PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

11.1.7 Deinde occasiones et causationes sunt hec: accusabunt utique eos et cum amicis more sed hee que intercionibus et theatris sunt conuersationes, quas gratia inspectionis cursus equorum faciunt, in quibus multociens integros consumpserunt dies, et nusquam negociorum occupationem nullius accusatus est in hiis.
CLOSE
Griffolini

11.1.7 Deinde friuolam et nullius momenti excusationem1486/1530: accusationem afferunt. Cum accusari potius hac in parte eorum cum amicis possent consuetudines, et morae in theatris et consessus, ut equorum certamina speculentur, in quibus saepe numero diem totum consumunt. Non tamen in his alias causantur occupationes.
CLOSE
Griffolini-Montanus

11.1.7 Deinde friuolam et nullius momenti excusationem afferunt, cum ipsos reprehendere hac in parte eorum cum amicis possent consuetudines, et morae in theatris, et consessus, vt equorum certamina speculentur, in quibus saepenumero diem totum consumunt: non tamen in his alias causantur occupationes.
CLOSE
Montfaucon

11.1.7 Deinde quod haec sint obtentus et simulationes, arguunt colloquia cum amicis, theatrorum frequentationes, consessus ad equorum certantium spectacula, in quibus saepe dies integros consumunt, neque tamen in his negotiorum moles unquam obtenditur.