PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.1.4 Deus autem non indigens existens et nullus nostrorum in necessitate consistens. Nostre uero gratia salutis solum omnia agens, nos ipsos facit huius dominos. Propterea nulli eorum qui nolunt, uim imponit, neque necessitate. Ad utilitatem enim nostram, aspicit solum.
CLOSE
Griffolini

10.1.4 Deus autem cum sibi ipsi sufficiat, et nullius indigeat, nostrae duntaxat salutis gratia omnia operatur. Nosque ipsos nostri arbitriiB: arbitri et iuris esse libere permittit. Iccirco cogit neminem. Ad nostram tantum modo spectat utilitatem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.1.4 Deus autem cum sibi ipsi sufficiat, et nullius indigeat, nostrae duntaxat salutis gratia omnia operatur, nosque ipsos nostri arbitrii et iuris esse libere1603: liberi permittit. Idcirco cogit neminem, ad nostram enim tantummodo spectat vtilitatem.
CLOSE
Montfaucon

10.1.4 Deus autem cum nullo indigeat, nullique necessitati, qua homines premuntur, sit subjectus, nostrae salutis causa tantum omnia facit, hocque nostro arbitrio et voluntati permittit: ideoque nolentibus nullam vim aut necessitatem infert: ad nostram enim solum spectat utilitatem.