PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

10.1.11 Intuere autem. In propria uenit non gratia sue necessitatis. Sine indigentia enim est ut dixi diuinitas, sed gratia propriorum beneficii. Et neque eum ita proprii ad sua uenientem utilitatem eorum receperunt sed et offenderunt. Et non hoc solum, sed et extra uineam proicientes interfererunt.
CLOSE
Griffolini

10.1.11 Consydera, quaeso: In propria uenit. Non suae neccessitatis gratia (Sufficiens enim est, ut dixi, per se diuinitas) sed ad suorum utilitatem, neque tamen sui eum receperunt, neque eum tantum expulerunt, uerum etiam extra uineam eiectum occiderunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

10.1.11 Considera quaeso, In propria venit, non suae necessitatis gratia: sufficiens enim est, vt dixi, per se diuinitas, sed ad suorum vtilitatem: neque tamen sui eum ad ipsorum vtilitatem venientem receperunt, sed expulerunt: neque eum1603: cum tantum expulerunt, verunetiam extra vineam eiectum occiderunt.
CLOSE
Montfaucon

10.1.11 Hic animum adhibe: In propria venit, non necessitatis suae causa; Deus quippe, ut dixi, nullo indiget; sed ad beneficia suis praestanda. Sed neque sic illi qui sui erant, in propria pro ipsorum utilitate venientem, receperunt eum; imo repulerunt: neque hoc satis ipsis fuit; sed extra vineam ejectum occiderunt.