Homilia XI (x)
11.1.1 Et uerbum caro factum est, et habitauit in nobis. Vnum uos in praesentia ante quam ad euangelica uerba ueniamus, rogatos uolo, id ne contemnatis, obsecro.
11.1.2 Quippe cum nihil graue, nihil factu difficile petamus, neque accipienti mihi solum utile, uerum exhibentibus uobis longe utilius.
11.1.3 Quid igitur a uobis contendimus? ut una dierum in hebdomade, uel saltem sabbato curae uobis sit euangelicas legere lectiones, quas ante has conciones in manibus habere, domi frequenter repetere, earum diligenter sensum disquirere, quid clarum, quid obscurum in his sit, annotare uelitis, quid pugnare uideatur, cum non pugnet.
11.1.4 Ita omnibus penitus examinatis1470: exanimatis , his uos concionibus quam attentissimos exhibeatis. Hoc pacto non parum utrisque nostrum emolumenti prouenerit. Siquidem nobis1470/1486: uobis non multo opus erit labore, ut euangelii uim ostendamus, cum domi ipsam uobis sententiam quantumB: quantam ad uerba iam familiarem reddideritis.
11.1.5 Vos autem et acutiores et perspicatiores efficiemini, non ad audiendum et doctrinam duntaxat percipiendam, sed ad docendum alios. Nam multi in praesentia hic audiunt, qui simul omnia euangelii uerba, et quae super iis1530: his a nobis dicuntur, memoriae mandare conantur. Non tamen etiamB: et si annum in hoc consumeremus, admodum proficerent.
11.1.6 Quamobrem?1470: QuamobremQuoniam1486: quomodo intempestiue et in sola tantum ecclesia breui tempore meis uacant sermonibus. Quod si qui sunt, qui negocia occupationesque et publicarum priuatarumque rerum curas causantur, primum in hocB: hec non parum errant, quod in tot rebus uersantur, et ita semper saecularibus negociis affixi sunt, ut ne minimum quidem in iis1530: his, quae maxime necessaria sunt, studium impendant.
11.1.7 Deinde friuolam et nullius momenti excusationem1486/1530: accusationem afferunt. Cum accusari potius hac in parte eorum cum amicis possent consuetudines, et morae in theatris et consessus, ut equorum certamina speculentur, in quibus saepe numero diem totum consumunt. Non tamen in his alias causantur occupationes.
11.1.8 Praeterea rebus uilibus et abiectis diligens adhibere studium potestis. Diuinis autem siquando uacandum est, adeo uobis inutilia et nullius momenti uidentur, ut ne minimam quidem curam in iis1530: his ponendam ducatis.
11.1.9 Et quo nam pacto, qui ita sentiunt, spirare, solem ueB: solemne conspicari1470/1486: conspicare digni sunt? Est et alia his oscitantibus inepta excusatio librorum uidelicet inopia. Et diuitibus quidem ad hoc respondere ridiculum est.
11.1.10 Verum cum multos pauperes hac frequenter excusatione1530: accusatione uti existimem, cum iis1486/1530: his parumper iocari, atque ita eos perconctari placet. Nunquid omnia artis suae habeant instrumenta,1470/1486: instrumenta? et si inopia in iis1530: his comparandis admodum impediantur.1470: impediantur?
11.1.11 Nonne igitur absurdum est hic non causari paupertatem, sed diligenter attendere, ne quid sibi ad artem suam necessarium deficiat. Vbi autem tantam sint consecuturi utilitatem, occupationes deflere atque inopiam.1470/1486/1530: et inopiam?
11.1.12 Verum siquis tam pauper esset, ut nullo pacto libros sibi comparare queat, ei ex continua, quae hic habetur, lectione, nihil ex diuinarum litterarum sententiis ignorare licet. Quod si impossibile uobis uidetur, non immerito uidetur. Plaerique enim paruam his sermonibus attentionem adhibent. Sed uix paucis auditis, quam primum domum reuertuntur.
11.1.13 Si qui remanserint, nihilo attentiores sunt, corpore solo adsunt. Sed ne amplius querimoniis uos tedio afficiamB: efficiam, et tempus frustra conteratur, agite euangelium aggrediamur. Tempus enim iam propositis uerbis nostramB: nostrum accommodare orationem.
11.1.14 Sed excitemini, quaeso, ne quid uos praetereat. Et uerbum caro factum est, et habitauit in nobis. Cum dixisset ex deo, et filios dei factos, qui eumB: cum recoeperunt, tanti honoris causam adiecit, quod uerbum caro factum est, et serui formam dominus accoepit.
11.1.15 Factus est enim filius hominis dilectissimus dei filius, ut filios hominum filios dei faceret. Supernum nanque cum humili1530: homini copulatum est. Illud quidem nullo in propriam gloriam detrimento affectum, hoc autem ex multa elatum humilitate. Quod certe in Christo factum est.
11.1.16 Suam nanque naturam descensu suo nihilo inferiorem reddidit. Nos autem cum in ignominia ante et in tenebris essemus, ad supernamB: superna erexit gloriam. Non aliter quam cum rex inopem mendicumque studio et beniuolentia quadam alloquitur, nihil se indignum facit, illum uero omnibus admirandum reddit.
11.1.17 Quod si in contingenti hominum dignitate nihil honoratiorem abiectioris consuetudo offendit, multo minus immortalem illam substantiam, cum nihil non proprium habeat, quod adsit, nihil quod absit, cum omnia bona firma stabiliaque in aeternum possideat.
11.1.18 Itaque cum audieris, et uerbum caro factum est, ne perturberisB: perturbaris, ne ue titubes. Non enim substantia transiuit in carnem, hoc nanque1486/1530: om. etiam cogitatu impium est, sed eadem permanens, serui formam accoepit.
11.2.1 Sed qua nam gratia hoc uerbo, factum est, utitur? ut hereticorum os obstruat.
11.2.2 Cum enim sint, qui dicant imaginationem quandam et figmentum esse, quaecunque de incarnatione feruntur, ab ipso principio eorum praerepta1470/1486: precepta; 1530: percepta1470/1486: precepta; 1530: percepta blasphemia factum esse asserit. Neque substantiae mutationem1530: mutationem quod absit, sed uerae carnis uult accoeptionem ostendere.
11.2.3 Quemadmodum enim cum inquit: Christus nos redemit ex maledicto legis, factus pro nobis maledictum, non intelligit substantiam eius a propria gloria separatam in maledictum uersam. Hoc enim neque daemones ipsi, neque stultissimi, et naturali sensu penitus carentes opinarentur, tantam ea opinio saperet una1470: unam cum impietate stulticiam.
11.2.4 Non igitur hoc dicit, sed quod pro nobis maledictum accipiens, non sinit nos amplius maledictos esse. Itidem hoc in loco carnem inquit ipsum factum esse, non quod mutauerit carne substantiam, sed quod carnem accoeperit1470/1486/1530: accepit, nulla ex1470/1486/1530: om. parte coinquinata substantia.
11.2.5 Quod si qui dicerent, omnia in dei esse potestate, et iccirco in carnemF: om. potuisse transferri, id eis respondebimus: Deum profecto omnia posse, quousque deus permanet, si autem mutaretur, et in deterius, quo nam pacto deus amplius esse posset?1486: posset Longe enim ab immortali illa natura est transmutatio.
11.2.6 Vnde propheta: Omnes, inquit, ut uestimentum ueterascent, etB: quia sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur. Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
11.2.7 Haec enim substantia omni mutatione superior. Neque est quicquam deo praestantius. Ideoque ad hoc uenit, ut prodesset. Sed quid dico praestantius.1470/1486/1530: Ideoque ad hoc uenit ut prodesset. Sed quid dico prestantius? Neque est quicquam deo prestantius? Nihil ei ne minima quidem in re aequiparatur.
11.2.8 Sequitur ergo in deterius ipsum1486/1530: ipsum in deterius mutatum esse, si mutatus esset, hoc autem nullo pacto deus esset, sed blasphemia, quae in eorum, qui haec dicerent, caput uerteretur.
11.2.9 Sed quoniam propter hoc duntaxat, factum est, inquit, ne id opinareris, animaduerte ex iis1486/1530: his quae sequuntur, quo pacto rationem illam et omnem auferat suspitionem.
11.2.10 Subdidit1470/1486/1530: Subdit enim: Et habitauit in nobis, tantumB: tantam non dicens, nihil absurdum suspiceris, cum factum dicimus. Non enim immutabilis illius naturae mutationem, sed diuersorium, et habitationem mutatam dixi.
11.2.11 Habitare autem non idem est quod habitatio, sed alterum in altero habitat, aliter non esset habitatio. Siquidem nihil in se ipso habitat. Alterum dixi secundum substantiam. Vnitate nanque et coniunctione unum est deus, uerbum, et caro, non confusione aut interitu substantiarum, sed arcana quadam et inexplicabili unitate.
11.2.12 Quomodo autem hoc sit, noli disquirere, factum est, ut ipse nouit. Sed quam nam habitationem habitauit? Audi prophetam: Suscitabo tabernaculum Dauid, quod cecidit. Cecidit profecto natura nostra eo casu, ut restitui nullo pacto a quoquam, nisi ab illa potentissima manu posset.
11.2.13 Neque enim aliter exurgere poterat, nisi qui principio1470/1486/1530: in principio eam effinxerat, manum porrexisset, et caelitus aquae et spiritus regenerationem informasset. Et animaduerte, quaeso, admirandum atque arcanum mysterium.
11.2.14 Perpetuo enim hoc habitat tabernaculum. Carnem nostram induit, non ut rursumF: rursus dimitteret, sed omni cum ea tempore habiturus1470/1486/1530: habitaturus. Aliter enim regio eam throno fecisset indignam, et omnium angelorum exercitui, angelis1530: angelis et, archangelis, thronis, dominationibus, principatibus, potestatibus inferiorem constituisset.
11.2.15 Quae oratio, quae mens, quantum honorem humano generi deus exhibuit, mirificum profecto et admirandum, explicare potuisset?1470/1486: potuisset. Quis angelus? Quis archangelus? Nihil quod in caelis est, nihil quod in terra.
11.2.16 Eiusmodi dei in nos beneficia sunt, tam magna, tam excellentia, ut non solum mortalium linguam, sed angelorum uirtutem eorum exuperet explanatio.
11.2.17 Quamobrem iam orationi nostrae finem imponemus, si prius unum uos faciemus admonitos, ut scilicet ei uicem reddamus, qui tam bene de nobis meritus est. Quod si fecerimus ad nos rursusB: rursum omne lucrum refereturB: inferetur; 1486/1530: referturB: inferetur; 1486/1530: refertur. Tunc autem ei uicem reddiderimus, cum anima nostra nobis curae fuerit.
11.2.18 Et profecto in hoc quoque domini uideri1530: uidere licet benignitatem, qui cum nemine nostrum indigeat, referri tamen sibi uicem dicit, cum animam nostram non neglexerimus.
11.2.19 Quare ultimae amentiae est, et innumeris dignum suppliciis, nisi pro uiribus contendamus tales nos exhibereB: exhiberi, qui tanto frui honore mereamur. Et maxime cum operum nostrorum ad nos omnis reditura sit utilitas, et multa praeterea nobis bona praeponantur.
11.2.20 Pro quibus omnibus gloriam diuinae demus clementiae, non uerbis solum sed re ipsa, ut futurorum bonorum fiamus participes. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1530: secula seculorum. Amen.