Commentarius

[Homilia XI]

11.1.1 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Unam a vobis gratiam petam, antequam ad verba veniam Evangelica; sed rogo ne postulatum negetis.

11.1.2 Neque enim grave quidpiam vel onerosum requiro, neque accipienti mihi solum utile erit, sed et praebentibus vobis; imo forte vobis longe utilius.

11.1.3 Quid igitur a vobis postulo? ut una sabbatorum, vel in ipso sabbato, illam Evangeliorum partem quae vobis in concione legenda est prae manibus singuli accipientes, domi sedentes frequenter legatis, ac dicta saepe exploretis et examinetis: ac quid clarum, quid obscurum sit annotetis, quid in verbis pugnare videatur, licet non pugnet.

11.1.4 Sicque omnibus frequenter expensis, ad concionem accedatis. Neque enim modicum ex tali studio et nobis et vobis lucrum accedet. Nobis enim non multo opus erit labore ad vim sententiarum vobis explanandam, mente jam vobis ad dictorum notitiam assueta.

11.1.5 Vos autem acutiores et perspicaciores hoc modo efficiemini, non modo ut audiatis et discatis, sed etiam ut caeteros doceatis. Siquidem illo quo nunc agitis modo, multi praesentium verba Scripturae simul et explicationes nostras ediscere coacti, ne quidem si annum integrum his insumamus, magnum quidpiam lucri referent.

11.1.6 Quomodo possent enim, cum obiter tantum et brevi tempore dictis attendant? Quod si qui negotia praetendant et sollicitudines, si multam in publicis privatisque rebus operam; primo quidem non levis culpa haec est, sese tanta negotiorum turba obruere, et saecularibus rebus ita semper affigi, ut ne minimum quidem studii impendatur iis quae maxime necessaria sunt.

11.1.7 Deinde quod haec sint obtentus et simulationes, arguunt colloquia cum amicis, theatrorum frequentationes, consessus ad equorum certantium spectacula, in quibus saepe dies integros consumunt, neque tamen in his negotiorum moles unquam obtenditur.

11.1.8 In vilibus igitur hujusmodi rebus nullam obtenditis occupationem: si autem divinis rebus sit incumbendum; haec adeo vobis superflua et nullius precii videntur esse, ut ne minimum quidem studium in his adhibendum esse ducatis.

11.1.9 An merentur qui sic affecti sunt vel respirare, vel hunc solem aspicere? Est et alia tam ignavis hominibus ineptissima excusatio, librorum scilicet inopia. Ac divitibus quidem ridiculum esset ea de re verba facere.

11.1.10 Verum quia multos pauperes hac frequenter excusatione uti puto, hoc ab illis placide sciscitari velim. Annon singuli artis suae, quam exercent, instrumenta sana et integra habeant, etsi extrema inopia premantur?

11.1.11 Quomodo ergo non absurdum fuerit, illic paupertatem non obtendere, ac nihil non agere ad omnes removendos obices; ubi autem tanta decerpenda est utilitas, occupationes et inopiam deflere?

11.1.12 Caeterum si qui ita pauperes essent, possent ex assidua hic fieri solita lectione, nihil ex iis quae divinae Scripturae continent ignorare. Quod si id impossibile vobis videatur esse, non immerito videtur, multi enim non magnam lectioni attentionem adhibent; sed lectione perfunctorie audita, statim domum se recipiunt.

11.1.13 Quod si qui manserint, ii non meliore sunt conditione, quam qui recesserunt, corpore solum praesentes. Sed ne amplius querimoniis vos taedio afficiamus, neve in reprehensionibus totum tempus teramus, Evangelii verba aggrediamur: tempus enim est ut rem propositam attingamus.

11.1.14 Sed animum adhibete, ne quid vos dictorum effugiat. Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Postquam dixerat illos qui eum receperunt, ex Deo natos et Dei filios esse, ineffabilis hujus honoris causam affert, hanc nempe, quod Verbum caro factum sit, et Dominus servi formam acceperit.

11.1.15 Filius enim hominis effectus est, cum verus Dei Filius esset, ut homines Dei filios efficeret. Sublime namque cum humili versans, nihil in gloria sua laeditur, illud vero ex multa erigit humilitate: quod et in Christo factum est.

11.1.16 Naturam quippe suam tali descensu non minuit; nosque qui in ignominia et in tenebris semper versabamur, ad gloriam erexit ineffabilem. Sic et rex cum pauperem et mendicum alloquitur cum studio et benevolentia, nihil turpe facit, illum vero apud omnes illustrem ac splendidum reddit.

11.1.17 Quod si in illa adventitia prorsus hominum dignitate, honoratiorem cum viliori consuetudo nihil laedit; multo minus immortalem ac beatam illam substantiam, quae nihil adventitium habet, nihil quod modo adsit, modo absit, sed omnia bona immota et ad finem usque manentia.

11.1.18 Itaque cum audieris, Verbum caro factum est, ne turberis, ne concidas. Neque enim substantia decidit in carnem: impium enim esset id vel cogitare; sed manens quod erat, sic formam servi accepit.

11.2.1 Cur autem illo verbo, factum est, usus est? Ut haereticorum ora obstrueret.

11.2.2 Quia enim sunt qui dicant, ea quae incarnationem spectarent, phantasiam et figmentum esse, ut eorum blasphemiam de medio tollere praeverteret, illud verbum, factum est, posuit: non ut mutationem substantiae, absit; sed ut verae carnis assumtionem declararet.

11.2.3 Quemadmodum enim cum dicit: Christus nos liberavit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum; non significat substantiam suam a gloria abscedentem, in maledictum versam esse: illud enim ne daemones quidem, neque vel stultissimi et amentes cogitaverint; tantam nempe sapit illud cum impietate conjunctam stultitiam.

11.2.4 Non igitur hoc dicit; sed ipsum accepto illo, quod contra nos erat, maledicto, non sinere nos amplius maledictos esse. Sic et hoc loco dicit ipsum carnem factum esse; non mutata in carnem substantia, sed post acceptam carnem illa intacta manente.

11.2.5 Quod si dixerint, Deum ut qui omnia possit, in carnem decidere potuisse: Respondebimus illis, eum omnia posse donec manet Deus; sed si mutationem admiserit, imo mutationem in pejus, quomodo Deus fuerit? Nam mutari, longe est ab immortali illa natura.

11.2.6 Quapropter propheta dicebat: Omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur. Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

11.2.7 Haec quippe substantia omni mutatione superior est. Neque aliud quidpiam illo melius est, ut proficiendo possit ad illud pervenire. Quid dico melius? Nihil ei par est, vel tantillum ad illum accedit.

11.2.8 Sequitur ergo ipsum in pejus mutatum esse si mutatus sit. Hoc autem non potest Deus esse: sed blasphemia in caput eorum, qui haec proferunt, vertatur.

11.2.9 Quod enim illud factum est, ideo dictum sit, ut ne phantasiam esse suspiceris, animadverte ex iis quae sequuntur, quomodo et dictum illud et pravam hanc suspicionem expurget.

11.2.10 Subdit enim, et habitavit in nobis, ac si diceret: Nihil absurdum suspiceris ex hoc dicto, factum est. Non enim immutabilis naturae mutationem, sed habitationem dixi.

11.2.11 Habitatio autem non idipsum est quod habitaculum; sed aliud. Aliud enim in alio habitat; alias enim non esset habitatio. Nihil enim in seipso habitat. Aliud vero dixi secundum substantiam. Nam unitate et conjunctione Deus Verbum et caro unum sunt: sine ulla confusione, vel substantiarum ablatione; sed per unionem ineffabilem inexplicabilemque.

11.2.12 Quomodo autem id fiat ne quaeras; factum est enim ut ipse novit. Quodnam ergo fuit habitaculum, in quo habitavit? audi prophetam dicentem: Suscitabo tabernaculum David, quod cecidit. Vere namque cecidit, cecidit natura nostra casu incurabili; et potenti illa manu sola egebat.

11.2.13 Neque enim poterat alio modo resurgere, nisi is qui in principio illam efformaverat, ipsi manum porrexisset, et superne illam reformasset per aquae regenerationem et Spiritus. Et vide mihi horrendum et arcanum mysterium.

11.2.14 Semper habitat in hoc tabernaculo: carnem quippe nostram induit, non ut postea relinqueret, sed illam semper secum habiturus. Nisi enim hoc esset, non illam regio solio dignatus esset, neque ipsam ferens adoraretur ab omni caelesti exercitu, ab Angelis, Archangelis, Thronis, Dominationibus, Principatibus, Potestatibus.

11.2.15 Quis sermo, quae mens, tantum illum honorem generi nostro collatum, supernaturalem illum et horrendum explicare poterit? Quis Angelus? quis Archangelus? Nullus usquam vel in caelo vel in terra.

11.2.16 Talia quippe sunt Dei opera, tanta tamque supernaturalia ejus beneficia, ut non modo humanam linguam, sed et angelicam virtutem superet eorum accurata narratio.

11.2.17 Quamobrem nos concionem hanc silentio claudemus, cum vos monuerimus, ut benefactori tanto vicem rependatis, cujus rei lucrum totum nobis postea rependetur. Vicem autem rependimus, si magnam animae nostrae curam habeamus.

11.2.18 Nam et hoc benignitatis illius opus est, ut cum nullo nostrum egeat, sibi vicem rependi dicat, cum nos animam nostram non negligimus.

11.2.19 Quamobrem extremae amentiae esset, et innumeris dignum suppliciis, tantum consequutos honorem, non ea quae penes nos sunt referre, cum maxime tota rei utilitas in nos redundet, et innumera nobis in hujus rei mercedem reposita bona sint.

11.2.20 Pro his vero omnibus gloriam referamus benignissimo Deo, non verbis tantum, sed multo magis operibus, ut futura consequamur bona, quae utinam omnes adipiscamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi: per quem et cum quo Patri gloria, simulque Spiritui sancto, in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY