9 Ne igitur dilecti neque nos extimemus sufficere nobis ad salutem fidem. Si enim non uitam ostenderimus puram sed indignis beata illa uocatione uestimentis amicti aduenerimus, nichil prohibebit et nos pati eadem que ille miser.
10.3.9 Nolimus igitur, nolimus, inquam, dilectissimi, fidem nobis ad salutem satis esse existimare. Nam nisi uitam puram exhibuerimus, et hac caelesti uocatione digna nos induerimus uestimenta, quibus ad nuptias admittamur, nihil nos eripiet, quin eodem quo miser ille afficiamur supplicio.
10.3.9 Nolimus igitur, nolimus inquam dilectissimi, fidem nobis ad salutem satis esse existimare. Nam nisi vitam puram exhibuerimus, et hac coelesti vocatione digna nos induerimus vestimenta, quibus ad nuptias admittamur: nihil nos eripiet, quin eodem quo miser ille afficiamur supplicio.
10.3.9 Ne itaque, dilecti, fidem ad salutem nobis satis esse existimemus. Nisi enim vitam puram exhibuerimus, sed vestibus hac beata indignis vocatione induti accesserimus, nihil impediet quominus eadem ipsa patiamur, quae miser ille passus est.