PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

11.2.12 hoc id est qualiter autem ne queras; factus est enim ut nouit ipse. In Greco uero habetur, et tabernaculo mansit in nobis. Quod igitur est tabernaculum quod habitauit? Audi prophetam dicentem: Restituam tabernaculum Dauid quod ceciderat. Ceciderat enim uere ceciderat casu insanabili, natura nostra et forti illa indigebat, sola manu.
CLOSE
Griffolini

11.2.12 Quomodo autem hoc sit, noli disquirere, factum est, ut ipse nouit. Sed quam nam habitationem habitauit? Audi prophetam: Suscitabo tabernaculum Dauid, quod cecidit. Cecidit profecto natura nostra eo casu, ut restitui nullo pacto a quoquam, nisi ab illa potentissima manu posset.
CLOSE
Griffolini-Montanus

11.2.12 Quo modo autem hoc sit, noli disquirere, factum est vt ipse nouit. Sed quamnam habitationem habitauit, audi prophetam: Suscitabo tabernaculum Dauid, quod cecidit. Cecidit profecto natura nostra, eo casu vt restitui nullo pacto a quoquam, nisi ab illa potentissima manu posset:
CLOSE
Montfaucon

11.2.12 Quomodo autem id fiat ne quaeras; factum est enim ut ipse novit. Quodnam ergo fuit habitaculum, in quo habitavit? audi prophetam dicentem: Suscitabo tabernaculum David, quod cecidit. Vere namque cecidit, cecidit natura nostra casu incurabili; et potenti illa manu sola egebat.