PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.2.15 Vnigenitus autem dei filius non indignatus est, et publicanos et magnos et seruos et omnibus ignobiliores et pauperiores. Multos autem et corpore debiles et infinitam habentes tabem, in filiorum annuerare cecum. Tanta eius que in ipsum fidei fortitudo. Tanta gratie superhabundantia.
CLOSE
Griffolini

10.2.15 Vnigenitus autem dei filius neque publicanos: neque magos: neque seruos: et his etiam despicatiores et pauperiores homines: nonnullos etiam manco distorto et sordido corpore in filios accipere non dedignatur. Tanta fidei uis: tanta gratie exuberantia:
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.2.15 Vnigenitus autem dei filius neque publicanos, neque magos, neque seruos, et his etiam despicatiores, et pauperiores homines, nonnullos etiam manco, distorto, et sordido corpore in filios accipere non dedignatur. Tanta fidei vis, tanta gratiae exuberantia:
CLOSE
Montfaucon

10.2.15 Unigenitus autem Dei filius publicanos non dedignatur, magos, servos, omniumque ignobilissimos, multos etiam corpore mutilos, vel magna affectos labe, in filiorum numerum adscribere. Tanta est fidei in Christum virtus; tanta gratiae magnitudo.