PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

11.1.12 Verumptamen et si quidam ita inopes fuerint, licet ex continua que hic fit lectione nichil ignorare eorum que iniacent diuinis scripturis. Si uero impossibile nobis hoc esse uidetur, decenter hoc uidetur. Neque enim cum multo multi adueniunt desiderio, ea que dicuntur audituri. Sed hoc ipsum ad diem ut excecrantes, confestim reuertuntur domum.
CLOSE
Griffolini

11.1.12 Verum siquis tam pauper esset, ut nullo pacto libros sibi comparare queat, ei ex continua, quae hic habetur, lectione, nihil ex diuinarum litterarum sententiis ignorare licet. Quod si impossibile uobis uidetur, non immerito uidetur. Plaerique enim paruam his sermonibus attentionem adhibent. Sed uix paucis auditis, quam primum domum reuertuntur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

11.1.12 Verum si quis tam pauper esset, vt nullo pacto libros sibi comparare queat, ei ex continua quae hic habetur lectione, nihil ex diuinarum literarum sententiis ignorare licet. Quod si impossibile vobis videtur, non immerito videtur: plerique enim paruam his sermonibus attentionem adhibent, sed vix paucis auditis, quamprimum domum reuertuntur:
CLOSE
Montfaucon

11.1.12 Caeterum si qui ita pauperes essent, possent ex assidua hic fieri solita lectione, nihil ex iis quae divinae Scripturae continent ignorare. Quod si id impossibile vobis videatur esse, non immerito videtur, multi enim non magnam lectioni attentionem adhibent; sed lectione perfunctorie audita, statim domum se recipiunt.