PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.3.10 Etenim inconueniens ipsum quidem deum existentem et regem nos homines uiles et ignobiles et nullo dignos, sed et eos qui atriniis non uerecundari ad mensam ducere illam. Nos autem tantam insensibilitatem monstrare, ut neque tanto honore fiamus meliores. Sed et post uacationem in eadem maneamus malitia. Ineffabilem eius qui uocauit uituperantes clementiam.
CLOSE
Griffolini

10.3.10 Etenim indignum est cum deus et rex uiles et abiectos et nullo honore dignos homines conuocare et a triuio ad mensam suam accersere non erubescat. nos tantam preferamus temeritatem: ut ne tanto quidem honore allecti: meliores efficiamur. sed post uocationem in eadem perseueremus malitia: adeoque in incredibilem uocantis insaniamus humanitatem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.3.10 Etenim indignum est, cum deus et rex viles et abiectos, et nullo honore dignos homines conuocare, et a triuio ad mensam suam accersere non erubescat: nos tantam praeferamus temeritatem, vt ne tanto quidem honore allecti, meliores efficiamur, sed post vocationem in eadem perseueremus malicia, adeoque in incredibilem vocantis insaniamus humanitatem.
CLOSE
Montfaucon

10.3.10 Absurdam enim est, dum ille, qui Deus et rex est, homines viles et nullius precii vocare non erubescit, sed e trivio illos ad mensam suam invitat, nos tantam ignaviam exhibere, ut ne quidem post tantum honorem meliores evadamus; sed et post vocationem in eadem nequitia perseveremus, ineffabilemque vocantis benignitatem pessumdemus.