Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)
Omelia XI (fol.20vb-21vb)
11.1.1 Et uerbum caro factum est et habitauit in nobis. Vnam uos omnes petere uolo gratiam antequam euangelica tangam uerba. Sed ne renuatis petitionem.
11.1.2 Neque enim graue quid et honerosum peto neque michi qui accipio solum utile. Sed et uobis qui tribuitis et multo magis uobis.
11.1.3 Quid igitur est quod peto? Secundum unam sabbatorum uel secundum sabbatum eam que debet in nobis legi euangeliorum incisionem hanc ante hos dies in manibus accipiens, unusquisque domi sedens legat continue, et multociens circumscrutetur cum diligentia ea que iniacent, et in inuestiget ea bene, et quid quidem manifestum.
11.1.4 Quid uero inmanifestum notet. Quid autem contrarium eorum esse uidetur. Non est autem et omnia simpliciter librantes, ita obuiate ad auditionem. Non enim parua a tali studio et uobis et nobis erit utilitas. Nam nos quidem non multo indigebimus labore ad manifestam faciendum eorum que dicuntur uirtutem. Mente nobis iam familiari facta? uerborum horum cognitioni.
11.1.5 Vos autem acutiores et perspicatiores hoc modo fictis non auditionem solum, neque ad disciplinam, sed et ad docendum alios. Quia ut nunc demum audiunt multi eorum qui adhuc ueniunt simul omnia coacti discere et uerba et ea que a nobis in eis dicuntur. Neque utique et si per annum totum hoc fecerimus, magnum quoddam fructificabunt luchrum.
11.1.6 Qualiter enim? sum et superuacue, et hic solum secundum breue hoc tempus, hiis que dicuntur uacent? Si enim quidam negocia causantur et sollicitudines, et multam publicanorum et priuatarum rerum multitudine et mundanis ita affixos esse semper ut neque paruam in hiis que omnibus sunt utiliora, agant uacationem.
11.1.7 Deinde occasiones et causationes sunt hec: accusabunt utique eos et cum amicis more sed hee que intercionibus et theatris sunt conuersationes, quas gratia inspectionis cursus equorum faciunt, in quibus multociens integros consumpserunt dies, et nusquam negociorum occupationem nullius accusatus est in hiis.
11.1.8 Demum in uilibus quidem sine occasione estis ubique et uacationem profundam agere potestis. Si uero hiis que sunt dei oporteat intendere, in tantum uobis hec magis superflua et dehonorabiliora omnibus esse uidentur, quod neque extimetis oportere tribuere uacationem.
11.1.9 Et qualiter dignum ita dispositos respirare, uel solem hunc uidere. Est et alia occasio hiis qui ita desidiosi sunt irrationabilissima, hec id est non possidere, neque habere libros, et ad diuites quidem derisio est pro hac exempli occasione.
11.1.10 Quia uero pauperes multos abuti hac continue, illud utique libenter interrogarem eos, et si non omnia artis instrumenta cuius unusquisque est operator pleniter et integra habet, et si ab infinita prohibeatur inopia?
11.1.11 Qualiter igitur non inconueniens illis non causari inopiam, sed omnia agere ut nullum usquam fiat impedimentum, debentes autem tantam fructificare utilitatem occupationem rerum et paupertatem protendere?
11.1.12 Verumptamen et si quidam ita inopes fuerint, licet ex continua que hic fit lectione nichil ignorare eorum que iniacent diuinis scripturis. Si uero impossibile nobis hoc esse uidetur, decenter hoc uidetur. Neque enim cum multo multi adueniunt desiderio, ea que dicuntur audituri. Sed hoc ipsum ad diem ut excecrantes, confestim reuertuntur domum.
11.1.13 Si uero quidam et immorentur, nullo melius secedentibus disponuntur. Corpore solum hic assistentes nobis. Sed ut non amplius causis nos grauemus, et in querelis nostrum tempus consumamus omne. Veniamus ad euangelii uerba. Hora enim de reliquo est ad preposita committere sermonem.
11.1.14 Sed exsurgite ut nichil nos eorum que dicuntur pretereat. Et uerbum caro factum est, et habitauit in nobis. Cum dixisset quoniam ex deo nati sunt, qui susceperunt eum et filii dei facti sunt. Ineffabilis huius honoris ponit causam et materiam, hoc autem est, hoc id est fieri carnem uerbum et serui formam suscipere dominatorem.
11.1.15 Factus est enim filius hominis dei proprius filius existens ut hominum filios filios faciat dei. Excelsum enim humili adherens, ipsum quidem nichil in propria leditur gloria. Illud uero a multa suscipit humilitate. Quod igitur et in Christo factum est
11.1.16 propriam quidem naturam in nullo ab hac minorauit descensione. Et nos qui semper in ignominia sedebamus et tenebris, ad gloriam ineffabilem reduxit. Ita sicubi et rex pauperi et inopi loquatur cum studio et bona uoluntate. In nullo quidem se ipsum preponens confundit, illum uero apud omnes spectabilem et preclarum fecit esse.
11.1.17 Si uero insuper inducta hominum dignitate in nullo honorabiliorem aud uiliorem adherentia lesit, multo magis incorruptibili et beata illa substantia, quoniam super inductum quidem nichil habet neque quid adueniens et recedens. Omnia uero habet immobilia et fixa in finem bona.
11.1.18 Quare cum audieris quoniam uerbum caro factum est, non turberis neque decidas. Neque enim substantia transcidit in carnem; hoc enim uere est unicum intelligere, sed manens quod est, ita serui formam assumpsit.
11.2.1 Cuius igitur gratia hac conditione factum est usus est? Hereticorum obstruens ora.
11.2.2 Quia enim sunt qui dicunt, quoniam fantasia quedam et fictio et suspitio fuerunt omnia dispensationis. Preueniens desuper eorum destruens blasphemiam, dictionem hanc factum est posuit. Non transmutationem substantie absit, sed carnis uere assumptionem representare uolens.
11.2.3 Sicut enim cum dicat: Christus nos redemit ex legis maledictione, factus pro nobis maledictio, non hoc ait quoniam substantia eius a propria desistens gloria in maledictionem substanciata est; hoc, hoc enim neque demones intelligerent, neque qui ualde sunt insensati, et hiis que secundum naturam sunt priuati sensibus tanta cum impietate iniquitatem.
11.2.4 Non hec igitur dicit, sed hic que secundum nos maledictionem suscipiens non dimittit nos maledictos esse de reliquo. Ita utique et hic carnem eum ait factum esse, cum transmutantem in carnem substantiam, sed assumentem eam, intacta manente illa.
11.2.5 Si uero dixerit quoniam deus existens omnia potest, donec est deus ens; transmutationem suscepit. Si uero transmutationem ad deterius, qualiter utique erit deus? Transmutari enim procul est ab incorruptibili illa natura.
11.2.6 Ideoque propheta dicebat. Omnia sicut uestimenta inueterascent. Et sicut opertorium inuolues eos et mutabuntur. Tu autem idem es, et anni tui non deficient.
11.2.7 Omni enim est superior transmutatione hec substantia. Nec enim est quid melius, ipso ut proficiens ipse ad hoc ueniat. Quid dico melius? Nichil uel paulisper denique est par ei.
11.2.8 Itaque relinquitur eam que ad deterius est eum suscipere transmutationem si demum transmutetur hoc utique non erit dei. Sed blasphemia hec uertatur in caput eorum qui hec dicunt.
11.2.9 Quoniam non propter hoc solum dictum est, hoc id est factum est, ut non fantasiam extimes intuere per ea que sunt deinceps qualiter expurgat hunc sermonem, et suspitionem euertit hanc pernitiosam.
11.2.10 Induxit enim et habitauit in nobis. Ac si diceret: Nullum inconueniens suspiceris ab hac dictione factum est. Non enim uersionem dixi illius incorruptibilis nature, sed habitationem.
11.2.11 Quod autem habitat non idem utique erit, non idem erit utique cum habitaculo sed aliud. Aliud enim in alio habitat. Quia neque utique esset habitatio; nullus enim in se ipso habitat, aliud autem dixi secundum substanciam; unitione enim et copulatione unum est. Deus, uerbum, caro et non confusione facta, neque destructione substantiarum, sed unitione ineffabili quadam et inenarrabili,
11.2.12 hoc id est qualiter autem ne queras; factus est enim ut nouit ipse. In Greco uero habetur, et tabernaculo mansit in nobis. Quod igitur est tabernaculum quod habitauit? Audi prophetam dicentem: Restituam tabernaculum Dauid quod ceciderat. Ceciderat enim uere ceciderat casu insanabili, natura nostra et forti illa indigebat, sola manu.
11.2.13 Neque enim erat aliter restitui, non eo qui a principio id plasmauerat, ei manum porrigente et informante, desuper ea que est per aquam et spiritum regeneratione. Et considera michi horribilitatem et ineffabilitatem ministerii.
11.2.14 Semper hoc habitat tabernaculum. Carnem enim nostram circuminduit non ut rursus relicturus eam, sed ut semper habiturus secum. Non utique nisi hoc esset, et throno dignam fecisset eam regali, et induens eam adoraretur ab omni superiori militia, angelis, archangelis, thronis, dominationibus, principatibus, potestatibus.
11.2.15 Quis sermo, que mens tantum honorem, qui in genus factus est nostrum, qui uere supernaturalis et horribilis representare poterit? Quis angelis, quis archangelus? Nullus umquam non eorum qui in celo. Non eorum qui in terra.
11.2.16 Tales enim sunt dei directiones et ita magna et supernaturalia beneficia eius, ut non solum humanam linguam, sed et angelicam uirtutem superexcedat eorum diligentissima enarratio.
Morale xi. quoniam recte uiuentes non deo sed nobis ipsis largimur.
11.2.17 Ideoque non interim in silentium sermonem hunc concludamus, tantum uobis iubentes remunerare talem uestrum dominatorem et benefactorem retributionibus que rursus nobis luchrum circumstatuent omne. Ipse uero sunt anime nostre cum diligentia nos procurationem facere.
11.2.18 Etenim hoc clementie sue opus est nullius nostrorum in necessitate consistentem eum dicere referre remunerationes cum nostre nos procurationem anime habuerimus.
11.2.19 Ideoque multa amentia et infinitis suppliciis dignum est, hoc id est tanto uoluptatos honore, neque ea que sunt secundum uirtutem nostram inferre. Et hoc maxime ea que ex hiis est utilitate ad nos reuertente rursus et infinitis ex hiis preiacentibus nobis bonis.
11.2.20 Pro hiis itaque omnibus gloriam referamus clementi deo non per uerba solum, sed multo magis per res, ut et hiis que post hec potiamur bonis. Quibus fiat omnes nos frui gratia et clementia domini nostri Iesu Christi per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.