PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.3.4 Propterea nempe et modi generationis nos rememoratus est, et a comparatione carnalium pressurarum superhabundantiam monstrauit dicens: Qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis, neque ex uoluntate uiri, sed et deo nati sunt.
CLOSE
Griffolini

10.3.4 Idcirco et generationis modum meminit: et carnalium partium1530: patrum comparatione hanc significat excellentiam cum inquit. Qui non ex sanguinibus: neque ex uoluntate carnis: neque ex uoluntate uiri: sed ex deo nati sunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.3.4 Idcirco et generationis modum memorat, et carnalium partuum comparatione hanc significat excellentiam, cum inquit: Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex deo nati sunt.
CLOSE
Montfaucon

10.3.4 Idcirco et generationis modum memorat, et facta cum carnali partu comparatione, ejus excellentiam demonstrat his verbis: Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.